Eandem adhuc sententiam exequitur remunerationes uexationibus praeferens: scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri tabernaculi dissoluatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis, id est: pro hoc, quod dissoluetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. meminerat euangelicae definitionis: beati, qui persecutionem patiuntur propteriustitiam, quia illorum est regnum caelorum m. non tamen carnis restitutionem negauit, si.. compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur, cui dissolutio reputatur, scilicet carni. sed quia domum dixerat carnem, eleganter uoluit et in mercedis comparatione uocabulo domus uti, ipsi domui, quae dissoluetur per passio-nem, meliorem domum repromittens per resurrectionem. nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit. quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere. diuisionem enim facit apostolus, cum subicit: nam et in hoc gemimus domicilium nostrum, quod de caelo est superindui desiderantes; siquidem exuti non nudi inueniemur, id est: ante uolumus superinduere uirtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. huius enim gratiae priuilegium illos manet, [*](4] II Cor. 5, 1. 9J Matth. 5, 10. 17] cf. Ioh. 14, 2. 22] n Cor. 5, 2—3. ) [*]( 2 quoque PMF, etiam Gel 3 adhuc FGel: ad hoc PM 5 nostri PMF, nostri huius C 7 pro hoc quod Gel: quod pro hoc PMRt, quod per hoc F, pro hoc R3G 8 quod domicilium R 10 est F Gel: esset M, om. P (add. R ex Eirsaugienst) 11 lacunam signaui: pro dissolutione eius desidero 13 deputatur C 18 et om. R3 20 secuntur PMF ostenduntur P 21 priora-pertinere om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 22 in hoc C, hoc PMF gemimua PMF, ingemi- scimus C 24 inueniemur MF, inueniamur Puulgo 25 superinducere MF )
86
qui ab aduentu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thesalonicensibus scribit: hoc enim dicimus uobis sermone domini, quod nos qui uiuimus, qui remanemus in aduentum domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu et uoce tubae dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi; dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obuiam Christo et ita semper cum domino erimus.
Horum demutationem ad (omnes in prima ad) Corinthios reddit dicens: non omnes quidem resurgemus, omnes autem demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi. in nouissima tuba. [sed illi scilicet soli, qui inuenientur in carne: et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.] hac ergo prius positione perspecta reliqua reuocabis ad superiorem sensum. nam cum adicit: oportet etenim corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud induere inmortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo, quod gementes in hac carne superinduere desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia \'grauari nos\' ait, \'qui simus in tabernaculo, quod nolimus [*]( 4] I Thess. 4, 1»—17. 13] I Cor. 15, 51-52. 18] I Cor. 15, 53. 23] cf. II Cor. 5, 4. ) [*]( 6 aduentum Oehlems: aduentu PMF 7 in iussu et om. Gel 8 uoce tubae MF (sed cf. p. 59, 14), in uoce angeli (archangeli Gel) et in tuba Preliqui descendet M, descendit PF 10 simul om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 11 christo PMF, domino in aera C (cf. c. 24) 12 omnes in prima ad addidi 13 (non) omnes scripsi: omnes PMF omnes autem scripsi: non autem omnes PMF 15 sed illi-demutabimur seelusi: totum hunc locum ob eam rem consulto et deprauatum et interpolatum esse, quia quae afferebantur uerba apostoli non concordabant cum Vulgatae recensione, ex eis cognosci licet, quae infra p. 87, 7 sqq. leguntur 16 resurgent (primil et) nos Gel 17 hac P, haec MF positione PMF, dispositione Gel perspecta scripsi: prospecta PMF 19 etenim PMF, enim Ruulgo corruptum R 21 superinduere PMF, Buperindui C 23 nolimus PM, uolumus F )
87
exui sed potius superindui, uti deuoretur mortale a uita\\ scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis. quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere inmortalitatem et continuare uitam lucrifacta morte per uicariam demutationem, ne inferos experiatur usque nouissimum quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. abhinc enim definimus carnem omnimodo quidem [resurrecturam atque] illa ex demutatione superuentura habitum angelicum suscepturam. aut si in his solis, qui inuenientur in carne, demutari eam oportebit, ut deuoretur mortale a uita, id est caro ab illo superindumento caelesti aeterno: ergo qui mortui deprehendentur uitam non consequentur, priuati iam materia et, ut ita dixerim, esca uitae, id est carne, aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale deuorari possit a uita, si uitam sunt consecuturi. sed in mortuis, inquis, iam deuoratum erit mortale istud. non utique in omnibus. quantos enim licebit uel pridianos inueniri, tam recentia cadauera. ut nihil in illis deuoratum uideri possit? utique enim deuoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni genere cessauerit. nec gigantum autem antiquissima cadauera deuorata constabit, quorum crates adhuc uiuunt. diximus iam de isto alibi. sed et proxime in ista ciuitate cum odei fundamenta tot ueterum sepulturarum sacrilega conlocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. constat non tantum ossa durare uerum et
[*]( 5] cf. Matth. 5, 26; Luc. 12, 59. 15] cf. II Cor. 5, 4. 24J cf. Tert. de anima c. 51. ) [*]( 2 demntatur PM, demutanmr FRmg 4 lucrifacta F, lucrifactam PM, lucrificata C 6 exacturos R, exacturus PMF 8 omni modo quidem PMF, quidem omni modo Gel reliqui resurrecturam atque seclusi 9 illam C 12 aeterno PMF, et aeterno C 15 recipiam M (corr. m. 2) 19 Jo.J illis B, illis PMF 20 existimans P (n del. R) M (corr. m. 2) 21 sensui scripsi: sensu PMF 23 grates P, arates F 24 odei Gel: hodie PMFReo die R3 25 sacrilegio siue (apertura) sacrilega Eng 26 aucida M ) 88
dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. postremo etsi tunc deuoratum inuenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aeuo, certe per aetatem, numquid a uita, numquid a superindumento, numquid ab inmortalitatis ingestu? porro qui ab his ait deuoratuiri mortale, ab aliis negauit. et utique hoc a diuinis uiribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conueniet. ergo cum a uita habeat deuorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut deuoretur, et deuorari, ut demutetur. si ignem dicas accendi oportere, non potes id, per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare alibi non. sic et cum infulcit: siquidem exuti non inueniemur nudi, de eis scilicet, qui non in uita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negauit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et reuestitos uoluit intellegi eadem substantia, qua fuerant spoliati. ut nudi enim inuenientur carne deposita uel ex parte discissa siue detrita, - et hoc enim nuditas potest dici — dehinc recipient eam, ut redinduti carnem fieri possint etiam superinduti inmortalitatem. superindui enim nisi uestito iam conuenire non poterit.
Proinde cum dicit: itaque confisi semper et scientes quod, cum inmoremur in corpore, peregrinemur a domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino. et hic enim exhortatio fastidiendae uitae huius obuertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu uiuimus, per fidem incedentes, non per [*](2] cf. II Cor. 5, 4. 12] II Cor. 5, 3. 21] II Cor. 5, 6-7. ) [*]( 1 fruticaturi Iun: fructicaturi F, fructificaturi PM 5 qui ab his F Gel, quia his PM 6 deuoratuiri scripsi (c:!. p. 4-4, 3): deuorat Qiri P, deuoratum* iri M, deuorat non iri F 12 non inueniemur nudi PMF, non nudi inueniamur C 15 et reuestitos C, reaestitos PMF 18 dehinc PMF, et dehinc C 19 carnem Gel: carne PMF 20 potest R3 22 inmoremur PMF, immoramur C peregrinemur PMF, peregrinamur C 25 let hic enim exhortatio fastidiendae uitae huius obuertitur, siquidem peregrinamur a domino, quamdiu B, quamdiu PMF )
89
speciem, id est spe, non re. et ideo subiungit: fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et inmorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. uides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. nemo enim peregrinatus a corpore statim inmoratur penes dominum, nisi ex martyrii praerogatiua, paradiso scilicet. non inferis, deuersurus. defecerant autem apostolo uerba ad significandum de corpore excessum? an ratione etiam noue loquitur? temporalem enim absentiam a corpore uolens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinabitur etiam reuertetur in domicilium. exinde etiam ad omnes: gestimus, inquit, siue peregrinantes siue inmorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. si omnes, et totos; si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus secundum quae gessit, bonum siue malum. hoc iam quomodo legas quaero. quasi turbate enim per hyperbaton struxit. utrumne quae per corpus \'reportanda erunt\' an [quae per corpus] \'gesta sunt\'? sed et si [quae per corpus] reportanda sunt, corporalis indubitate resurrectio est. et si [quae per corpus] gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. ita et totus hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus, quae cum clausula consonant.
[*]( 1] II Cor. 5, 8. 12] II Cor. 5, 9. 10. 17] II Cor. 5, 10. ) [*]( 1 aadentes Gel 2 boni fort. ducentes FR3, dicentes PM (i in u corr. m. 2) 221 5 hic et Gel 7 scilicet paradiso P 11 nos FE5M (s. u. a m. 2), se PR1 peregrinabitur F, peregrinatur PM (syll. bi in mg, a M. jf) peregrinatur-reuertitur JEng 12 gestimus PMF, <et ideo> gestimus Gel 13 placibiles deo esse PMF, placibiles illi esse C, placere illi Gel 15 Iesu om. Gel si totos Gel: si omnes PMF 17 quae F. om. PM 18 sine PF, seu M 19 struxit Gel: instruxit PMF 20 quae per corpus ter seclusi 24 et totus F, totus PM ) 90
Si enim adhuc ad superiora respectes. unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram inuenies? cum enim de lumine. quod inluxerit deus in cordibus nostris ad inluminationem agnitionis gloriae suae in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in testaceis uasis, scilicet in carne: utrumne, quia testacea est secundum originem in limo, destruetur an. quia diuini thesauri conditorium est. extolletur? atquin si lumen ipsum illud uerum, quod est in persona Christi, uitam in se continet eaque uita cum lumine committitur in carnem, peritura est in quam uita committitur? plane sit. periturus (est> et ipse thesaurus ? perituris enim peritura creduntur, sicut ueteribus utribus nouum uinum. cum item subicit: semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est, quae post dei templum iam et sepulcrum Christi potest dici? cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? ut et uita, inquit, manifestetur. ubi? in corpore. in quo? in mortali. ergo in carne, plane mortali secundum culpam, sed et uitali secundum gratiam; uide quantam, ut in illa uita Christi manifestetur. in re ergo aliena salutis. in substantia perpetuae dissolutionis manifestabitur uita Christi aeterna iugis incorrupta. iam et dei uita? aut cuius temporis uita domini manifestabitur in corpore nostro? illa quidem. quam uixit usque in passionem, non modo apud Iudaeos in manifesto fuit uerum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. adeo eam significat, quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum [*]( 2] cf. II Cor. 4, 16. 4] II Cor. 4, 6. 6] cf. II Cor. 4, 7. 13] cf. Matth. 9, 17; Marc. 2, 22; Luc. 5, 37. 14] II Cor. 4, 10. 15] cf. 1 Cor. 3, 16. 17] II Cor. 4, 11. 27] cf. Pa. 106, 16. ) [*]( 4 luminationem M 6 scilicet P, scilicet et MF 9 ipsum PMF, ipsum tdeij B 11 plane ait. periturus <est> scripsi: plane si (sic R) periturus PMF 12 thesaurus; perituris uulgo 16 et mortificationem F 17 uita Iesu C 18 in corpore nostro C 21 ergo om. F saluti sed in R, salutis sed in B 22 aeterna otn. F 24 quam FC, qua JPM 25 non modo PM (add. s. u. quae m. 2) Gel: quae non modo FJR (ex Hirsaugienst) in manifesto apud iudaeos F )
91
infregit, quae exinde iam nostra est. denique manifestabitur in corpore. quando? post mortem. quomodo? dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari uitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini uita floruerit, prouidentissima apostoli intentio ingerit: si enim nos. qui uiuimus, in mortem tradimur propter Iesum, et uita eius manifestetur in corpore nostro mortali. adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato. eo? proinde et in clausula: scientes, ait, quod qui suscitauit Iesum et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexerit a mortuis, nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit; si uero sicut ipsum, non utique sine carne.
Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt. in ueterem et in nouum, monente apostolo deponere nos ueterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renouari autem spiritu sensus et induere nouum hominem, qui secundum deum conditus est in iustitia et religione ueritatis\', ut et hic ad duas substantias distinguendo, uetustatem ad carnem, nouitatem ad animam, corruptionem perpetuam ueteri defendant, id est carni. porro si secundum substantias, nec anima (ideo) nouus homo, quia posterior, nec caro ideo uetus, quia prior. quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? ausim dicere: etiam si multo prior anima caro, eo ipso, quod anima impleri se expectauit, priorem eam fecit. omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu anticipat. magis illud prius est, sine quo [*]( 7] II Cor. 4, 11. 11] II Cor. 4, 14. 16] d. Eph. 4. 22-24. ) [*]( 1 nostra eat PM, nostra F 6 dominus F 8 et PMF, ut B uulgo 9 adeo Gel: ideo PMF 12 resurrexerit PM, resurrexit FGel 13 nisi -sapit om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 18 sensu spiritus Bmg 22 defendant Gel: defendat PMF 23 ideo addidi 25 anima Lquam., caro B 28 effectu PMF, effectu tamen C maius F )
92
priora non possunt. si caro uetus homo, quando istud? a primordio? atquin Adam nouus totus, et ex nouo uetus nemo. nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. contemporant fetu, coaetant natu. duo isti homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum eduntur, dum prior neuter. rectius est totos nos aut ueteres aut nouos esse; qua enim (unum et) alterum possimus esse, nescimus. sed apostolus ueterem hominem manifeste notat. expone enim, inquit, secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. neque enim carnem praecipit deponamus sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit: deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. irascimini autem et nolite delinquere. sol non occidat super iracundiam uestram. neque dederitis diabolo locum. qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impertire indigenti. omnis sermo turpis non procedat ex ore uestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. estote autem in alterutrum benigni misericordes donantes
[*](3] cf. Gen. 1, 22. 5] cf. Tert. de anima c. 27. 10] Eph. 4, 22. 13] cf. Gal. 5, 19. 15] Eph. 4, 25—32. ) [*]( 1 sit (nunc) caro fort. 2 atqui R 5 contemporant R, contemperant PMF 6 duo isti scripsi: duos istos PMF 7 eduntur scripsi: edunt PMF 8 neuter R3, neutre PMFR1 rectius Oehlerus: citius PMF, scitiua fort. 9 unum et addidi possimus Bmg, possidemus PMF 10 exponens Gel 18 ne dederitis Gel 19 furabatur FGR3, furatur PMR1 locum diabolo F 21 impartire R 22 de ore F qui sit GJR3, quiBPM (corr.in qui sit m.2)F, si quis Gel 26 blasphemia(et indignatio)C ) 93
inuicem, sicut et deus uobis donauit in Christo. igitur qui carnem ueterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut uetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam uetustatem hominis quam nouitatem ad moralem, non ad substantialem. differentiam pertinere defendimus. atque ita pariter agnoscimus hominem, qui secundum pristinam conuersationem uetus fuerit, eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et ueterem secundum pristinam conuersationem, non secundum carnem per interitum perpetuum. ceterum carne tam saluum quam eundem, utpote uitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.
Talem ubique apostolum recognoscas. ita carnis opera damnantem. ut carnem damnare uideatur, sed, ne ita quis existimet, ex aliorum uel cohaerentium sensuum -suggestu procurantem. nam et dicens eos, qui in carne sint. deo placere non posse statim de prauo intellectu ad integrum reuocat adiciens: uos autem non estis in carne sed in spiritu. eos enim, quos in carne esse constabat, negando - in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter uiuerent, placere autem deo illos, qui in carne positi secundum spiritum incederent. et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum uitam propter iustitiam. uitam autem morti opponens in carne constitutae sine dubio illic et uitam repromisit ex iustitia, ubi mortem determinauit ex delinquentia. ceterum frustra opposuit uitam [*]( 20] cf. Rom. 8, 8. 22] Rom. 8, 9. 27] cf. Rom. 8, 10. ) [*]( 5 credinras acripsi: credidimus PMF praeferendum F 11 corrampi. ita M 20 sint PMF, sunt Pam 24 monstrabit F 26 illos deo Gel 27 ait PMF, inquit Gel )
94
morti, (si) non est illic, ubi est et ipsa, cui eam opposuit. excludendae utique de corpore. porro si uita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret, ubi est quod excludit. et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? si enim, inquit, spiritus eius, qui suscitauit Iesum, habitat in uobis, qui suscitauit legum a mor. tuis suscitabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit. cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam: itaque, fratres, ait, debitores sumus non carni ad uiuendum <secundum carnem); si secundum carnem uixeritis, futurum est, ut moriamini, si uero spiritu carnis actus mortificaueritis, uiuetis. porro, ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus. salus repromittitur, iam non caro aduersatur saluti, sed operatio carnis. operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis, salua iam caro ostenditur, causa carens mortis. lex enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit habitare in membris nostris. ergo iam membra nostra legi mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. quod enim inualidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae et per delinquentiam,
[*]( 5] Rota. 8, 11. 12J Rom. 8, 12-13. 20] Rom. 8, 2. 23] cf. Rom. 7, 23. 25] Rom. 8, 3. ) [*]( 1 si add. R non om. F 3 illuc Lat: illud PMF 6 a mortuis om. C 7 suscitabit PMF, uiuificabit C 13 ad uiuendum PMF, ut uiuamus Gel secundum carnem addidi 15 actus carnis Gel 17 id egentibus F 21 manumisit te Bmg 23 legi scripsi: lege PMF 26 in simulacro in similitudine F 27 per delinquentiam M (a ex e m. 2) FC, per carnem P ) 95
damnauit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia; neque enim domus cum habitatore damnabitur. habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. damnata autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et delinquentiae obstricta est. sic etsi sensum carnis mortem appellauit- lauit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? plane, si probaueris aliquid carnem de suo sapere. si uero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia propter carnem et per carnem administratur. et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo uerum delinquentiae nomine. nam et alibi: quomodo, inquit, etiam nunc uelut uiuentes in mundo sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos, qui desinere deberent mundialiter uiuere.
Haec enim erit uita mundialis, quam ueterem hominem dicit confixum [esse] Christo, non corporalitatem. sed moralitatem] ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed quemadmodum adiecit: uti euacuetur corpus delinquentiae, per emendationem uitae, non per interitum substantiae, sicut ait. uti hactenus delinquentiae seruiamus et ut hac ratione \'commortui Christo credamus, quod etiam [*](5] ct. Rom. 8, 6-7. 11] cf. Roxn. 7, 17. 14] Col. 2, 20. 18] cf. Rom. 6, 6. 22] Rom. 6, 6. 24] ib. 25] cf. Rom. 6, 8. ) [*]( 4 legi PMF, lege Buulgo 5 etsi PMF, et Gel reliqui 10 deputatum FM (ex demutandum corr. m. 1), deputandum PBl 11 propter carnem et om. Gel 12 animae PRl a qua B, om. PMF delinquentiae M 18 coniunge: haec uita mandialis erit quam dicit ueterem hominem confixum Chr. qua Rig 19 esse seclusi corporalitatem pro corporalitas, quia intercessit: quam dicit sed moralitatem seclusi 2o Christo Pam: in christo PMF conuiuemus MC, conuiuamus PF )
96
conuiuemus ill ? . sic enim, inquit, et uos reputate mortuos quidem uos. cuinam? carni? non, sed delinquentiae. ergo salui erunt carni, uiuentes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. nam et adhuc ingerit: ne ergo regnauerit in corpore uestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra uestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete uosmet ipsos deo uelut ex mortuis uiuos, — non uelut uiuos, sed uelut ex mortuis uiuos — et membra uestra arma iustitiae. et rursus: sicut exhibuistis membra uestra famula inmunditiae et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra uestra famula iustitiae in sanctificium; cum enim serui essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae. quem ergo fructum habebatis super his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. nunc uero liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum uestrum in sanctificium. finem autem uitam aeternam. stipendia enim delinquentiae mors, donatiuum autem dei uita aeterna in Christo Iesu, domino nostro. ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra diuellens et iustitiae et sanctimoniae adiungens et transferens eadem a stipendio mortis ad donatiuum uitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: an
[*]( 1] Rom. 6, 11. 5] Rom. 6, 12-13. 11] Rom. 6, 19-23. 29J Rora. 6, 3-4. ) [*]( 4 cui iam F scilicet om. PM (add. m. 2) Bl 5 carni F, carne P (corr. B) M 12 iniquitati C 16 enim Pam: ergo PMF 17 uero PM, ergo F 18 sacrificiam P (corr. B) 21 totam B, portam PMF 22 seriem B, seriemque PMF 28 Lsi., per B, per PMB nisi etiam Rmg ) 97
ignoratis, quod quicumque in Iesum tincti sumus, in mortem eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. ac ne de ista tantum uita putes dictum, quae ex fide per baptisma in nouitate uiuenda est, prouidentissime adstruit: si enim consati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per ueritatem resurgimus in carne, sicut et Christus, ut, sicut regnauit in morte delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in uitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. quomodo \'ita\', si non aeque in carne? ubi enim mors, ibi et uita post mortem, quia et uita ibi ante, ubi postea mors. nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, proinde uitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis redintegrationem, uti, sicut deuorauerat mors inualescendo mortale, ita et deuorata ab inmortalitate audire possit: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundauit; sic et uirtus in infirmitate perficietur, quod periit saluum faciens, quod mortuum est uiuificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens. quod famulatum est liberans, quod seductum est reuocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philipenses quoque ab apostolo
[*]( 7] Rom. 6, 5. 10] Rom. 5. 21. 17] cf. Es. 25, 8. 19] I Cor. 15, 55. 20] cf. Rom. 5, 20. 21J cf. II Cor. 12, 9. 21—25]cf.Ez.34,16. 26]cf.Phil.3,20. ) [*]( 1 iesum PMF, Christum Iesum C in mortem-sumus om. F 3 pcr PMF, post C 6 uiuenda PMF, incedenda Bmg 7 consati FBmg, conplantati PM (de pud. c. 17 legitur: consepulti) fuerimus PMF, :ąnmUB Gel 8 ita et PMF, 9imul et (leI, sed et fort. (rf. de pttd. 17) 9 resurgemus C 13 ita B, ista PMF 18 mortale, ita et scripsi: ita •?t mortale PMF deuorata scripsi (cf. p. 106.1 et 113,14): deuorato F, •lenoratum M (Q in o corr. m. 1) P (Q in o corr. R) 20 superabundabit R3, superabundauit PMFB1 21 abundabit Gel periit Pam: perit PMF 26 philipenses M, philippenses PF ) [*](XXXXVIT. Tert. III. ) [*]( 7 ) 98
discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus legum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. haec erunt corpora nostra, quae Romanos obsecrat exhibere hostiam uiuam sanctam placibilem deo. quomodo uiuam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? age iam, quod ad Thesalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, — ita claret, — qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: ipse autem deus pacis sanctificet uos totos? non sufficit? sed sequitur: et integrum corpus uestrum et anima et spiritus sine querela conseruentur in praesentia domini. habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in aduentu domini, qui clauis est resurrectionis.
Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditati possidere non possunt. scimus hoc quoque scriptum. sed de industria distulimus hucusque, ut quod aduersarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. sed et nunc expediet praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et sui euangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret. itaque subicit: si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexerit. [*]( 1] Phil. 3,21. 5] cf. Rom. 12, 1. 10] I Thess. 5, 23. 15j cf. Apor. 1,18. 17J I Cor. 15 50. 23] cf. I Cor. 15,1—9. 27] I Cor. 15, 12-18. ) [*]( 1 saluificatorem Gel 2 transtigurabit Pam: transfigurauit PMF 3 conformatum Gel 5 haec PM, nec F 8 placibilem Pmn: placi- bilia JPJWJF 9 ipsius PMF, (ut) ipsius Gel 10 accipiant F 12sed3/F. quod P 17 hereditati MF, hereditate P uulgo 21 disiectis FJimp 22 expediet Eng: expetent P, expectent MF 23 ut om. Gel 27 ita P (que s. u. add. R) 28 Chri\'Bt\\isom.P(s.u.add.Ii) resurrereiitP3fF,resurrexit C )
99
quomodo quidam dicunt in uobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, uacua est fides nostra. inueniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus, quod resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. si Christus non resurrexit, uana est fides uestra, quia adhuc in delictis uestris estis, et qui in Christo dormierunt perierunt. per haec cui nos rei credendae uidetur extruere? resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. certe sub exemplo dominicae resurrectionis uolens eam credi. certe, inquis. exemplum porro ex diuersitate an ex parilitate componitur? utique, inquis, ex parilitate. quomodo autem Christus resurrexit? in carne an non? sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas non alias quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedes. ipsum enim, quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam Christus in carne quam caro in Christo. igitur si ad exemplum Christi resurgemus. qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus: quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem, cuius et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. si enim sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur, carne uiuificabuntur in Christo, sicut in Adam
[*]( 15] cf. I Cor. 15, 3—4. 22] I Cor. 15, 21. 26] I Cor. 15, 22. ) [*]( 3 si PMF, si autem C praedicatio uestra PIf1 4 Uuacua est fides nostra., inueniemur B, uacua est et fides uestra. inueniemnr Gel, inneniemur PMF inuenimur autem C 5 dixerimus PMF, diiimus idoersus deum C 17 concedes scripsi: concedis PMF 18 mor- tem C et om. B 23 separaret M (syll. ra s. fl,. add. m. 2) Gel, separet PF ) [*]( 7* ) 100
carne moriuntur. unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. ordo enim meritorum [dispositorum] nomine disponetur. menta autem cum corpori quoque quoque, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. si autem et baptizantur quidam pro mortuis, uidebimus an ratione. certe illa praesumptione hoc eos instituisse portendit, qua alii etiam carni [ut] uicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, quae non nisi corporalis [non nisi alias] in baptismate corporali obligaretur. quid et ipsos baptizari ait, id est** si non quae baptizantur corpora resurgunt? anima enim non lauatione. sed responsione sancitur. quid et nos, inquit, omni hora periclitamur? utique per carnem. cotidie morior; utique periculis carnis, per quam et depugnauit ad bestias Ephesi. illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: nolumus enim uos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra grauati sumus citra uires, uti et de uita haesitaremus. omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens uanam credi carnis conflictationem, indubitate uelit credi carnis resurrectionem. uana enim habenda est conflictatio eius, cuius nulla erit resurrectio. sed dicet quis: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? iam hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. sed
[*]( ljlCor. 15,23. 5] cf. I Cor. 15, 29. 10] cf. ib. 12] I Cor. 15, 30. 13] ICor. 15,31. 14] cf. I Cor. 15,32. 16] II Cor. 1, 8. 22] I Cor. 15. 35. ) [*]( 2 dispositorum deleuit Gel: dispositorum MP, dispositor F, <non aliud quam) meritorum dispositor Pam (ex Vaticanis, ut dicit) 5 quidam Gtl: quidem PMF 6 ratione. certe Gel: ratione certa PMF 7 porten- dit PMF, contendit Gel, Paulus ostendit (= p. ostendit) Eng ut del, Gel 9<non>nisi corporalis scripsi: nisi corporalis PMF non nisi alias seclusi (ut olim superscriptum uerbts nisi corporalis), quae nisi corporalis non [nisij alias [in] baptismate Eng 10 quid Gel: qui PMF id est del. Gel, quem sequuntur posteriores omnes, ait idem Eng lacunam signaui: corpora, pro illis inten idisse puto 11 anima Gel: animae PMF 12 responsione PMF, purgatione Gel 17 quam supra om. Gel 18 uti rt scripsi: uti ut PFHuti ME3 22 dicet F, licet PM (corr. m. 1) ) 101
cum eiusmodi quaestio posterior habeatur! sufficiet interim ei hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem, * reuera totius quaestionis. quas substantias quali condicione exhereda uerit apostolus a dei regno, aeque de antecedentibus discere est. primus, inquit, homo de terra, choicus, id est limacius, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei. id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. nam et si supra nouissimus Adam dicitur, de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. substantia tales an primo disciplina, dehinc et dignitate. quam disciplina captauit? atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. si enim et Christus, solus uere caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur, quia et retro, — unde distinctio ista manauit — de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic [*]( 7] I Cor. 15, 47. 11] cf. I Cor. 15, 45. 13] I Cor. 15, 48. 24] cf. I Cor. 15, 40-41. ) [*]( 1 sufficit F 4 lacunam signaui: cardinem uelim fruppleri, <sanguinem) nauult Eng 5 quaestionis quasi substantias M Gel 6 apostolus JRmg BGel: apostoli PMF La dei regno, aeque B, aeque PMF 11 et si JJJfP. et Gel dicitur scripsi: dicet PMF, dictus Gel 14 talis (prius) M 19 quam P (corr. R) R\' 22 intellegentur FM (e ex u corr. m. 1), telleguntur P uulgo 28 parenthesin indicaui )
102
habitum Christi sectemur ex disciplina et illic fastigium conse quamur ex gloria: sicut portauimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. portauimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. nam si et in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conuersationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et ueritate. atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae. \'portemus\' enim praeceptiuo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima. aut etsi quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, hic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. cum igitur imaginem et choici et caelestis in conuersatione constituat, illam eierandam, hanc uero sectandam, dehinc adiungat: hoc enim dico, — id est propter ea, quae supra dixi; propterea autem coniunctio est sensus supplementum antecedentibus reddens — quod caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici. quae si in conuersatione censetur uetustatis, conuersatio autem uetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non
[*]( 2] I Cor. 15, 49. 6J cf. Eph. 4, 22. 10] cf. Eph. 4, 24. 19] I Cor. 15, 50. ) [*]( 2 choici—enim om. P (add. R ex HirsaugietUJi) 5 si et PMF. etsi Jtig hic portatur Urs: sic putatur PMF 14 et si PMF, si Gel 15 hic scripsi: huic PMF 16 elaborare P, et laborare MF 18 eieran-j dam Bmg: gerandam M, gerendam PF adiungat Gel: adiungit PMF 19 quae Gel: quaequae PMF propterea deleuit Gel, queni sequunttir, posteriores 20 autem coniunctio est scripsi: coniunctio est enim PMF, coniunctio est. <est) enim Gel 24 conuersatio autem uetustatis om. F 25 capit PGel, capiat MFM ) 103
capiendo dei regnum ad conuersationem rediguntur uetustatis. plane si numquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. si uero in carne adhuc constitutos negauit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam sed opera substantiae alienantis a dei regno. quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur, quod qui talia agant regnum dei non sint hereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portauerant choici, ideoque ei uetere conuersatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. quamquam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem ueterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere aduersus fidem resurrectionis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? et hoc enim infulciens apostolus, carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillauit.
Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni uindicare. non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum, quod obuenit resurrectioni — est autem et in iudicium resurrectio —, immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. atque ita, dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine [*]( 3] cf. II Cor. 10, 3. 6] cf. Gal. 5, 21. 16] I Cor. 15, 32. ) [*]( 1 uetustatis H3: ueritatis PMFJtaBmg 7 agunt .... sunt Gel S hereditate Gel: in hereditate PMF 9 portauerant F12, portauimuB P (corr. imus in erant R) M 10 existimandi C 11 quamquam scripsi: nam PMF 14 interpretaremur B, interpretaretur PMF 22 resurrectione F 23 negatur PMF, denegatur Gel 24parenthesin indicauit- Eng )
104
culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. adhuc dicam: caro et sanguis regnum dei hereditati possidere non possunt. t merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. spiritus enim est qui uiuificat in regnum dei, caro nihil prodest. prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. sed quorum adire regnum dei, induere oportebit uim incorruptibilitatis et inmortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. iam uero, cum deuorari habeat corruptiuum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab inmortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac deuorata caro et sanguis regnum dei hereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. sunt, qui carnem et sanguinem Iudaismum uelint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille uetustati deputetur et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post reuelatum in se filium dei ad euangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.
Sed pro omnibus iam stabit quod(in)clausulam reseruauimus, etiam pro apostolo ipso, reuera maximae [*](3J I Cor. 15, 50. 5] Ioh. 6, 63. 10J cf. I Cor. 15, 53. 13] ef. I Cor. 15, 53-54. 22J cf. Gal. 1, 16. ) [*]( 3 iterum affertur idem locus ncripturae; nihil tamen noui. 4 hiscit sententia post per semetipsa. ad quam lacunam explendam olim margini adscripta fuisse crediderim quae antecedunt uerba apostoli. haec, opinor, dicere uoluit auctor: adhuc dicam: merito solam et per semetipsam < camem regnum dei consequi posse negauit apostolus,) ut ostenderet... 8 aequo Bmg: eo quo PMF 9 quorum PMF, quorum (est) Gel 10 inducere P 11 sine P, siue M, sed F 17 possunt Gel: non posaunt PMF 25 in add. Gel reseruauimus F, rescruabimus MP (corr. R) )
105
inconsiderantiae reuincendo, si tam abrupte, ut quidam uolunt, clausis quod aiunt oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo, etsi deus, Adam nouissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis, etsi nostris purior, idem tamen et substantia et forma quam ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet eis, qui illum conuulnerauerunt. hic, sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum seruat in semetipso, arrabonem summae totius. quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit et uexit in caelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. securae estote, caro et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. aut si negent uos in Christo, negent et in caelo Christum qui uobis caelum negauerunt. ita nec corruptela, inquit, incorruptelam hereditati habebit, non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet, siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit uerum etiam consumit, sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret. ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, hereditatem incorruptelae ademit. nam et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit,
[*]( 4] cf. Marc. 16, 19. 5] cf. I Cor. 15, 45. 7] cf. Act. 1, 11. 8] cf. Ioh. 19, 37; Zach. 12, 10. 9] cf. I Tim. 2, 5. 11] cf. II Cor. 5, 5. 17] I Cor. 15, 50. 26] I Cor. 15, 55—56. ) [*]( 2 ..sine condicione, omnem B, omnem PMF 3 extrusit Rhng Gel: eitruxit PMF 6 purior Eng: puriora FR, priora PM 7 quam scripsi (tf. p. 41, 10): qua PMF 8 agnoscendus R3, agnoscendis PMFR1 14 securi (i ex e corr. R) PRl 18 habebit. non nulgo 22 consumit sed uulgo 24 ipsi PMFRlGel: ipse R3 ) 106
deuorata est mors, dicens, in contentione. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, potentia tua? aculeus autem mortis delinquentia, haec erit corruptela, uirtus autem delinquentiae lex, illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem aduersus legem animi sui, ipsam scilicet uim delinquendi contra uoluntatem. nam et si supra nouissimum inimicum mortem euacuari ait, hoc modo nec corruptela hereditatem incorruptelae consequitur. id est nec mors perseuerabit. quando et quomodo defectura? cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in nouissima tuba et mortui resurgent incorrupti, — qui hi, nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis? — et nos demutabimur; — de qua habitudine, nisi in qua deprehendemur? — oportet enim corruptiuum istud induere incorruptionem et mortale istud induere inmortalitatem. quid mortale, nisi caro? quid corruptiuum, nisi sanguis? ac ne putes aliud sentire apostolum, ** prouidentem tibi et, ut de carne dictum intellegas, laborantem: cum dicit istud corruptiuum et istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. certe istud nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. demonstrationis corporalis est uerbum. aliud autem erit corruptiuum, aliud corruptela, et aliud mortale, [etj aliud mortalitas. aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. ita quae
[*]( 4] cf. Rom. 7, 23. 7] cf. I Cor. 15, 26. SJ I Cor. 15, 50. 10] I Cor. 15, 52. 14] I Cor. 15, 53. ) [*]( 1 contentione PMFRl, contentionem (cf. c. 54) R3 uulgo 2 potentia PMF, contentio Pam 6 etsi PMF, et Gel difficultas inest in uerbis: nam et si etc. ut enim apte haec dicerentur. si nullis interpositis ad ea se applicarent, quae supra leguntur p. 105, 25: hereditatem incorruptelae ademit, ita nunc simili membro interiecto mihi quidem offensioni sunt. nescio igitur, an ea, quae intercedunt, uel ab auctore uel ab alio postmodum addita sint. 8 consequitur PMF, consequetur C 9 perseuerabit 3f (b ex u m. 1) R3, perseuerauit PFR1 11 incorrupti. qui uulgo 18 demutabimur Pam: demutamur PMF 14 incorruptionem et mortale istud induere C, om. PMFBGel 16 at F 17 lacunam signaui: adspice ipsum interridisse puto 18 dictum deleri uult van der Vliet (St. eccl. p. 71) 21 autem erit PMFR1, autem R2 uulgo 22 et seclttsi ) 107
patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et inmortalitatem.
Videamus iam nunc, quo corpore uenturos mortuos disputet. et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quia eiusmodi quaerat. stulte, inquit, tu; quod seminas non reuiuificatur, nisi mortuum fuerit. hoc ergo iam de exemplo seminis constet non aliam uiuificari carnem quam ipsam, quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. nihil enim aduersus regulam exempli licebit intellegi, ne, quia sequitur: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. ceterum excidisti ab exemplo. numquam enim frumento seminato et in terra dissoluto ordeum erupit et non id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. denique unde (aliud.) si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. sed enim et suggerit, quomodo \'non quod futurum est corpus\' seminetur, dicens: sed nudum granum, si forte, frumenti uel alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout uult. certe ei grano, quod nudum seminari ait. certe, inquis. ergo saluum est cui dare habet deus corpus. quomodo autem saluum est, si nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? si non resurgit, saluum non est. si non est et saluum, accipere corpus a deo non potest. sed enim saluum omni modo constat. ad quid ergo dabit illi deus prout uult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud, cui superstruitur, sed augetur. saluum est autem quod [*]( 5J I Cor. 15, 36. 9] I Cor. 15, 37. 17] I Cor. 15, 37-38. ) [*]( 3 oideamus Gel: nidemus PMF 4 quasi om. F, qui si M (corr. m. 1) quia om. M 5 non Gel: nonne PMFR1, nnmne R3 reuiuificatur Eng (cl. p. 51, 19): uiuificatur PMF 13 erupit MF, erumpit Puulgo 14 qualitate Pam 15 aliud addidi 16 sed enim scripsi: non enim PMF 17 seminatnr Pam 18 uel PMF, aut Gel 22 si non id ipsom-saluum non est om. F 26 non nudum M3, nondum PMFR1 27 additicium erit corpus quod C )
108
augetur. seritur enim solummodo granum sine folliculi ueste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae. sine superbia culmi. exurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum et usquequaque uestitum. haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione sed ampliatione mutatur, ut tunc et illud suum sit, quod extrinsecus a deo adquirit: et unicuique seminum suum corpus; puta re non suum, id est non pristinum. serui igitur exemplo et conserua speculum eius carni: eandem credes fructificaturam, quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter reuertentem. accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum, qualem illi deus uoluerit superducere secundum merita. sine dubio ad hoc direxit: non omnis caro eadem caro: non ad denegandam substantiae communionem sed praerogatiuae peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. in hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum: alia caro hominis, id est serui dei, qui uere homo est. alia iumenti, id est ethnici, — de quo et propheta: adsimilatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis, — alia caro uolatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit: alia solis gloria, id est Christi. et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. et stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. ceterum si non
[*](7] I Cor. 15, 33. 13-20] I Cor. 15, 39. 19] Ps. 48, 21. 23—25J I Cor. 15, 41. 25] I Cor. 15, 40. ) [*]( 7 tnuerti ordinem uerborum: et unicuique seminum ... id est non pristinum; ut tunc et illud... adquirit PMF 8 puta re scripsi: putari PMF, putauit Gel, deputauit Pam 9 credes scripsi: credena PMF 10 plenior est R 11 reuerentem Gel 13 direxit PM, dixerit F. dirigit Gel 17 *elementorum M 20 uolucrum C 21 alia autem C 22 argumentari conuenit PMl 23 gloria PMF, claritas Gel 26 Iudae- U9 ... Christianus R3, iudaeos ... christianos PMFR1 ) 109
figurate, satis uane mulorum et miluorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem sicut nec ad resurrectionis consecutionem. postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, sic, inquit, et resurrectio mortuorum. quomodo? non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. rursus enim resurrectionem ad eandem substantiam reuocans et ad granum denuo spectans: seminatur n at u r, inquit, (in) c corruptela a, res resurgit t (in)incorruptela; seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale. certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissoluitur humi, nec aliud dissoluitur humi quam caro. hanc enim sententia dei elisit: terra es et in terram ibis, quia et de terra erat sumpta. hinc et apostolus concepit seminari eam dicere, cum rehibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. ideoque et consignat imprimens: sic enim scriptum est, ne aliud existimes esse seminari quam: in terram ibis, ex qua es sumptus; sic nec alterius quam carnis. [sic enim scriptum est.]
Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum a carne auocent recidiuatum. porro cum constet fixumque sit illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem prouocabuntur. aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam disiectam dissolutam, quod in illam decretum [*]( 5] I Cor. 15, 42. 8] I Cor. 15, 42-44. 14] Gen. 3, 19. 18] 1 Cor. 15, 44.\' ) [*]( 2 opposuit Gel 5 quoniam R 8 in bis addidit Gel 13 humi dissolaitur F 14 sententia dei Bmg Gel: sententiam deus PMF 17 sequestratorium P, sequestratorum MF 18 consignat PMF, reconsignat Gel 20 nec scripsi: ne PMF sic enim scriptum est seclusi 23 illum C, illam PMF recidiuatum C, recidiuatam PMF 25 exhibitionem PMF Bmg, exhortationem R 27 decretum a deo MF, a deo decretum Puulgo )
110
a deo non est; proponant corruptelam eius et dedecorationem (et> infirmitatem, ut ipsius sit etiam consurgere in incorruptelam et in gloriam et in uirtutem. sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitate, caro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo uinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo quatriduo uiderat seminatam. totum habitum. totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur. anima uero nullius. in qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. nam ut ita intellegas. manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam uiuentem. si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam. facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. quid eam appellari uelint quam quod per animam facta est. quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale. non enim resurgit nisi quod fuit. ita unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. caro enim ante corpus quam animale corpus. animata enim, postea facta est corpus animale. anima uero etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum sed animans potius, animale corpus non potest dici
[*]( 4] cf. Ioh. 11, 1—18. 14] cf. I Cor. 15, 45. ) [*]( 2 et addidi consurgere PMF, exsurgere Gelreliqtti 16 muenfcem PM, uiuam F 17 animam. facta (factam M) porro MF, animam uiuentem. porro P uulgo 18 facta est F 19 nelint (scil. illi quidam, qui supra nominantur 109, 22) PMF, uellent Gel 25 facta (a ex 11) P 26 animatum Rig: animata PMF 27 animans Gel: anima PMF ) 111
nec fieri quod facit. alii enim accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se faciet animale? sicut ergo ante animale corpus caro, recipiens animam. ita et postea spiritale, induens spiritum. hunc ordinem apostolus disponens in Adam quoque et in Christo. eum merito distinguit ut in capitibus distinctionis ipsius *** at cum Christum nouissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae uiribus operatum. si enim et primus homo, Adam, caro, non anima, qui denique in animam uiuam factus est, et nouissimus Adam, Christus, ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima. atque ita (si) subiungit: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. ecquid tibi uidetur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? scilicet ex carne. licet et ex anima, sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim caro homo. ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter nouissimus homo, id est Adam, deputarentur. ceterum diuersa in ordinem disponi non possunt, de substantia dumtaxat. de loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. hic autem de substantia carnis primus et nouissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundas de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo
[*]( 6] cf. I Cor. 15, 45. 12] I Cor. 15, 46. ) [*]( 1 (quia) nec fort. fecit P enim MFR3, aiunt PBI animale Bmg Gel: autem PMF 2 animale Gel: animalem PMF 3 tantej animale B, animale PMF 6 lacunam signaui: desideratur locus scriptvrae, quo ordo duplex in Adam et in Christum transfertur; inter- cidisse igitur uidetur: factns est, dicens. primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem at gcripsi: et PMF 9 qui denique PMF, quidni? quae Gel 10 uiuam om. F factus P, facta MFGel 12 si addidi 13 Adam. ecquid uulgo 14 ecquid Gel: et quid PM, et quod F 16 ex qua PMFRI. aequa R3, utraque Gel 17 et carne et anima. sed Gel 21 ordine F ) 112
secundum carnem. itaque cum carni conueniat ordo in utroque Adam, non animae, [ut primus homo in animam uiuam, nouissimus in spiritum uiuificantem distincti sunt] aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicabit, ut de carne sit dictum: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra intellegenda et quae seminetur, corpus animale, et quae resurgat, corpus spiritale, [quia non primum quod spiritale. sed quod animale] quia primus Adam in animam, nouissimus Adam in spiritum. totum de homine, totum de carne, quando de homine quid ergo dicemus? nonne et nunc habet caro , spiritum ex fide? ut quaerendum sit, quomodo corpus animale dicatur seminari. plane accipit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem sed plenitudinem. itaque etiam propterea, maioris substantiae nomine, animale corpus nuncupata est, in quo seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in quo resuscitatur. quid mirum, si magis inde uocitata est, unde conferta est, quam unde respersa est?
Ita de uocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de uerborum communionibus. nam quia et illud apud apostolum positum est: uti deuoretur mortale auita, caro scilicet, deuorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur deuorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos [*](5] ib. 7] cf. I €01. 15, 44. 12] cf. Gal. 5, 5. 22] II Cor. 5. 4. ) [*]( 2 ut primus-distincti sunt seclusi ut interpretamenium olim \'"perscriptum uerbis aeque distinctio eorum, quae propter lacunam supra indicatam non jotuerunt intellegi 3 sunt PMF, sint R vulgo 4 praeiudicabit scripsi: praeiudicauit PMF 8 quia-animale seclusi 13 accipit scripsi: accepit PJIP 15 ita distinxi: olim delere uolui propterea, quod abundare uidetur, quia nomine = propter. 16 quo scripsi: qua PMF Lper, plenitudinem B. plenitudinem PMF 17 quo scripsi: qua PMF 19 respersa Gel: dispersa PMF 24 notabilem F dicamur (r ex s) M 25 ac tegere J23, adtegere PMFM1 )
113
continere. denique cum et illud scriptum sit: oportet mortale hoc induere inmortalitatem, ostenditur, quomodo mortale deuoretur a uita, dum indutum inmortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. ergo et mors, inquis, salua erit, cum fuerit deuorata. ideo discerne pro sensibus communionem uerborum, et integre intelleges. aliud enim mors et aliud mortale. aliter itaque deuorabitur mors et aliter mortale. mors non capit inmortalitatem, mortale autem capit. denique et scriptum est, quod \'necesse sit mortale hoc induere inmortalitatem\'. quomodo ergo capit? dum deuoratur a uita. quomodo deuoratur a uita? dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. ceterum mors merito (in) interitum deuoratur, quia et ipsa in hoc deuorat. deuorauit, inquit, mors inualescendo, et ideo deuorata est in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? proinde et uita, mortis scilicet aemula, per contentionem deuorabit in salutem quod per contentionem tum deuorauerit mors in interitum.
Quamquam igitur, resurrecturam carnem probantes, hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur,\' tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. interpretabimur itaque plenius et uim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. aliud enim demutatio. aliud perditio. porro non aliud, si ita demutabitur caro, ut pereat. peribit autem demutata, si non ipsa [*]( IJ I Cor. 15, 53. 10] cf. ib. 14] Es. 25, 8. 15] I Cor. 15, 55. ) [*](6 immofort. uel iterurn (Eng) 7 intelleges Gcl: intellegis PMF Laii- ter itaque deuorabitur niors et aliter mortale., mors B, mors PMF 11 quomodo ilenoratur a uita, dum B. dum PJfF 18 <in> interitum Gel: interitum F, interitu PM 18 tum scripsi: tuam PMF, suam Iure, om. Gel deuorauerit scripsi: deuorauerat PMF 21 earum scil. juaestionum quosque C 22 caesae <id est meinbratim)> J23 (tacet unde) ) [*]( XXXXVII. Tert. IJI. ) [*]( 8 )
114
permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si resurgit quidem, uerum in demutatione subducitur, aeque perit. aeque enim non erit, acsi non resurrexerit. et quam ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit, quae potuit non resurrexisse, (ut) non esset, quia non esse iam coeperat. non miscebuntur omnino diuersa, mutatio atque perditio, operibus utique diuersa. perdit haec, illa mutat. quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse aliter esse est. porro dum aliter est, id ipsum potest esse. habet enim esse quod non perit; mutationem enim passum est, non perditionem. atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo in hoc aeuo substantia quidem ipse est, multifariam tamen demutatur, et habitu et ipsa corpulentia et ualitudine et condicione et dignitate et aetate, studio negotio artificio facultatibus sedibus legibus moribus. nec quicquam tamen amittit hominis nec ita alius efficitur, ut cesset idem esse. immo nec alius efficitur, sed aliud. hanc formam demutationis diuina etiam documenta testantur. mutatur Mosei manus et quidem ad instar emortuae exsanguis est, exalbida, frigida, sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. sed Moyses erat proinde qui non uidebatur. sic et Stephanus angelicum
[*]( 21] cf. Ex. 4, 6-7. 24] cf. II Cor. 3, 7. 25] cf. Act. 7. 59-60. ) [*]( 1 demutatione M (e ex e) BGel: demutationem PF 3 demutatione scripsi: demutationem PMF 4 ac si C, si PMF resurrexit F 6 <ut> non esset scripsi: necesse est PMF, necesse JBl, nec esse R\'J 11 porro Gel: sed porro PMF 14 et (alterum) om. F 15 est scripsi: sit PMF demutatur F, demutetur PM 18 amittit hominis scripsi: admittat homini PMF, amittat hominis Gel 19 efficitur scripsi: etficiatur PMF 20 efficitur PMF, efficiatur C 21 mosei PMF, moysi R 22 est scripsi: et PMF ) 115
iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. dominus quoque in secessu montis etiam uestimenta luce mutauerat, sed liniamenta Petro agnoscibilia seruauerat; ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae alter in ueritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseuerare docuerunt. de quo exemplo instructus et Paulus: qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae. quodsi et transfigurationem et conuersionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saulus in alium uirum conuersus de corpore suo excessit? et ipse satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit? non opinor. ita et in resurrectionis euentu mutari conuerti reformari licebit cum salute substantiae.
Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae, uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae [*]( 2] cf. Matth. 17. 3-8. 7] Phil. 3, 21. 11] cf. II Cor. 11. 14. 27] cf. Ps. 70, 8 cf. Apoc. 5, 9. ) [*]( 1 lapidationi PF, lapidatione lrf, in lapidatione B 7 transfigurabit Pam: tranefigarauit PMF 8 conforme fieri Gel 9 quodsi et Gel: quod et siPltIF 10 Saulus Eng: Saul PMF 11 excessit. et uulgo 12 amittit. non uulgo 13 eueDtu Rlmg: euentum PMF 15 et iniquum C, ethnicum PMF 17 mercede FR3, mercedem PM (corr. 1n. 1) Rl 27 canticum nonam F ) [*]( &* )
116
in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit, in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur. iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.
Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si, inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit, ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. in hac nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio: prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo. ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus. naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum. cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum. [*]( 2 totum-carne om. P (add. R in mg. tx Hirsaugiensi) M (add. in mg. m. 2) 4 metat MB, nietuat P {ex metfl; corr. R), met F 7 creditur F resunvxit F 8 illa uulgaris ... argutia est PMF, illae uulgares ... argutiae C 9 ipsa inquiunt eadem F 11 clodi C 14 eadem PMF, eam B, eandem Pam 18 detruccatio PM optusio PMF 22 uexemur PMF, uitiemur C )
117
cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem, non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum et: stulta mundi elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te, si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et
[*]( 8] I Cor. 15. 52. 10] cf. I Cor. 15, 53. 15] cf. I Thess. 4, 13-18. 23] Matth. 19, 26. 24] I Cor. 1, 27. ) [*]( 1 quanto M 7 resuscitatore scripsi: resuscitatorem PMF redint-gratore scripsi: redintegratorem PMF 17 amittere Rig: admittere PMF 19 adhuc B, ad hoc PMF 22 domino PMF, domino deu (\' sine lege et scripsi: et sine lege PMF 23 quo PMF, quomodo B enim scripst (cf. p. 120, 26 j: ergo PMF 25 sapientia PM. sapientiam F ) 118
stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.
Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem? quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et [*](10—12] Es. 35, 10. 13] Apoc. 7, 17. 16] Apoc. 21, 4. 24] cf. Apoc. 20, 10. 28] cf. Dent. 8, 4; 29, 5. ) [*]( 1 illas M (s eras.) F, illa Puulgo 2 anuli aurei MF, aurei anuli P tmlgo 4 demutationia illius F, illius demutationis MP (sed inuer:it ordinem m. 1) 8 qua F Gel: quia PM 18 igitur-hactenus om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 19 jnorBj per B, per PMF 22 dominum PMF, deum C )
119
calciamenta filiorum Israhelis quadraginta illis annis indetrita inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa et habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptela deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabaras, quamquam Iudaeis alienas, laeserunt, quod Ionas deuoratus a belua maris, in cuius aluo naufragia digerebantur, triduo post incolomis expuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni uitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? figurae enim nostrae fuerunt apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege et carnis magis utique conseruatorem, cuius etiam uestimenta etiam calciamenta protexit.
Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem futuram et non dispositio propter hominem. sed enim apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt. eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur Esaias dicens: omnis caro foenum, (quia) et alibi: et uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias, distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici [*]( 4] cf. Dan. 3, 24. 6] cf. Ion. 2, 1. 8] cf. Gen. 5, 24. cf. IV Reg. 2, 11. 13] cf. I Cor. 9, 10. 22] I Cor. 3, 22. 25] Es. 40, 6. Ea. 40, 5. ) [*]( 1 inobsoleta PMF, et inobsoleta C 3 facilia crementa et scripsi: et facilia crementa PMF 4 enormitas P, inormitaa M, normitas F corruptela PMF, corruptelae Gel 5 sarabaras scripst: sarabus PMF, sarabara Gel 6 alienas PMF, aliena Gel 11 emunitatem PMF, immunitatem B 16 conseruatorem Gel: et conseruatorem PMF 25 quia addidi )
120
statuit salutis et poenae? omnis igitur caro foenum. quae igni destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare. sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen nationibus offulsit, — et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt — nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer. cede disiunxit.-
Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni. maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et [*]( 7] cf. Es. 29, 5; 40, 15. 17. 8] cf. Es. 42, 4. 12] cf. I Ioh. 2, 8. ) [*]( 6 dci C, domini PMF 7 deputatas FR, deputas PM 12 incubat JR3, incumbat PFR1, incumbit M (i ex a) 13 parenthesin indicaui: offulsit. et uulgo effulsit Gel 17 una-materia om. F 18 distinzit Fx 19 eiaggerent (e ex a) MGel: exaggerant P, exaggeraret F 20 eidem PMFC, fidem B 22 idem F ut F 24 eradant PM, credant i~, euanidam <credendam) fort. eradicantes Eng utique fort. deltndum: ut quae Oehlerus 27 cornpetum PM. compitum Gel, compum F, completum Bmg aluei PJIFRI, alui R:\' uulgo )
121
intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt subigunt deuoluunt diuidunt digerunt egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum uictus etiam cura cessabit? quo renes, conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus et conceptuum stabula et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet uacaturum? ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus uitae huius eo usque consistere, donec et ipsa uita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet inmortalitatem et corruptiuum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc uita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. licet enim officiis liberentur, sed iudiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. saluum enim hominem tribunal dei exigit; saluum uero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis sed substantiis constat, nisi forte et nauem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolomitate saluam adseuerabis. et tamen nauem procella dissipatam uel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem: de dei artificio et arbitrio et iure torquemur? porro si diues dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam nauis restitutionem hactenus eam uoluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam uacaturam, cum soli saluti nauis sine operatione conueniat?
[*]( 13j cf. 1 Cor. 15, 53. 17] II Cor. 5, 10. ) [*]( 1 perleia F 5 consensu seminum F 6 conceptu non F discessnro PF, descessuro M, decessuro Gel 13 induet Pam: induit PMF 15 LaJ necessitatibus B, necessitatibus PMF 17 retinentur (re ex de) M quisque Oehlerus: quis PMF 19 non licet esse Wmg Gel: non licet enim PMF, non. licet eum Bmg 22 et carinam dissolutam C 27 tn Gel: tunc PMF, tunc Eng ) 122
igitur hoc tantummodo discere sufficit, cum dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem uelit denuo esse. quam non debebis ex futura membrorum uacatione praescribere denuo esse non posse. licet enim esse quid denuo et nihilominus uacare. nec potest autem dici uacare, si non sit. at enim si sit, poterit et non uacare; nihil enim apud deum uacabit.