De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ventum est nunc ad carnem et sanguinem, * reuera totius quaestionis. quas substantias quali condicione exhereda uerit apostolus a dei regno, aeque de antecedentibus discere est. primus, inquit, homo de terra, choicus, id est limacius, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei. id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. nam et si supra nouissimus Adam dicitur, de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. substantia tales an primo disciplina, dehinc et dignitate. quam disciplina captauit? atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. si enim et Christus, solus uere caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur, quia et retro, — unde distinctio ista manauit — de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic [*]( 7] I Cor. 15, 47. 11] cf. I Cor. 15, 45. 13] I Cor. 15, 48. 24] cf. I Cor. 15, 40-41. ) [*]( 1 sufficit F 4 lacunam signaui: cardinem uelim fruppleri, <sanguinem) nauult Eng 5 quaestionis quasi substantias M Gel 6 apostolus JRmg BGel: apostoli PMF La dei regno, aeque B, aeque PMF 11 et si JJJfP. et Gel dicitur scripsi: dicet PMF, dictus Gel 14 talis (prius) M 19 quam P (corr. R) R\' 22 intellegentur FM (e ex u corr. m. 1), telleguntur P uulgo 28 parenthesin indicaui )

102
habitum Christi sectemur ex disciplina et illic fastigium conse quamur ex gloria: sicut portauimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. portauimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. nam si et in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conuersationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et ueritate. atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae. \'portemus\' enim praeceptiuo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima. aut etsi quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, hic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. cum igitur imaginem et choici et caelestis in conuersatione constituat, illam eierandam, hanc uero sectandam, dehinc adiungat: hoc enim dico, — id est propter ea, quae supra dixi; propterea autem coniunctio est sensus supplementum antecedentibus reddens — quod caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici. quae si in conuersatione censetur uetustatis, conuersatio autem uetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non [*]( 2] I Cor. 15, 49. 6J cf. Eph. 4, 22. 10] cf. Eph. 4, 24. 19] I Cor. 15, 50. ) [*]( 2 choici—enim om. P (add. R ex HirsaugietUJi) 5 si et PMF. etsi Jtig hic portatur Urs: sic putatur PMF 14 et si PMF, si Gel 15 hic scripsi: huic PMF 16 elaborare P, et laborare MF 18 eieran-j dam Bmg: gerandam M, gerendam PF adiungat Gel: adiungit PMF 19 quae Gel: quaequae PMF propterea deleuit Gel, queni sequunttir, posteriores 20 autem coniunctio est scripsi: coniunctio est enim PMF, coniunctio est. <est) enim Gel 24 conuersatio autem uetustatis om. F 25 capit PGel, capiat MFM )
103
capiendo dei regnum ad conuersationem rediguntur uetustatis. plane si numquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. si uero in carne adhuc constitutos negauit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam sed opera substantiae alienantis a dei regno. quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur, quod qui talia agant regnum dei non sint hereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portauerant choici, ideoque ei uetere conuersatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. quamquam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem ueterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere aduersus fidem resurrectionis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? et hoc enim infulciens apostolus, carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillauit.

Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni uindicare. non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum, quod obuenit resurrectioni — est autem et in iudicium resurrectio —, immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. atque ita, dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine [*]( 3] cf. II Cor. 10, 3. 6] cf. Gal. 5, 21. 16] I Cor. 15, 32. ) [*]( 1 uetustatis H3: ueritatis PMFJtaBmg 7 agunt .... sunt Gel S hereditate Gel: in hereditate PMF 9 portauerant F12, portauimuB P (corr. imus in erant R) M 10 existimandi C 11 quamquam scripsi: nam PMF 14 interpretaremur B, interpretaretur PMF 22 resurrectione F 23 negatur PMF, denegatur Gel 24parenthesin indicauit- Eng )

104
culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. adhuc dicam: caro et sanguis regnum dei hereditati possidere non possunt. t merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. spiritus enim est qui uiuificat in regnum dei, caro nihil prodest. prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. sed quorum adire regnum dei, induere oportebit uim incorruptibilitatis et inmortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. iam uero, cum deuorari habeat corruptiuum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab inmortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac deuorata caro et sanguis regnum dei hereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. sunt, qui carnem et sanguinem Iudaismum uelint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille uetustati deputetur et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post reuelatum in se filium dei ad euangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.

Sed pro omnibus iam stabit quod(in)clausulam reseruauimus, etiam pro apostolo ipso, reuera maximae [*](3J I Cor. 15, 50. 5] Ioh. 6, 63. 10J cf. I Cor. 15, 53. 13] ef. I Cor. 15, 53-54. 22J cf. Gal. 1, 16. ) [*]( 3 iterum affertur idem locus ncripturae; nihil tamen noui. 4 hiscit sententia post per semetipsa. ad quam lacunam explendam olim margini adscripta fuisse crediderim quae antecedunt uerba apostoli. haec, opinor, dicere uoluit auctor: adhuc dicam: merito solam et per semetipsam < camem regnum dei consequi posse negauit apostolus,) ut ostenderet... 8 aequo Bmg: eo quo PMF 9 quorum PMF, quorum (est) Gel 10 inducere P 11 sine P, siue M, sed F 17 possunt Gel: non posaunt PMF 25 in add. Gel reseruauimus F, rescruabimus MP (corr. R) )

105
inconsiderantiae reuincendo, si tam abrupte, ut quidam uolunt, clausis quod aiunt oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo, etsi deus, Adam nouissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis, etsi nostris purior, idem tamen et substantia et forma quam ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet eis, qui illum conuulnerauerunt. hic, sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum seruat in semetipso, arrabonem summae totius. quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit et uexit in caelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. securae estote, caro et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. aut si negent uos in Christo, negent et in caelo Christum qui uobis caelum negauerunt. ita nec corruptela, inquit, incorruptelam hereditati habebit, non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet, siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit uerum etiam consumit, sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret. ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, hereditatem incorruptelae ademit. nam et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, [*]( 4] cf. Marc. 16, 19. 5] cf. I Cor. 15, 45. 7] cf. Act. 1, 11. 8] cf. Ioh. 19, 37; Zach. 12, 10. 9] cf. I Tim. 2, 5. 11] cf. II Cor. 5, 5. 17] I Cor. 15, 50. 26] I Cor. 15, 55—56. ) [*]( 2 ..sine condicione, omnem B, omnem PMF 3 extrusit Rhng Gel: eitruxit PMF 6 purior Eng: puriora FR, priora PM 7 quam scripsi (tf. p. 41, 10): qua PMF 8 agnoscendus R3, agnoscendis PMFR1 14 securi (i ex e corr. R) PRl 18 habebit. non nulgo 22 consumit sed uulgo 24 ipsi PMFRlGel: ipse R3 )
106
deuorata est mors, dicens, in contentione. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, potentia tua? aculeus autem mortis delinquentia, haec erit corruptela, uirtus autem delinquentiae lex, illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem aduersus legem animi sui, ipsam scilicet uim delinquendi contra uoluntatem. nam et si supra nouissimum inimicum mortem euacuari ait, hoc modo nec corruptela hereditatem incorruptelae consequitur. id est nec mors perseuerabit. quando et quomodo defectura? cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in nouissima tuba et mortui resurgent incorrupti, — qui hi, nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis? — et nos demutabimur; — de qua habitudine, nisi in qua deprehendemur? — oportet enim corruptiuum istud induere incorruptionem et mortale istud induere inmortalitatem. quid mortale, nisi caro? quid corruptiuum, nisi sanguis? ac ne putes aliud sentire apostolum, ** prouidentem tibi et, ut de carne dictum intellegas, laborantem: cum dicit istud corruptiuum et istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. certe istud nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. demonstrationis corporalis est uerbum. aliud autem erit corruptiuum, aliud corruptela, et aliud mortale, [etj aliud mortalitas. aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. ita quae [*]( 4] cf. Rom. 7, 23. 7] cf. I Cor. 15, 26. SJ I Cor. 15, 50. 10] I Cor. 15, 52. 14] I Cor. 15, 53. ) [*]( 1 contentione PMFRl, contentionem (cf. c. 54) R3 uulgo 2 potentia PMF, contentio Pam 6 etsi PMF, et Gel difficultas inest in uerbis: nam et si etc. ut enim apte haec dicerentur. si nullis interpositis ad ea se applicarent, quae supra leguntur p. 105, 25: hereditatem incorruptelae ademit, ita nunc simili membro interiecto mihi quidem offensioni sunt. nescio igitur, an ea, quae intercedunt, uel ab auctore uel ab alio postmodum addita sint. 8 consequitur PMF, consequetur C 9 perseuerabit 3f (b ex u m. 1) R3, perseuerauit PFR1 11 incorrupti. qui uulgo 18 demutabimur Pam: demutamur PMF 14 incorruptionem et mortale istud induere C, om. PMFBGel 16 at F 17 lacunam signaui: adspice ipsum interridisse puto 18 dictum deleri uult van der Vliet (St. eccl. p. 71) 21 autem erit PMFR1, autem R2 uulgo 22 et seclttsi )
107
patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et inmortalitatem.