Talem ubique apostolum recognoscas. ita carnis opera damnantem. ut carnem damnare uideatur, sed, ne ita quis existimet, ex aliorum uel cohaerentium sensuum -suggestu procurantem. nam et dicens eos, qui in carne sint. deo placere non posse statim de prauo intellectu ad integrum reuocat adiciens: uos autem non estis in carne sed in spiritu. eos enim, quos in carne esse constabat, negando - in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter uiuerent, placere autem deo illos, qui in carne positi secundum spiritum incederent. et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum uitam propter iustitiam. uitam autem morti opponens in carne constitutae sine dubio illic et uitam repromisit ex iustitia, ubi mortem determinauit ex delinquentia. ceterum frustra opposuit uitam [*]( 20] cf. Rom. 8, 8. 22] Rom. 8, 9. 27] cf. Rom. 8, 10. ) [*]( 5 credinras acripsi: credidimus PMF praeferendum F 11 corrampi. ita M 20 sint PMF, sunt Pam 24 monstrabit F 26 illos deo Gel 27 ait PMF, inquit Gel )
94
morti, (si) non est illic, ubi est et ipsa, cui eam opposuit. excludendae utique de corpore. porro si uita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret, ubi est quod excludit. et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? si enim, inquit, spiritus eius, qui suscitauit Iesum, habitat in uobis, qui suscitauit legum a mor. tuis suscitabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit. cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam: itaque, fratres, ait, debitores sumus non carni ad uiuendum <secundum carnem); si secundum carnem uixeritis, futurum est, ut moriamini, si uero spiritu carnis actus mortificaueritis, uiuetis. porro, ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus. salus repromittitur, iam non caro aduersatur saluti, sed operatio carnis. operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis, salua iam caro ostenditur, causa carens mortis. lex enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit habitare in membris nostris. ergo iam membra nostra legi mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. quod enim inualidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae et per delinquentiam,
[*]( 5] Rota. 8, 11. 12J Rom. 8, 12-13. 20] Rom. 8, 2. 23] cf. Rom. 7, 23. 25] Rom. 8, 3. ) [*]( 1 si add. R non om. F 3 illuc Lat: illud PMF 6 a mortuis om. C 7 suscitabit PMF, uiuificabit C 13 ad uiuendum PMF, ut uiuamus Gel secundum carnem addidi 15 actus carnis Gel 17 id egentibus F 21 manumisit te Bmg 23 legi scripsi: lege PMF 26 in simulacro in similitudine F 27 per delinquentiam M (a ex e m. 2) FC, per carnem P ) 95
damnauit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia; neque enim domus cum habitatore damnabitur. habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. damnata autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et delinquentiae obstricta est. sic etsi sensum carnis mortem appellauit- lauit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? plane, si probaueris aliquid carnem de suo sapere. si uero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia propter carnem et per carnem administratur. et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo uerum delinquentiae nomine. nam et alibi: quomodo, inquit, etiam nunc uelut uiuentes in mundo sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos, qui desinere deberent mundialiter uiuere.
Haec enim erit uita mundialis, quam ueterem hominem dicit confixum [esse] Christo, non corporalitatem. sed moralitatem] ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed quemadmodum adiecit: uti euacuetur corpus delinquentiae, per emendationem uitae, non per interitum substantiae, sicut ait. uti hactenus delinquentiae seruiamus et ut hac ratione \'commortui Christo credamus, quod etiam [*](5] ct. Rom. 8, 6-7. 11] cf. Roxn. 7, 17. 14] Col. 2, 20. 18] cf. Rom. 6, 6. 22] Rom. 6, 6. 24] ib. 25] cf. Rom. 6, 8. ) [*]( 4 legi PMF, lege Buulgo 5 etsi PMF, et Gel reliqui 10 deputatum FM (ex demutandum corr. m. 1), deputandum PBl 11 propter carnem et om. Gel 12 animae PRl a qua B, om. PMF delinquentiae M 18 coniunge: haec uita mandialis erit quam dicit ueterem hominem confixum Chr. qua Rig 19 esse seclusi corporalitatem pro corporalitas, quia intercessit: quam dicit sed moralitatem seclusi 2o Christo Pam: in christo PMF conuiuemus MC, conuiuamus PF )
96
conuiuemus ill ? . sic enim, inquit, et uos reputate mortuos quidem uos. cuinam? carni? non, sed delinquentiae. ergo salui erunt carni, uiuentes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. nam et adhuc ingerit: ne ergo regnauerit in corpore uestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra uestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete uosmet ipsos deo uelut ex mortuis uiuos, — non uelut uiuos, sed uelut ex mortuis uiuos — et membra uestra arma iustitiae. et rursus: sicut exhibuistis membra uestra famula inmunditiae et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra uestra famula iustitiae in sanctificium; cum enim serui essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae. quem ergo fructum habebatis super his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. nunc uero liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum uestrum in sanctificium. finem autem uitam aeternam. stipendia enim delinquentiae mors, donatiuum autem dei uita aeterna in Christo Iesu, domino nostro. ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra diuellens et iustitiae et sanctimoniae adiungens et transferens eadem a stipendio mortis ad donatiuum uitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: an
[*]( 1] Rom. 6, 11. 5] Rom. 6, 12-13. 11] Rom. 6, 19-23. 29J Rora. 6, 3-4. ) [*]( 4 cui iam F scilicet om. PM (add. m. 2) Bl 5 carni F, carne P (corr. B) M 12 iniquitati C 16 enim Pam: ergo PMF 17 uero PM, ergo F 18 sacrificiam P (corr. B) 21 totam B, portam PMF 22 seriem B, seriemque PMF 28 Lsi., per B, per PMB nisi etiam Rmg ) 97
ignoratis, quod quicumque in Iesum tincti sumus, in mortem eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. ac ne de ista tantum uita putes dictum, quae ex fide per baptisma in nouitate uiuenda est, prouidentissime adstruit: si enim consati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per ueritatem resurgimus in carne, sicut et Christus, ut, sicut regnauit in morte delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in uitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. quomodo \'ita\', si non aeque in carne? ubi enim mors, ibi et uita post mortem, quia et uita ibi ante, ubi postea mors. nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, proinde uitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis redintegrationem, uti, sicut deuorauerat mors inualescendo mortale, ita et deuorata ab inmortalitate audire possit: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundauit; sic et uirtus in infirmitate perficietur, quod periit saluum faciens, quod mortuum est uiuificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens. quod famulatum est liberans, quod seductum est reuocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philipenses quoque ab apostolo
[*]( 7] Rom. 6, 5. 10] Rom. 5. 21. 17] cf. Es. 25, 8. 19] I Cor. 15, 55. 20] cf. Rom. 5, 20. 21J cf. II Cor. 12, 9. 21—25]cf.Ez.34,16. 26]cf.Phil.3,20. ) [*]( 1 iesum PMF, Christum Iesum C in mortem-sumus om. F 3 pcr PMF, post C 6 uiuenda PMF, incedenda Bmg 7 consati FBmg, conplantati PM (de pud. c. 17 legitur: consepulti) fuerimus PMF, :ąnmUB Gel 8 ita et PMF, 9imul et (leI, sed et fort. (rf. de pttd. 17) 9 resurgemus C 13 ita B, ista PMF 18 mortale, ita et scripsi: ita •?t mortale PMF deuorata scripsi (cf. p. 106.1 et 113,14): deuorato F, •lenoratum M (Q in o corr. m. 1) P (Q in o corr. R) 20 superabundabit R3, superabundauit PMFB1 21 abundabit Gel periit Pam: perit PMF 26 philipenses M, philippenses PF ) [*](XXXXVIT. Tert. III. ) [*]( 7 ) 98
discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus legum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. haec erunt corpora nostra, quae Romanos obsecrat exhibere hostiam uiuam sanctam placibilem deo. quomodo uiuam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? age iam, quod ad Thesalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, — ita claret, — qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: ipse autem deus pacis sanctificet uos totos? non sufficit? sed sequitur: et integrum corpus uestrum et anima et spiritus sine querela conseruentur in praesentia domini. habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in aduentu domini, qui clauis est resurrectionis.
Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditati possidere non possunt. scimus hoc quoque scriptum. sed de industria distulimus hucusque, ut quod aduersarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. sed et nunc expediet praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et sui euangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret. itaque subicit: si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexerit. [*]( 1] Phil. 3,21. 5] cf. Rom. 12, 1. 10] I Thess. 5, 23. 15j cf. Apor. 1,18. 17J I Cor. 15 50. 23] cf. I Cor. 15,1—9. 27] I Cor. 15, 12-18. ) [*]( 1 saluificatorem Gel 2 transtigurabit Pam: transfigurauit PMF 3 conformatum Gel 5 haec PM, nec F 8 placibilem Pmn: placi- bilia JPJWJF 9 ipsius PMF, (ut) ipsius Gel 10 accipiant F 12sed3/F. quod P 17 hereditati MF, hereditate P uulgo 21 disiectis FJimp 22 expediet Eng: expetent P, expectent MF 23 ut om. Gel 27 ita P (que s. u. add. R) 28 Chri\'Bt\\isom.P(s.u.add.Ii) resurrereiitP3fF,resurrexit C )
99
quomodo quidam dicunt in uobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, uacua est fides nostra. inueniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus, quod resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. si Christus non resurrexit, uana est fides uestra, quia adhuc in delictis uestris estis, et qui in Christo dormierunt perierunt. per haec cui nos rei credendae uidetur extruere? resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. certe sub exemplo dominicae resurrectionis uolens eam credi. certe, inquis. exemplum porro ex diuersitate an ex parilitate componitur? utique, inquis, ex parilitate. quomodo autem Christus resurrexit? in carne an non? sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas non alias quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedes. ipsum enim, quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam Christus in carne quam caro in Christo. igitur si ad exemplum Christi resurgemus. qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus: quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem, cuius et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. si enim sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur, carne uiuificabuntur in Christo, sicut in Adam
[*]( 15] cf. I Cor. 15, 3—4. 22] I Cor. 15, 21. 26] I Cor. 15, 22. ) [*]( 3 si PMF, si autem C praedicatio uestra PIf1 4 Uuacua est fides nostra., inueniemur B, uacua est et fides uestra. inueniemnr Gel, inneniemur PMF inuenimur autem C 5 dixerimus PMF, diiimus idoersus deum C 17 concedes scripsi: concedis PMF 18 mor- tem C et om. B 23 separaret M (syll. ra s. fl,. add. m. 2) Gel, separet PF ) [*]( 7* ) 100
carne moriuntur. unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. ordo enim meritorum [dispositorum] nomine disponetur. menta autem cum corpori quoque quoque, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. si autem et baptizantur quidam pro mortuis, uidebimus an ratione. certe illa praesumptione hoc eos instituisse portendit, qua alii etiam carni [ut] uicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, quae non nisi corporalis [non nisi alias] in baptismate corporali obligaretur. quid et ipsos baptizari ait, id est** si non quae baptizantur corpora resurgunt? anima enim non lauatione. sed responsione sancitur. quid et nos, inquit, omni hora periclitamur? utique per carnem. cotidie morior; utique periculis carnis, per quam et depugnauit ad bestias Ephesi. illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: nolumus enim uos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra grauati sumus citra uires, uti et de uita haesitaremus. omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens uanam credi carnis conflictationem, indubitate uelit credi carnis resurrectionem. uana enim habenda est conflictatio eius, cuius nulla erit resurrectio. sed dicet quis: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? iam hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. sed
[*]( ljlCor. 15,23. 5] cf. I Cor. 15, 29. 10] cf. ib. 12] I Cor. 15, 30. 13] ICor. 15,31. 14] cf. I Cor. 15,32. 16] II Cor. 1, 8. 22] I Cor. 15. 35. ) [*]( 2 dispositorum deleuit Gel: dispositorum MP, dispositor F, <non aliud quam) meritorum dispositor Pam (ex Vaticanis, ut dicit) 5 quidam Gtl: quidem PMF 6 ratione. certe Gel: ratione certa PMF 7 porten- dit PMF, contendit Gel, Paulus ostendit (= p. ostendit) Eng ut del, Gel 9<non>nisi corporalis scripsi: nisi corporalis PMF non nisi alias seclusi (ut olim superscriptum uerbts nisi corporalis), quae nisi corporalis non [nisij alias [in] baptismate Eng 10 quid Gel: qui PMF id est del. Gel, quem sequuntur posteriores omnes, ait idem Eng lacunam signaui: corpora, pro illis inten idisse puto 11 anima Gel: animae PMF 12 responsione PMF, purgatione Gel 17 quam supra om. Gel 18 uti rt scripsi: uti ut PFHuti ME3 22 dicet F, licet PM (corr. m. 1) ) 101
cum eiusmodi quaestio posterior habeatur! sufficiet interim ei hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.