De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Quamquam igitur, resurrecturam carnem probantes, hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur,\' tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. interpretabimur itaque plenius et uim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. aliud enim demutatio. aliud perditio. porro non aliud, si ita demutabitur caro, ut pereat. peribit autem demutata, si non ipsa [*]( IJ I Cor. 15, 53. 10] cf. ib. 14] Es. 25, 8. 15] I Cor. 15, 55. ) [*](6 immofort. uel iterurn (Eng) 7 intelleges Gcl: intellegis PMF Laii- ter itaque deuorabitur niors et aliter mortale., mors B, mors PMF 11 quomodo ilenoratur a uita, dum B. dum PJfF 18 <in> interitum Gel: interitum F, interitu PM 18 tum scripsi: tuam PMF, suam Iure, om. Gel deuorauerit scripsi: deuorauerat PMF 21 earum scil. juaestionum quosque C 22 caesae <id est meinbratim)> J23 (tacet unde) ) [*]( XXXXVII. Tert. IJI. ) [*]( 8 )

114
permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si resurgit quidem, uerum in demutatione subducitur, aeque perit. aeque enim non erit, acsi non resurrexerit. et quam ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit, quae potuit non resurrexisse, (ut) non esset, quia non esse iam coeperat. non miscebuntur omnino diuersa, mutatio atque perditio, operibus utique diuersa. perdit haec, illa mutat. quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse aliter esse est. porro dum aliter est, id ipsum potest esse. habet enim esse quod non perit; mutationem enim passum est, non perditionem. atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo in hoc aeuo substantia quidem ipse est, multifariam tamen demutatur, et habitu et ipsa corpulentia et ualitudine et condicione et dignitate et aetate, studio negotio artificio facultatibus sedibus legibus moribus. nec quicquam tamen amittit hominis nec ita alius efficitur, ut cesset idem esse. immo nec alius efficitur, sed aliud. hanc formam demutationis diuina etiam documenta testantur. mutatur Mosei manus et quidem ad instar emortuae exsanguis est, exalbida, frigida, sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. sed Moyses erat proinde qui non uidebatur. sic et Stephanus angelicum [*]( 21] cf. Ex. 4, 6-7. 24] cf. II Cor. 3, 7. 25] cf. Act. 7. 59-60. ) [*]( 1 demutatione M (e ex e) BGel: demutationem PF 3 demutatione scripsi: demutationem PMF 4 ac si C, si PMF resurrexit F 6 <ut> non esset scripsi: necesse est PMF, necesse JBl, nec esse R\'J 11 porro Gel: sed porro PMF 14 et (alterum) om. F 15 est scripsi: sit PMF demutatur F, demutetur PM 18 amittit hominis scripsi: admittat homini PMF, amittat hominis Gel 19 efficitur scripsi: etficiatur PMF 20 efficitur PMF, efficiatur C 21 mosei PMF, moysi R 22 est scripsi: et PMF )
115
iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. dominus quoque in secessu montis etiam uestimenta luce mutauerat, sed liniamenta Petro agnoscibilia seruauerat; ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae alter in ueritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseuerare docuerunt. de quo exemplo instructus et Paulus: qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae. quodsi et transfigurationem et conuersionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saulus in alium uirum conuersus de corpore suo excessit? et ipse satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit? non opinor. ita et in resurrectionis euentu mutari conuerti reformari licebit cum salute substantiae.

Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae, uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae [*]( 2] cf. Matth. 17. 3-8. 7] Phil. 3, 21. 11] cf. II Cor. 11. 14. 27] cf. Ps. 70, 8 cf. Apoc. 5, 9. ) [*]( 1 lapidationi PF, lapidatione lrf, in lapidatione B 7 transfigurabit Pam: tranefigarauit PMF 8 conforme fieri Gel 9 quodsi et Gel: quod et siPltIF 10 Saulus Eng: Saul PMF 11 excessit. et uulgo 12 amittit. non uulgo 13 eueDtu Rlmg: euentum PMF 15 et iniquum C, ethnicum PMF 17 mercede FR3, mercedem PM (corr. 1n. 1) Rl 27 canticum nonam F ) [*]( &* )

116
in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit, in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur. iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.

Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si, inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit, ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. in hac nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio: prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo. ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus. naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum. cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum. [*]( 2 totum-carne om. P (add. R in mg. tx Hirsaugiensi) M (add. in mg. m. 2) 4 metat MB, nietuat P {ex metfl; corr. R), met F 7 creditur F resunvxit F 8 illa uulgaris ... argutia est PMF, illae uulgares ... argutiae C 9 ipsa inquiunt eadem F 11 clodi C 14 eadem PMF, eam B, eandem Pam 18 detruccatio PM optusio PMF 22 uexemur PMF, uitiemur C )

117
cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem, non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum et: stulta mundi elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te, si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et [*]( 8] I Cor. 15. 52. 10] cf. I Cor. 15, 53. 15] cf. I Thess. 4, 13-18. 23] Matth. 19, 26. 24] I Cor. 1, 27. ) [*]( 1 quanto M 7 resuscitatore scripsi: resuscitatorem PMF redint-gratore scripsi: redintegratorem PMF 17 amittere Rig: admittere PMF 19 adhuc B, ad hoc PMF 22 domino PMF, domino deu (\' sine lege et scripsi: et sine lege PMF 23 quo PMF, quomodo B enim scripst (cf. p. 120, 26 j: ergo PMF 25 sapientia PM. sapientiam F )
118
stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.