Videamus iam nunc, quo corpore uenturos mortuos disputet. et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quia eiusmodi quaerat. stulte, inquit, tu; quod seminas non reuiuificatur, nisi mortuum fuerit. hoc ergo iam de exemplo seminis constet non aliam uiuificari carnem quam ipsam, quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. nihil enim aduersus regulam exempli licebit intellegi, ne, quia sequitur: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. ceterum excidisti ab exemplo. numquam enim frumento seminato et in terra dissoluto ordeum erupit et non id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. denique unde (aliud.) si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. sed enim et suggerit, quomodo \'non quod futurum est corpus\' seminetur, dicens: sed nudum granum, si forte, frumenti uel alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout uult. certe ei grano, quod nudum seminari ait. certe, inquis. ergo saluum est cui dare habet deus corpus. quomodo autem saluum est, si nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? si non resurgit, saluum non est. si non est et saluum, accipere corpus a deo non potest. sed enim saluum omni modo constat. ad quid ergo dabit illi deus prout uult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud, cui superstruitur, sed augetur. saluum est autem quod [*]( 5J I Cor. 15, 36. 9] I Cor. 15, 37. 17] I Cor. 15, 37-38. ) [*]( 3 oideamus Gel: nidemus PMF 4 quasi om. F, qui si M (corr. m. 1) quia om. M 5 non Gel: nonne PMFR1, nnmne R3 reuiuificatur Eng (cl. p. 51, 19): uiuificatur PMF 13 erupit MF, erumpit Puulgo 14 qualitate Pam 15 aliud addidi 16 sed enim scripsi: non enim PMF 17 seminatnr Pam 18 uel PMF, aut Gel 22 si non id ipsom-saluum non est om. F 26 non nudum M3, nondum PMFR1 27 additicium erit corpus quod C )
108
augetur. seritur enim solummodo granum sine folliculi ueste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae. sine superbia culmi. exurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum et usquequaque uestitum. haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione sed ampliatione mutatur, ut tunc et illud suum sit, quod extrinsecus a deo adquirit: et unicuique seminum suum corpus; puta re non suum, id est non pristinum. serui igitur exemplo et conserua speculum eius carni: eandem credes fructificaturam, quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter reuertentem. accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum, qualem illi deus uoluerit superducere secundum merita. sine dubio ad hoc direxit: non omnis caro eadem caro: non ad denegandam substantiae communionem sed praerogatiuae peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. in hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum: alia caro hominis, id est serui dei, qui uere homo est. alia iumenti, id est ethnici, — de quo et propheta: adsimilatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis, — alia caro uolatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit: alia solis gloria, id est Christi. et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. et stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. ceterum si non
[*](7] I Cor. 15, 33. 13-20] I Cor. 15, 39. 19] Ps. 48, 21. 23—25J I Cor. 15, 41. 25] I Cor. 15, 40. ) [*]( 7 tnuerti ordinem uerborum: et unicuique seminum ... id est non pristinum; ut tunc et illud... adquirit PMF 8 puta re scripsi: putari PMF, putauit Gel, deputauit Pam 9 credes scripsi: credena PMF 10 plenior est R 11 reuerentem Gel 13 direxit PM, dixerit F. dirigit Gel 17 *elementorum M 20 uolucrum C 21 alia autem C 22 argumentari conuenit PMl 23 gloria PMF, claritas Gel 26 Iudae- U9 ... Christianus R3, iudaeos ... christianos PMFR1 ) 109
figurate, satis uane mulorum et miluorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem sicut nec ad resurrectionis consecutionem. postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, sic, inquit, et resurrectio mortuorum. quomodo? non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. rursus enim resurrectionem ad eandem substantiam reuocans et ad granum denuo spectans: seminatur n at u r, inquit, (in) c corruptela a, res resurgit t (in)incorruptela; seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale. certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissoluitur humi, nec aliud dissoluitur humi quam caro. hanc enim sententia dei elisit: terra es et in terram ibis, quia et de terra erat sumpta. hinc et apostolus concepit seminari eam dicere, cum rehibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. ideoque et consignat imprimens: sic enim scriptum est, ne aliud existimes esse seminari quam: in terram ibis, ex qua es sumptus; sic nec alterius quam carnis. [sic enim scriptum est.]
Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum a carne auocent recidiuatum. porro cum constet fixumque sit illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem prouocabuntur. aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam disiectam dissolutam, quod in illam decretum [*]( 5] I Cor. 15, 42. 8] I Cor. 15, 42-44. 14] Gen. 3, 19. 18] 1 Cor. 15, 44.\' ) [*]( 2 opposuit Gel 5 quoniam R 8 in bis addidit Gel 13 humi dissolaitur F 14 sententia dei Bmg Gel: sententiam deus PMF 17 sequestratorium P, sequestratorum MF 18 consignat PMF, reconsignat Gel 20 nec scripsi: ne PMF sic enim scriptum est seclusi 23 illum C, illam PMF recidiuatum C, recidiuatam PMF 25 exhibitionem PMF Bmg, exhortationem R 27 decretum a deo MF, a deo decretum Puulgo )
110
a deo non est; proponant corruptelam eius et dedecorationem (et> infirmitatem, ut ipsius sit etiam consurgere in incorruptelam et in gloriam et in uirtutem. sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitate, caro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo uinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo quatriduo uiderat seminatam. totum habitum. totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur. anima uero nullius. in qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. nam ut ita intellegas. manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam uiuentem. si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam. facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. quid eam appellari uelint quam quod per animam facta est. quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale. non enim resurgit nisi quod fuit. ita unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. caro enim ante corpus quam animale corpus. animata enim, postea facta est corpus animale. anima uero etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum sed animans potius, animale corpus non potest dici
[*]( 4] cf. Ioh. 11, 1—18. 14] cf. I Cor. 15, 45. ) [*]( 2 et addidi consurgere PMF, exsurgere Gelreliqtti 16 muenfcem PM, uiuam F 17 animam. facta (factam M) porro MF, animam uiuentem. porro P uulgo 18 facta est F 19 nelint (scil. illi quidam, qui supra nominantur 109, 22) PMF, uellent Gel 25 facta (a ex 11) P 26 animatum Rig: animata PMF 27 animans Gel: anima PMF ) 111
nec fieri quod facit. alii enim accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se faciet animale? sicut ergo ante animale corpus caro, recipiens animam. ita et postea spiritale, induens spiritum. hunc ordinem apostolus disponens in Adam quoque et in Christo. eum merito distinguit ut in capitibus distinctionis ipsius *** at cum Christum nouissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae uiribus operatum. si enim et primus homo, Adam, caro, non anima, qui denique in animam uiuam factus est, et nouissimus Adam, Christus, ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima. atque ita (si) subiungit: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. ecquid tibi uidetur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? scilicet ex carne. licet et ex anima, sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim caro homo. ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter nouissimus homo, id est Adam, deputarentur. ceterum diuersa in ordinem disponi non possunt, de substantia dumtaxat. de loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. hic autem de substantia carnis primus et nouissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundas de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo
[*]( 6] cf. I Cor. 15, 45. 12] I Cor. 15, 46. ) [*]( 1 (quia) nec fort. fecit P enim MFR3, aiunt PBI animale Bmg Gel: autem PMF 2 animale Gel: animalem PMF 3 tantej animale B, animale PMF 6 lacunam signaui: desideratur locus scriptvrae, quo ordo duplex in Adam et in Christum transfertur; inter- cidisse igitur uidetur: factns est, dicens. primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem at gcripsi: et PMF 9 qui denique PMF, quidni? quae Gel 10 uiuam om. F factus P, facta MFGel 12 si addidi 13 Adam. ecquid uulgo 14 ecquid Gel: et quid PM, et quod F 16 ex qua PMFRI. aequa R3, utraque Gel 17 et carne et anima. sed Gel 21 ordine F ) 112
secundum carnem. itaque cum carni conueniat ordo in utroque Adam, non animae, [ut primus homo in animam uiuam, nouissimus in spiritum uiuificantem distincti sunt] aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicabit, ut de carne sit dictum: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra intellegenda et quae seminetur, corpus animale, et quae resurgat, corpus spiritale, [quia non primum quod spiritale. sed quod animale] quia primus Adam in animam, nouissimus Adam in spiritum. totum de homine, totum de carne, quando de homine quid ergo dicemus? nonne et nunc habet caro , spiritum ex fide? ut quaerendum sit, quomodo corpus animale dicatur seminari. plane accipit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem sed plenitudinem. itaque etiam propterea, maioris substantiae nomine, animale corpus nuncupata est, in quo seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in quo resuscitatur. quid mirum, si magis inde uocitata est, unde conferta est, quam unde respersa est?
Ita de uocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de uerborum communionibus. nam quia et illud apud apostolum positum est: uti deuoretur mortale auita, caro scilicet, deuorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur deuorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos [*](5] ib. 7] cf. I €01. 15, 44. 12] cf. Gal. 5, 5. 22] II Cor. 5. 4. ) [*]( 2 ut primus-distincti sunt seclusi ut interpretamenium olim \'"perscriptum uerbis aeque distinctio eorum, quae propter lacunam supra indicatam non jotuerunt intellegi 3 sunt PMF, sint R vulgo 4 praeiudicabit scripsi: praeiudicauit PMF 8 quia-animale seclusi 13 accipit scripsi: accepit PJIP 15 ita distinxi: olim delere uolui propterea, quod abundare uidetur, quia nomine = propter. 16 quo scripsi: qua PMF Lper, plenitudinem B. plenitudinem PMF 17 quo scripsi: qua PMF 19 respersa Gel: dispersa PMF 24 notabilem F dicamur (r ex s) M 25 ac tegere J23, adtegere PMFM1 )
113
continere. denique cum et illud scriptum sit: oportet mortale hoc induere inmortalitatem, ostenditur, quomodo mortale deuoretur a uita, dum indutum inmortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. ergo et mors, inquis, salua erit, cum fuerit deuorata. ideo discerne pro sensibus communionem uerborum, et integre intelleges. aliud enim mors et aliud mortale. aliter itaque deuorabitur mors et aliter mortale. mors non capit inmortalitatem, mortale autem capit. denique et scriptum est, quod \'necesse sit mortale hoc induere inmortalitatem\'. quomodo ergo capit? dum deuoratur a uita. quomodo deuoratur a uita? dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. ceterum mors merito (in) interitum deuoratur, quia et ipsa in hoc deuorat. deuorauit, inquit, mors inualescendo, et ideo deuorata est in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? proinde et uita, mortis scilicet aemula, per contentionem deuorabit in salutem quod per contentionem tum deuorauerit mors in interitum.