De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? quoniam quidem plurima ratio intercedit. primo enim quid facient tot alia instrumenta diuina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae [*](2] cf. Es. 53, 12. 3j cf. Ps. 21, 17. 19. 4] cf. Ps. 68. 22; cf. Pa. 21, 8; cf. Zach. 11, 12. Matth. (Hier.) 27, 9. (cf. adu. Marc. IV, 40) 8] cf. Es. 85, 5-6. 17] cf. Es. 23. 1. ) [*]( 1 in FM, ad P uulgo 2 sputaminum iaculis PMF, foeditate sputaininum JPam 4 ntutus M 7 praefatos C 10 clodi Gel si et PM, etsi FR 15 possunt PMF, possint Gel 17 (et) Idumaeae Gel: idumaeae P3fF cartaginensium PF, carthaginiensium MRC 20 litterae B, terrae PMF 21 leguntur PMF, legantur Gel 26 tot alia PMF, tot ac talia Gel reliqui )

54
significantiae suspicionem? et utique aequum sit. quod et supra demandauimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, uel ne inter discordiam certorum et incertorum. manifestorum et obscurorum fides dissipetur, ueritas periclitetur, ipsa diuinitas ut inconstans denotetur. tunc, quod uerisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue adnuntiata et obscure proposita uideatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio. neminem ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. nullum opus certum est mercedis incertae, nullus timor iustus est periculi dubii. et merces autem et periculum in resurrectionis pendet euentu. et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperte prophetia iaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones eius et uniuersales in omne hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora. tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. et puto deo nec liuorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cauillatur.

Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est, quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in ueritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim uitae uindicari. cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, — in aduentu, opinor Christi, — nec liceat eam ante constitui, uota nostra suspirant saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque, ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem [*](28] cf. Es. 13, 13; Soph. 2, 2; Os. 9, 7. ) [*]( 3 ut ne Eng 5 tunc MFR1, tum PR3 imlgo 6 spes sacramenti de la Cerda 8 adnuntiata R, adnuata PMF, adnutata susp. Eng 13 et si PMF, sed et si B. et <postremo) si fort. 15 aperte Lat: aperta PMF 17 hominum PM, humanum F 20 ferre PM 25 in aduentu PMF, in aduentum C uerba in aduentu, opinor, Christi quae in libris mss. paulo infra post constitui leguntur, huc transtuli 26 constitui PMF, constitui<\'!llsm) Gel reliqui 27 aaeculiPMF. <in) saeculi Gel reliqui in transitum sensu finali )

55
ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. euoluerem prophetias, si dominus ipse tacuisset - nisi quod et prophetiae uox erant domini — sed plus est, quod illas suo ore consignat. interrogatus a discipulis, quando. euentura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. nam posteaquam edixit: et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, adlegendarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israhelis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Iohelem et Danihelem et uniuersum concilium prophetarum futura signa in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum, cum stupore sonitus maris et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum, quae immineant orbi terrae. uirtutes enim, inquit, caelorum commouebuntur, et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. ubi autem coeperint ista fieri, emergetis et eleuabitis capita uestraquod redemptio uestra adpropinquauerit. et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum, cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis [*]( 1] cf. Act. 1, 7. 5] cf. Luc. 21, 7. 7] cf. Luc. 21, 9-24. 8] cf. Luc. 21, 25-28. 10] Luc. 21, 24. 14] Luc. 21, 25-26. 18] Luc. 21, 26-28. 27] cf. Luc. 21, 29-81. ) [*]( 1 praeter PMF, praeterquam R uulgo 5 est om PRl 7 eruperat PMF, eruperant Gel 9 digerit Gel: dirigit PMF 11 adlegendarum PMF, adlegandaium Gel 12 reliquo Gel 15 <in> luna Pam conclusionem PMF (graece: cuvoxi), conlisionem Pam 28 et (florem) debinc OeMerrts )
56
antecursorem. ita et uos, cum uideritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. uigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. quis ergo dominum tam intempestiue, tam acerbe excitauit iam a dextera dei ad confringendam terram secundum Esaiam, quae. puto, adhuc integra est? quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum Dauid, quasi uelocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem\'? quis caelo descendentem legum talem conspexit qualem ascendentem apostoli uiderant secundum angelorum constitutum? nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fleuit: est iam, qui resurrexerit, nisi (quod) haereticus. exiit plane iam de corporis sepulcro etiamnunc febribus et ulceribus obnoxius, et conculcauit iam inimicos etiamnunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiamnunc Caesari quae sunt Caesaris debens.

Docet quidem apostolus Colosensibus scribens mortuos fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum suscitarit a mortuis: et uos cum mortui [*](1] Luc. 21, 31. 2] Luc. 21, 36. 8] cf. Es. 2, 19. 10] cf. Ps. 109, 1. 13] cf. Act. 1, 11. 14] cf. Zach. 12, 12. 15] cf. Zach. 12, 10. 16] cf. Mal. 4, 5; cf. Apoc. 12, 6. 17] cf. Apoc. 18, 9. 20] of. Eph. 6, 12. 21] cf. Matth. 22, 21. 23] cf. Col. 1, 21. 24] cf. Col. 2,12. 26] Col. 2, 13. ) [*]( 3 in tempore MF, tempore Puulgo tempore, <orantes,) ut fort. dignemini Gel 6 fruticat sed Pam: fructificasset PMF 7 intempestiue FR. intempestatiue PM 8 a dextera scripsi: ad dexteram PMF 11 clamante Gel 15 pupugerunt. nemo uulgo 17 est PMF, <et) est Gel quod addidi 20 potentibus. et uulgo 21 debent P (corr. R), debens M (s in fas.) 22 colosensibus PMF, Colossensibus R uulgo 26 suscitarit R, suscitaret PMF )

57
essetis delictis et praeputiatione carnis uestrae, uiuificauit cum eo, donatis uobis omnibus delictis, et rursus: si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quasi quidam uiuentes in mundo sententiam fertis? sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter, ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. denique: si resurrexistis, inquit, c u ill C h ri s to, e a qua e sursum sum sunt t qua erite, ubi est Christus in dextera dei residens; ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere. quae non quaereremus nec saperemus. si possideremus. subicit etiam: mortui enim estis, — scilicet delictis, nonuobis-et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. nondum ergo adprehensa est quae abscondita est. sic et Iohannes: et nondum, ait, manifestatum est, quid futuri sumus. scimus quia, si manifestauerit, similes eius erimus. tanto abest, ut simus iam quod nescimus, utique scituri, si iam essemus. adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. de qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. non ait \'tenemus\'; \'iustitiae\' autem dei dicit ex iudicio, quo iudicabitur de mercede. ad quam pendens et ipse, cum Philipensibus scribit: si qua, inquit, concurram in [*]( 3] Col. 2, 20. 8] Col. 3, 1-2. 14] Col. 3, 3. 17] I Ioh. 3. 2. 2*1 Gal. 5, 5. 26] Pbil. 3, 11-12. ) [*](1 (in) delictis Gel praeputio Gel 3 e.itis M, esBetis PF 4 quasi quidam Pam: quidam quasi PMF 15 nobis N Pam: nobis PMF et uita C. sed uita PMF 18 sumus PMF, simus Gel manifestatus fuerit C 19 eius FM, ei P 20 ntique-eseemus om. P (add. R in mg, ex Uirsaugiensi) 21 repraesentatio C, praesentatio PMF 25 iudicabitur PMF, iudicabimur B quam (ex quas) PM 26 philipensibus PM, philippensibus Fuulgo 26 resuscitationem PMF, resurrectionem Gel )
58
resuscitationem, quae a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. et utique crediderat et omnia sacramenta cognouerat, uas electionis, doctor nationum, et tamen adicit: persequor autem, si adprehendam, in quo sum adprehensus a Christo. et amplius: ego me, fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, suo tamen tempore, sicut ad Galatas: bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus, sicut et ad Timotheum de Onesiphoro: det illi dominus inuenire misericordiam in illo die. in quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi. quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. de quibus temporibus et Petrus in Actis: paeniteat itaque uos et respicite ad abolenda delicta uestra, uti tempora nobis superueniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum nobis Christum, quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhib.itionis omnium, quae locutus est deus ore sanctorum prophetarum.

Quae haec tempora, cum Thesalonicensibus disce. legimus enim: qualiter conuersi sitis ab idolis ad seruiendum uiuo et uero deo et ad expectandum a [*]( 3] cf. Act. 9, 15. cf. I Tim. 2, 7. 4] Phil. 3, 12-14. 10] Gal. 6, 9. 12] II Tim. 1, 18. 14] I Tim. 6, 14-15. 18] Act. 3, 19-21. 26] I Thess. 1, 9-10. ) [*]( 1 quae PMF, quae ebt C 5 et Eng: eo PMF 9 resuacitationem PM, resurrectionem F 12 honesifero PM, hone si foro F 17 potentator PMF, potens B regnantium < et dominus dominantium) Gel reliqui 18 paeniteat itaque MFC, paeniteat P 19 respicite PMF, resipiscite Erasmus 21 nobis PMF, nobis Pam 22 ad (8. u. a m. 1) F 25 quae haec MW (ex Gorziensi, ni fallor): quae PBi, et haec F thesalonicensibus P, thessalonicensibus MF 27 ad om. F e caelis Pam )

59
caelis filium eius, quem suscitauit ex mortuis, Iesum. et rursus: quae enim spes nostra uelgaudium uel exultationis corona, quam ut et uos coram domino nostro Iesu Christo in aduentu ipsius? item: coram deo et patre nostro in aduentu domini nostri Iesu Christi cum uniuersis sanctis eius. de quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit: si enim credimus, quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum ipso. hoc enim dicimus uobis in sermone domini, quod nos, qui uiuimus, qui remanemus in aduentum domini nostri, non praeueniemus eos, qui dormierunt. quoniam ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui uiuimus, qui. sumul cum illis tollemur in nubibus obuiam Christo in aerem et ita semper cum domino erimus. quae uox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? nam etsi tuba dei euangelicus sermo dici potest, qui illos iam uocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo uiuunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? miserrimi reuera, ut apostolus pronuntiauit, qui in ista tantum uita sperantes habebuntur, excludendo, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati circa ueritatem non minus quam Phygelus et Hermogenes. et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum [*]( 2] I Thess. 2, 19. 5] I Theas. 3, 13. 8] I Thess. 4, 14-17. 23] cf. I Cor. 15, 19. 26] cf. II Tim. 1, 15. ) [*]( 3 quam Lat et, uos BMF, quam ut uos PR1 quam uos R3 4 domino MF, domino deo P uulgo 4 aduentu R, aduentum PMF 5 aduentu F. aduentum PM 7 maerenda PMF, miseranda Gel reliqui 8 exponit FM, exponit dicens P uulgo 9 resurrexit B 11 domini N Pam: itei PMF 16 lacunam signaui: qui <remanemus> fort. (= oi iceptXBi- -ojjLsvot) 21 uocarit Pam: uocaret PMF 24 excludendi C (probatEng) 25 praeripiunt quod uulgo 26 phigelus PMF)
60
et in ipsa ad Thesalonicenses epistola suggerit: de temporibus ribus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi uobis. ipsi enim certissime scitis, quod dies domini quasi fur nocte ita adueniet. cum dicent <pax) et \'tuta sunt omnia\', tunc illis repentinus insistet interitus. et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: obsecro uos, fratres, per aduentum domini nostri et congregationem nostram ad illum, ne cito commoueamini animo neque turbemini, neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam, scilicet pseudoapostolorum, acsi per nostram, quasi insistat dies domini. ne quis uos seducat ullo modo, quoniam nisi ueniat abscessio primo, huius utique regni, et reueletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius perditionis, qui aduersatur et superextollitur omne, quod deus dicitur uel religio, uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se. nonne meministis. quod cum apud uos essem, haec dicebam uobis? et nunc quid teneat scitis, ad reuelandum eum in suo tempore. iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet, donec de medio fiat. quis. nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristi superducet? et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et euacuabit apparentia aduentus sui, cuius est aduentus secundum [*](1] I Thess. 5. 1-3. 7] II Thess. 2, 1-7. 241 cf. Apoc. 17, 12-14. 25] II Thess. 2, 8-10. ) [*]( 1 thesalonicenses PMF, Theasalonicenses B uulgo 7 obsecro autem C 8 domini nostri Iesu Christi C 11 pseudoapostolorum PRl 12 pseudoprophetarum PRl per om. PJR1 17 omne PMF, in omne B dicitor deus F 18 (ipse) sedeat fort. dei templo F 20 quid teneat PM, qui teneat RF, quid detineat Gel 22 tenet F (cf. graeca): tenet, teneat PM uulgo 24 dispersa antichristi = die zerstreuten Mdchte des Antichrist (Eng) antichristi PufFRt, antichristuin R3 uulgo )
61
operationem satanae in omni uirtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis, qui pereunt.

Etiam in apocalypsi ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa ciuitas a decem regibus dignos exitus referat. et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis praerogatiua de soliis ordinetur, dehinc et igni dato uniuersalis resurrectionis censura de libris iudicetur. cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a deo repromittitur — et uacat. quod hic iam ab haereticis uindicatur — aut, si et agnitio sacramenti resurrectio, salua utique illa creditur quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis uindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia, si nulla tunc adnuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis uindicaretur, cum uero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc [spiritalis] adnuntiaretur resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc sub omni clausula temporum. ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi. [*]( 5] cf. Apoc. 6, 9-11. 6] cf. Apoc. 15, 7; 16,1. 7J cf. Apoc. 17,12. 8; d. Apoc. 19, 19-20. 11] cf. Apoc.20,4. cf. Apoc.20,9. 12] Apoc.20, 12. ) [*]( 4 apocalypsi (Joannis) Gel 8 antichristi F 9 ecclesiae dei C 10 abyssum PM, abysso F relegato Eng: religato PMF 11 soliis C, solis PMF igni Gel: igne PMF 14 exodio Iun: exordio FMF 17 resurrectio PMF, resurrectio est B 18 quo C, quod PMF 19 uindicatur Pam: nindicetur PMF 21 edicitur B, educitur PMF 22 spiritalis tecluri adnuntiaretur PMF, <adnuntiatur. cur enim iterum) adnuntiaretur Gel reliqui 25 clausula temporum PMF, clausura Gel 27 in eiita C, exitu MF, exitum P )

62

Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici uindicare. ecce enim diuina (in) primordio sententia terram hominem pronuntiando: terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi. si quid irae uel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit. maledicta quidem, quod hauserit sanguinem. sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. iam [et] si iuuari seu laedi habet terra quoque propter hominem, uti ille iuuetur siue laedatur per consistorii sui exitus: quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur? itaque et cum comminatur terrae deus. carni potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam. ut apud Dauid: dominus regnauit, exultabit terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni diuini fructus: [dehinc subiungit] uidit et concussa est terra; montes sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum. [et] uidebunt enim in eum. quem confixerunt. alioquin, si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur pronuntiatum. quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini. quo supra regnante exultauit? sic et apud Esaiam: bona terrae edetis bona carnis intellegentur, quae illam manent in regno dei reformatam et [*](5] Gen. 3, 19. 11] cf. Gen. 4, 11. 18] Ps. 96, 1. 20] Ps. 96, 4-5. 22] Zach. 12, 10; Ioh. 19, 37. 26] Es. 1, 19. ) [*]( 4 <in) primordio Gel: primordio PMF 11 quod R, quo PM, quae F 12 iam si scripsi: nam et si PMF 13 quoque PMF, id quoque B reliqui 14 consistorii R3, consistoris PMFR1 15 patietur. itaque uulgo 16 eum comminari F 18 exultabit scripsi: exultaait PMF, exultet Gel 20 deliinc subiungitsectow 21 sicut PMt uelud F 22 et seclusi in eum, quem scripsi; eum in quem PMF, eum qui Gel 23 alioquin scripsi: atque adeo PMF, atque a deo Eng si om. F terrae PMF, terra Gel 24 concuti et Gel: concutiet PMF, conueniet B )

63
angelificatam et consecuturam quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. alioquin satis uanum, ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis uitae huius inuitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione communicat, pluens super bonos et malos et solem suum mittens super iustos et iniustos. felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes dei et Christi non modo utuntur uerum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes aduersus conditorem. bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem uicturum hominem? sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum diuinae unctionis et aquam spiritus et uinum animae uigorantis ei uite Christi. sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, uere sancta per incolatum spiritus sancti, uere lacte et melle manans per suauitatem spei ipsius, uere Iudaea per dei familiaritatem, - non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto — ut et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia: exurge, exurge Hierusalem. indue fortitudinem brachii tui, exurge, sicut in primordii die, scilicet in illa integritate, qua fuerat ante delictum transgressionis. qui enim in eam Hierusalem uoces eiusmodi competent exhortationis et aduocationis, quae occidit prophetas et lapidauit [*]( 1] I Cor. 2, 9. 5] cf. Matth. 5, 45. 9] cf. Rom. 1, 25. 11] cf. Dent. 8,3; Luc. 4,4; Matth. 4, 4. 12] cf. Ioh. 6, 51. 14] cf. Ioh. 15, 1. 15] cf. Exod. 3, 5. 18] cf. Exod. 3, 17. 19] Rom. 2, 28. 29. 22] Es. 51, 9. 26] cf. Matth. 28, 37; Luc. 13, 34. ) [*]( 2 ascenderunt FB, ascendit PM 6 mittens PMF, emittens C 7 est B, sunt PMF 11 hominem. sic uulgo 13 aquam spiritus C, Imam spiritus PMF 14 uinum animae C, aquam animae PMF 17 uere (e ex a corr. R) P 21 dei om. PBl 22 indue PMFR1, induere B3 wtlgo 23 primordii die F, primordio die M, primordio P, primordio Ldiei.l B 24 qua fuerat PM, quae fuerat F 25 qui enim Eng: quae enim PMF 26 lapidat Gel )
64
missos ad se et ipsum postremo dominum suum confecit? sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi habitu praeterire. etiam si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Euae, proinde et in paradisum restitutio carni uidebitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo reuocetur, qualis inde depulsus est.

Habemus etiam uestimentorum in scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et apocalypsis Iohannis: hi sunt, ait, qui uestimenta sua non coinquinauerunt cum mulieribus, uirgines es scilicet significans et qui semetipsos castrauerunt propter regna caelorum. itaque in albis erunt uestibus, id est in claritate innubae carnis. et in euangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. itaque Esaias docens, quale ieiunium elegerit dominus, cum subicit de mercede bonitatis: tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et uestimenta tua citius orientur, non subsericam utique nec pallium sed carnem uolens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicauit. adeo nobis quoque suppetit allegorice defensio corporalis resurrectionis. nam et cum legimus: populus meus, introite in cellas promas quantulum, do nec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi uim excesserint. aut cur cellarum promarum potius uocabulo usus est, et non alicuius loci [*]( 3] cf. I Cor. 7, 31. 4] cf. Gen. 31, 3; 48, 21. 11] Apoc. 14, 4; 3, 4. 13] cf. Matth. 19, 12. 14] cf. Apoc. 3, 5. 15] cf. Matth. 22, 11. 17] Es. 58, 8. 22] Es. 26, 20. ) [*]( 1 missos ad se MF, ad se missos P uulgo confecit PMFCRt, confuit R3 uulgo 6 incolere C 8 depulsus FRlmg (ex Hirsaugiensi), pulsus PMRuulgo 14 innubae Rig: innube PMF, in nube R 19 subsericam Gel: subscribam PMF, subuculam B 21 allegorice PMF (= dXXrjYoptxa sc. \'tiXYY), allegorica Gel reliqui 23 quantulura = jj-txpov Soov (Eng) 27 usus uocabulo F )

65
receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita seruatur, depromenda illinc suo tempore? proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. quod cum ita intellegi congruat, — ecquae enim ab ira dei cellariorum nos refugia seruabunt? — hoc ipso quod ait: donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulcro, in quo ante iram fuerit inlata. nam et de cellariis non aliud effertur, quam quod infertur. et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.

Scimus autem sicut et uocibus ita et rebus prophetatum; tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert et rursus insinuat et uiuidam explicat, nonne hoc de toto homine portendit? siquidem trina uirtus dei per illa trina signa denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem executura iudicio. de quo apud eundem propheten: quoniam et uestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis. et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum. porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod ultionis nomine reposcetur et exquiretur. neque enim uindicari poterit quod omnino non fuerit. erit autem, dum restituitur, uti uindicetur. in carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. caro suscitabitur, ut sanguis uindicetur. sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius [*](7] Es. 26, 20. 13J cf. Exod. 4, 6-7. 15] cf. Exοό. 4. 2-9. 19] Gen. 9, 5. ) [*]( 4 sequestrentur B 5 ecquae Oehlerus: et quae PMF 6 quo ait CF 8 sepulchris in quae Gel 11 sicut et MF, sicut P uulgo 13 mortuam F 15 portendit. siquidem uulgo 16 notabatur Gel 18 iudicio executura F 19 prophetam F 26 uti om. P (add. R ex HiTsaugienSf) carnem P, carne MF sanguine F 27 ut om. MF 28 allegoriae P, allegoricae MF ) [*]( XXXXVII. Tm. III. ) [*]( 5 )

66
simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam: ego occidam et uiuificabo. certe postea quam occiderit uiuificabit. ergo per mortem occidens per resurrectionem uiuificabit. caro est autem, quae occiditur per mortem, caro itaque et uiuificabitur per resurrectionem. certe si occidere carni animam eripere est, uiuificare, contrarium eius, carni animam referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est per uiuificationem.\'

Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices uoces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non erunt deducendae in quaestionem? accipe Ezechielem: et facta est, inquit, super me manus domini et extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio campi; is erat ossibus refertus. et circumduxit me super ea per circuitum et ecce multa super faciem campi et ecce arida satis. et ait ad me: fili hominis, si uiuent ossa ista? et dixi: Adonai domine, tu scis. et ait ad me: propheta in ossa haec et dices: ossa arida, audite sermonem domini: haec dicit dominus Adonai ossibus istis: ecce ego adfero in uos spiritum, et uiuetis, et dabo in uos neruos et reducam in uos carnes et circumdabo in uobis cutem et dabo in uobis spiritum, et uiuetis et cognoscetis, quod ego dominus. et prophetaui secundum praeceptum, et ecce uox, dum propheto, et ecce motus: et accedebant ossa ad ossa, et uidi et ecce [*]( 2] Dent. 32, 39. (cf. I Reg. 2, C) 14] Ez. 37, 1-14. ) [*]( 4 occiditur Bmg, occiderit PMF 6 animam teripere est, uiuificare, contrarium eius, carni animam, referre est caro B, animam referet caro PMF 7 anima R, animam PMF 8 ereptam MF 11 obradiant C 15 in (prius) om. Gel 17 super (alt.) om. P (supte 8. u.R) 24 neruos scripsi: spiritum PMF in uos carnes FC, UOB in carnes PM et circumdabo in uobis PMFBet om. B3, in om. Gel 25 cutem-uobis om. F )

67
super ossa nerui et caro ascendit et circumpositae sunt eis carnes et spiritus in eis non erat. et ait ad me: propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad spiritum: haec dicit dominus Adonai: a quatuor uentis ueni, spiritus, et spira in istis interemptis, et uiuant. et prophetaui ad spiritum, sicut praecepit mihi, et introiit in ea spiritus et uixerunt et constiterunt super pedes suos ualentia magna satis. et ait ad me: fili hominis, ossa ista omnis domus Israhel est. ipsi dicunt: exaruerunt ossa nostra et periit spes nostra, auulsi sumus in eis. propterea propheta ad eos: ecce ego patefacio sepulcra uestra et eueham uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam uos in terram Israhel et cognoscetis, quod ego dominus aperuerim sepulcra uestra et eduxerim uos de sepulcris uestris, populus meus, et dabo uobis spiritum et uiuetis et requiescetis in terra uestra et cognoscetis, quod ego dominus locutus sim et fecerim, dicit dominus.

Hanc quoque praedicationem scio, qualiter concutiant in allegoriae argumentationem, quia dicendo ossa ista omnis domus est Israhel imaginem ea fecerit Israhelis et a propria condicione transtulerit; atque ita figuratam esse, non ueram resurrectionis praedicationem. statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et neruis regni atque ita de sepulcris, id est de habitaculis captiuitatis tristissimis atque teterrimis, [*]( 21] Ez. 37, 11. ) [*]( 5 aentia caeli spiritus C 7 constiterunt FC, steterant PM 10 et periit spes nostra om. P (add. B in mg. ex Hirsaugiensi) 15 apenierim C, aperui PMF 17 requiescitis BS 18 eim P, sum MF 22 eat israhel PM, israhelis est F (cf. 68, 21), Iarael est Gel 29 carnibos MFBmg, carnis P facultatum Bmg, facultatem PMF et om. P ) [*]( õ. )

68
educi et refrigerii nomine respirari et uiuere exinde in terra sua Iudaea. et quid post haec? morientur sine dubio. et quid post mortem? nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit ipsa, quae Ezechieli reuelatur. sed enim et alias praedicatur resurrectio. ergo et haec erit, et temere M statum eam Iudaicarum rerum conuertunt. aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Iudaicarum. denique hoc ipso, quod recidiuatus Iudaici status de recorporatione et redanimatione ossuum figuratur, id quoque euenturum ossibus probatur. non enim posset de ossibus figura componi, si non id ipsum et ossibus euenturum esset. nam etsi figmentum ueritatis in imagine est, imago ipsa in ueritate est sui. necesse est esse prius sibi, quo alii configuretur. de uacuo similitudo non competit, de nullo parabola non conuenit. ita oportebit ossuum quoque credi reuiscerationem et respirationem, qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis adfingitur. sed magis religiosum est ueritatem de suae t ueritate simplicitatis defendi, quam sensus diuinae propositionis expostulat. si enim ad res Iudaicas spectaret haec uisio, statim reuelato situ ossuum subiecisset: ossa ista omnis domus Israhelis est, et cetera deinceps. at cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur. nondum nominato Israhele, et fidem temptat prophetae: fili hominis, si uiuent ossa haec? ut et ille responderet: domine, tu scis. non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset, quae futura non esset, quam numquam Israhel audisset, quam credi non oporteret. sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israhel uero pro sua [*]( 21] Ez. 37, 11. 23] Ez. 37, 3. 25] Ez. 37, 3. ) [*]( 1 respirari PMF, respirare Pam 3 resurrectio F 5 aut haec IUfl 9 readunatione C ossium R 15 oasium R 18 de auae ueritate simplicitatis PMF, de sua simplicitate et auctoritate B, de suae auctoritate simplicitatis Pam: ego rescribi uelim: de suae simplicitatis ueritate ceteris (quam—expostulat) ut interpretamento deletis 20 ossium R 22 qui Pam 23 et om. P 24 ossa thaeCj B, ossa PMF )
69
incredulitate diffidens scandalizabatur et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem uel non in eam potius animum dirigebat sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis reuelato ordine resurrectionis et populo id credendum mandauit, quod prophetae reuelauit. ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura. denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus, quod fuerat locutus; ceterum non id facturus, quod locutus, si aliter facturus quam locutus.

Plane, si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus- Ius, merito uideretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset, resurrectionis uero spes apud illum saepissime cecinisset, manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis. ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione haerebat Israhel, non idcirco in parabola accipienda esset reuelationis intentio sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et auerteret a respectu praesentium rerum. ad hoc enim et alii prophetae: exibitis — de sepulcris- uelut uituli de uinculis soluti et conculcabitis inimicos, et rursus: gaudebit cor uestrum, et ossa uestra uelut herba orientur, quia et herba de [*]( 8] Ez. 37, 14. 25] Mal. 4, 2. 26] Es. 66, 14. - ) [*]( 4 qua MF, quia P (corr. m. 1 in quasi), quasi R uulgo 8 cognoscentea F 10 facturus Lquam locutus, B, facturus PMF 12 musitaret PM 13 exitum PMF, exitu Gel (prob. Eng) 15 consulatus M 17 cecinisset PMF (cf. 49, 12\', cecidisset Gel <et) manifestus Rig 18 resurrectionis, ita Rig restruebat PMFRXB, restituebat R3GN 20 haerebat PMF, maerebat Gel Israel R. israheli PMF 24 alibi R3 prophetae Rig: prophetes PMF 26 rursum Gel 27 uelut herba Bmg, uelociter PMF )

70
dissolutione et corruptela seminis reformatur. in summa: si proprie in Israhelis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israheli tantummodo uerum et omnibus gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum? de omnibus enim dictum est: uiuent mortui, exurgent de sepulcris: ros enim, qui a te, medela ossibus eorum. item alibi: ueniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. supra enim: quemadmodum caelum nouum et terra noua, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen uestrum. tunc ergo et quod subicit implebitur: et exibunt, utique de sepulcris, et uidebunt artus eorum, qui impie egerunt, quoniam uermis illorum non decidet et ignis illorum non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris dominum pro hac gratia adorabit.

Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio uidea-I tur praedicari, quae sepulcris demandantur, habes scriptum: et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa, quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad o s. ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et cete-I rae bestiae et alites carniuorae, ut uomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? non utique. sed idcirco nominantur bestiae et pisces, in redibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur [*](6] Es. 26, 19. 8] Es. 66, 23. 10] Es. 66, 22. 13] Es. 66, 24. 21] ?? (cf. Apoc. 20, 13) ) [*]( 2 ossium RF 5 exsuscitandorum MFGel: excitandorum P 6 exurgent PMF, (et) exurgent R uulgo 7 qui a te PMF, qui a te (est) Gel medela (eet> Pam 9 meo Gel: domini eo PMF 11 nouum om. MF 13 subicit Gel: suum dicit PMF 15 illorum MF, eorum P ttulgo 16 erit satis PMF, erunt Gel reliqui 21 eructuabunt F 22 faciam Bmg, facient PMF 24 uomant PMFB1, reuomant Bs uuigo 27 redibitionem PMF, redibitione Gel )

71
resurrectio etiam deuoratorum corporum, cum de ipsis deuoratoribus exactio edicitur. puto autem huius quoque diuinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de aluo piscis euoluitur, — et utique triduo concoquendae carni (tam) uiscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulcrum, quam senium requietae atque conditae alicuius sepulturae, — saluo eo, quod et bestia feros in Christianum uel maxime nomen homines uel ipsos etiam iniquitatis angelos figurauit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi et credendi diligentior quam contendendi et diuinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et neruos et ossa, aliud quid haec comm.entabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non seueritas iudicii, non quodcumque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur. illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et neruorum et sepulcrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum uero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseuerant quam quod nominatur? si corporalia parabolae, ergo et animalia, si non et animalia, ergo nec corporalia. tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere. [*](4] cf. Ion. 2, 11. 5] cf. Ion. 2, 1. ) [*]( 3 utramque substantiam MF, utraque substantia P 4 carnem atque animam MF, carne atque anima P piscis M (bestiae s. u. a m. 2) euomitur Lat 5 parenthesin indicaui utique P, utrique MF triduo P, triduum MF tam addidi 7 conditae (o condiendi uerbo scilicet) PMF, reconditae Gel reliqui bestia scripsi: bestias PMF 8 hominis PR1 13 carne sed M 20 ossium S 22 transfingunt PMF, transfigunt R, transfigurant Gel )
72

Satis haec de prophetico instrumento. ad euangelia nunc prouoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum, qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum sit: haec omnia locutus est Iesus in parabolis et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet ad Iudaeos. nam et discipuli: quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus: propterea in parabolis loquor ad eos, ut uidentes non uideant et audien tes non audiant, secundum Esaiam. quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si (non) ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam, ad quosdam autem, dum ad ludaeos; nonnumquam plane et ad discipulos. sed quomodo referat scriptura considera: dicebat autem et parabolam ad eos. ergo et non parabolam dicebat, quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. et tamen nullam parabolam non aut ab ipso inuenias edissertatam, ut de seminatore in uerbi administrationem, aut a commentatore euangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et uiduae instantis ad perseuerantiam orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. quodsi nec parabolae obumbrant euangelii lucem, tanto abest, ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. definitionibus autem et sententiis dominus edicit siue iudicium siue regnum dei sine resurrectionem. tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii, et: dicite illis, quod adpropinquauerit regnum dei, et: retribuetur tibi in resurrectione iustorum. si [*]( 4] Matth. 13, 34. 6] Matth. 13, 10. 7] Matth. 13, 13. 9] cf. Matth. 13, 14; Es. 6, 9. 14J Luc. 18, 9. 17J cf. Matth. 13, 18-23. 19J cf. Luc. 18, 1-5. 20J cf. Luc. 13, 6-9. 26] Matth. 11, 24. 271 Matth. 10, 7. 28] Luc. 14, 14. ) [*]( 4 sit MF, estP uulgo 6 ad iudaeos MF, iudaeos P uulgo 10 non (alt.) add.RS 11 etadquosdam Gel 13 scriptura om. F 14 parabolam om. Gel 17 edissertatam H3, edisseratam PMFR1 edissertam C 18 administrationem PMF, administratione R uulgo 26 sydoni F, sidone M, sydon et P )

73
nomina absolute sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem et transactionem regni et passionem iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salua animali, quam et ipsam pauci receperunt.

In primis cum ad hoc uenisse se dicit, uti quod periit saluum faciat, quid dicis perisse? hominem sine dubio. totumne an ex parte? utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito perditionis impleuit. totus itaque saluus fiet qui perit totus delinquendo. nisi si et ouis illa sine corpore amittitur et sine corpore reuocatur. nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris aduehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem, paene [*]( 15] cf. Luc. 19, 10. 22] cf. Luc. 15, 4-6. ) [*]( 1 absolute PM (corr. e in a m. 2), absoluta F Gel reliqui 3 dispositionem MFGR3, dispensationem P Ri 4 transactionem regni et paasionem iudicii scripsi: transactionem et passionem regni iudicii PMF 5 defendantor M (m. 2) N Rig 7 praestrinximus PR1 8 pensandus P (corr. B) M Icorr. m. I) 13 animalie M (litt. s eras.) 18 causae P (corr. B) M (corr. m. 1) 21 perit PMF, periit Gel 22 delinquendo totUB Gel 23 nisi P (del. ni B) )

74
minus facere **, cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia uindicetur. diabolus ualidior in hominis iniuriam intellegetur, totum eum elidens? deus infirmior renuntiabitur, non totum eum releuans? atquin et apostolus suggerit, ubi delictum abundauerit, illic gratiam superabundasse. quomodo denique saluus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus; [anima uero saluus] nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salua effici possit; id enim saluum effici oportebit, quod perditum fuerit. porro autem recipimus animae inmortalitatem, ut perdita non in interitum credatur sed in supplicium. id est in gehennam. et si ita est, iam non animam spectabit salus, saluam scilicet sua natura per inmortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. aut si et anima interibilis, id est non inmortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit proinde mortali et interibili, qua id quod perit saluum facturus est dominus. nolo nunc contentioso fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet. dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. ecce enim ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. saluus ergo erit iam ex qua non perit et saluus nihilominus fiet ex qua perit, habes totius hominis restitutionem, dum et quodcumque eius perit saluum facturus est dominus et quodcumque non perit utique non erit perditurus. quia ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura [*]( 5] cf. Rom. 5, 20. ) [*]( 1 lacunam signaui: quam censuram humanam (cf. p. 45, 12) uel simile aliquid intercidisse uidetur 2 ualentior JR3 (tacet tmdt) 3 renuntiabitur (in hominis salutem) fort. 3 intellegetur Eng: intellegitur PMF 4 atqui R 6 perditus Ldicij B, perditus PMF 7 anima uero salous seclusi 10 animae om. P (add. R ex Hirsaugiensi) non om. F 16 qua MF, quia P uulgo 18 illa F 19 utrimque Rl mg (ex Hirsaugietisi), utrumque PMF 26 alterutra P sit Laltera amissura eam non sit, B, sit PMF )
75
eam non sit? et tamen adhuc sensu rem exprimit dominus ego dicens ueni. non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam uoluntatem. quam? oro te. ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam sed resuscitem illud nouissima die. quid a patre christus acceperat. nisi quod et induerat? hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. neutrum ergo eorum, quae accepit, perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum. [nec quicquam, quia nec quicquam] atquin si non et carnem resuscitabit nouissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. ingerens amplius: hoc est patris uoluntas, ut omnis, qui aspicit filium et credit in eum, habeat uitam aeternam et suscitem illum nouissimo die plenitudinem extruit resurrectionis. distribuit enim utrique substantiae per officia propria mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. ergo, dices, illis erit promissa res, a quibus Christus uidebatur. sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manauerit. nam si uidentibus et idcirco credentibus fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. feliciores enim qui non uident et credent; quando, et si illis negaretur carnis resurrectio. certe felicioribus competisset. quomodo autem felices, si ex parte perituri? [*]( 2] Ioh. 6, 38. 3] Ioh. 6, 39. 13] Ioh. 6, 40. \' 22] Ioh. 20, 29. ) [*]( 1 sensa (hoc est: edicto) rem scripsi: sensum rei PMF 5 nouissima MF, in nouissima P utdgo 9 nec—quicquam seclusi: nec quicquam MFB, nec quicquam, quia nec quicquam PC 10 atqui B 13 hoc PMF, haec Gel 15 nouissimo MF, nouissima P uulgo 16 distruit P (corr. R) propria Bcripsi: propriam PMF, priora Gel 17 filius MF, filius hominis P 21 fuerint C 22 enim PMF, enim, inquit C uident PMF, uiderunt Gel 23 credent PMF, credunt Gel 24 autem scripsi: enim PMF )
76

Sed et praecipit eum potius timendum, qui et corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. adeo hic et anima inmortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. sed quoniam et hic de interpretatione corporis [questio cauillatur, ego corpus hominis non aliud intellego quam omnem istam struem carnis. quoquo genere materiarum concinnatur atque uariatur, quod uidetur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat reuelet probet ipsum etiam esse, quod occidatur ab homine. et de illo erit dictum. item si animae corpus opponitur. uacabit astutia. cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur corpus intellegi id, quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam. si non magis a deo timuerit occidi, ita et uiuificabitur in uitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae adripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae ut temporali praetimendam. tunc et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in poenam. certe cum post resurrectionem corpus cum anima [*]( 1] d. Matth. 10, 28. 26J cf. Matth. 25, 46. ) [*]( 1 et corpus MF. corpus P uulgo 9 quaestio seclusi 10 intellego scripsi: iutellegalll PMF 15 etiam esse MF, esse etiam Puulgo 16 opponit Gel 19 corpus intellegi scripsi: corpus intellige PMF, intellegi corpus Gel reliqui )

77
occidi habeat in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione et de aeterna occisione. absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidetur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. in hoc scilicet reficietur, ne sit cui non esse iam euenit. eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei uoluntate, ut et carnem, quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei uoluntatem. nam et si passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antestamus eo, quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans saluos utique repromittit. perituros enim quae ratio in numerum redegisset? nisi quia hoc est: ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum proprie tormenta sunt. si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore (re)surrexerit sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere in thronis Christi et adsistere ad dexteram tunc uel sinistram et edere de ligno uitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.

Videamus nunc, an et Saducaeorum uersutiam elidens nostram magis sententiam erexerit. causa, opinor, quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Saducaei neque animae neque carnis admittunt salutem et ideo, ex qua uel maxime [*]( 6] cf. Matth. 10, 29. 10] cf. Matth. 10,31. 11] cf. Matth. 10, 39. 13j Ioh. 6, 39. 15] cf. Matth. 8, 12. 181 cf. Mattb. 25, 30. 19] cf. Matth. 22, 11. 23] cf. Apoc. 2, 7. ) [*]( 1 habeat PMF, habeat <a dao) Gel reliqui 3 occidetur MF, occidatur Puulgo 5 nos spei PMF, spei nos R 7 alter PMF, unus C 16 ex (alt.) om. Gel 18 proprie Bcripsi: propria PMF tormenta sunt PM, sunt tormenta FR 19 opertibus fort. (opertus — evSojia) 21 (re)surrelerit scripsi: surrexerit PM, surreiit F 22 ad dexteram tunc PM, tunc ad deiteram FR 25 erexit F 27 ex quo uel maxime spes Gel )

78
specie resurrectionis fides. labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodauerunt, de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resun-ectionem, sub eius mulieris persona, quae septem fratribus nupta in dubio haberetur, cui eorum restitueretur. porro seruentur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controuersiae occursum est. si enim Saducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et uirtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens: quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum uiuorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. neque enim, si nupturos tunc negauit, ideo nec resurrecturos demonstrauit. atquin filios resurrectionis appellat, ut per eam quodammodo nasci habentes, post quam non nubent, t sed resuscitati. similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed (et) qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem. ceterum nec quaereretur nupturi siue morituri necne rursus essemus, si non eius uel maxime substantiae restitutio in dubium uocaretur, quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. habes igitur dominum confirmantem aduersus haereticos Iudaeorum, quod et nunc negatur apud Saducaeos Christianorum, solidam resurrectionem. [*]( 3] cf. Matth. 22, 23-28; Marc. 12, 18—23; Luc. 20, 27-34. 10] Luc. 20, 37. 13] cf. Matth. 22, 32. 16] cf. Luc. 20, 36. 18] Luc. 20,36. ) [*]( 1 ex eo Gel 7 confirmabat C, confirmat PMF 8 ignaros <eos) ł"ort. 10 quoniam B, quam PMF 13 deum C, dominum PMF 15 negauit Ra, negabit PMFR1 demonatrauit R3, demonstrabit PMFR1 16 atqui R appellat ut PMF, appellauit C 17 scilicet reeuscitati fort. nubent, sed resuscitati similes [enim] erunt angelis Eng 19 et add. Iun 21 nec PMF, ne Gel 23 in dubium R3, in deum PMFRt )
79

Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. nam quia durum et intolerabilem existimauerunt sermonem eius, quasi uere carnem suam illis edendam determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis. praemisit: spiritus est qui uiuificat atque ita subiunxit: caro nihil prodest, sed ad uiuificandum scilicet. exequitur etiam, quid uelit intellegi spiritum: uerba. quae locutus sum uobis, spiritus sunt, uita sunt, sicut et supra: qui audit sermones meos et credit in eum, qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet sed transiet de morte ad uitam. itaque sermonem constituens uiuificatorem, quia spiritus et uita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam uitae adpetendus et deuorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeuerterant diuinae uocationi. igitur conuersus ad recogitatus illorum, quia senserat dispargendos, caro, ait, nihil prodest. quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? spiritus prodest; uiuificat enim. caro nihil prodest; mortificatur enim. itaque secundum nos magis collocauit utriusque propositionem. ostendens enim, quid prosit et quid non prosit, pariter inluminauit, quid cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae uiuificatorem. ueniet enim hora, inquit, cum mortui audient uocem filii dei et qui audierint uiuent. quid mortuum nisi [*]( 1] cf. Ioh. 6, 64. 3] cf. Ioh. 6, 53. 5] Ioh. 6, 64. 7] Ioh. 6, 64. 8] Ioh. 5, 24. 15] cf. Ioh. 6, 51. 16] cf. Ioh. 6, 31. 20] Ioh. 6, 63. 27] Ioh. 5, 15. ) [*]( 1 sic et si Gel: licet si PMF 6 sed ad PMF, ad Gel reliqui 10 uenit F 11 transiet PMF, transibit Gel 15 dirigendus P 19 dispargendos PM,, dispergendos F 21 etsi PM, si F 26 carni, mortificatae Eng: carni mortificatae uulgo )

80
caro? et quid uox dei nisi sermo? et quid sermo nisi spiritus? merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulcro, quo inlatus est ipse. denique cum dicit: ne miremini, quod ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt. audient uocem filii dei et procedent qui bona fecerunt in uitae resurrectionem. qui mala in resurrectionem iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari. qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadauerum stabula. siquidem et ipsi homines ueteres, id est peccatores. id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici. de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?

Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de capulis de sepulcris mortuos resuscitantis? cui rei istud? si ad simplicem ostentationem potestatis aut ad prae-! sentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. enimuero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis. ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae inuisibilis nisi per uisibilis substantiae resuscitationem. male deum norunt qui non putant illum posse quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Iohannis norunt. qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis [*](4J Ioh. 5, 28-29. 11] cf. Eph. 4, 22; Col. 3, 9. 28] cf. Apoc. 6, 9. ) [*]( 2 factum P 3 est om. F et ex—ipse om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 5 omnis M 6 filii dei uocem F 16 eius etiam F 17 resuscitantis R. resuacitatis F, resuscitandis 1JM 20 suscitare Pam: sascitari PMF 28 procucurrisse fort. )

81
exhibere sine carne. at ego deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse uideatur, immo ne, si exemplum resurrectionis sine carne non ualuit inducere, multo magis plenitudinem exempli [in eadem substantia] exhibere non possit. nullum uero exemplum maius est eo, cuius exemplum est. maius est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionm, uelut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. atque adeo, secundum nostram uero aestimationem, exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem, ne cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant. non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem sed in mortem aliam suscitabantur.

Quam Christus ediderit resurrectionem, apostolica quoque instrumenta testantur. nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, dumtaxat apud Israhelem. quam ueteris testamenti resignandi et noui consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. ita et de resurrectione nihil noui intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Saducaeis. adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Saducaeos et Pharisaeos [*]( 23J cf. Luc. 24, 26. 26] cf. Act. 23, 1-9. ) [*]( 5 in eadem substantia seclusi 6 exemplum est om. P (add. R ex HirsGugienn) 12 sic dutinxit Eng (uero = saltem, ut uidetur): ueri aestimationem Leopoldus, ueritatem Bmg; ego olim uolui rescribi: atque adeo (in) uero secundum nostram aestimationem 15 qua Oehlerus: quae PMF 16 in gloriam id est in angelicae naturae splendorem 18 aliter distinxi capita: suacitabantur quam ediderit Christus. 39. Resurrectionem uulgo Christus ediderit MF, ediderit Christus P uulgo 22 intnlerant C, intulerant PMF 27 tribus Gel ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 6 )

82
fidei suae professorem: uiri, inquit, fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud uos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis uidebatur, de praecipuo fidei totius articulo. id est de resurrectione, ad Saducaeos sapere existimaretur. ita quam nolebat uideri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius, Saducaeos. proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae adnuntiassent. ergo seruabat resurrectionem quoque, qualem prophetae adnuntiarant. nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. itaque talem praedicabat, qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat et Saducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi. denique inqiserant, non inrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim uernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. at ubi iam nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa nouitate concussit et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curauit, et esse eam ostendens et nondum transactam et. de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.

Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captantur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, [*](1] Act. 23, 6. SJ cf. Act. 26, 22. 11] cf. Act. 26, 22; cf. Gen. 9, 5. 16J cf. Act. 17, 32. 27J cf. I Cor. 11, 19. 29J cf. II Cor. 4, 16. ) [*]( 3 communi, ne quia Gel: communi quia PMF, communione qua Bmg 15 nec om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 19 ubi iam MF, ubi Pitulgo 20 digne (= iure, begreiflicherweise) susp. Eng 21 torquere MFGel: extorquere P 26 captantur lJIF, captentur P uulgo 28 nactae Gel: natae PMF )

83
id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium uero carni, id est exteriori adiudicauerunt, quia scriptum sit Corinthiis: nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renouatur die et die. porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadauer inscribitur. ita uocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo uocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mauult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum significauit. denique adiunxit: per fidem et in cordibus uestris et in dilectione, fidem quidem et dilectionem non substantiua animae ponens sed conceptiua, in cordibus autem dicens, quae substantiua sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputauit, quem in corde constituit. inspice nunc, quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem uero renouari die ac die, ne illam corruptelam carnis adfirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur, sed quam in istius uitae spatio ante mortem et usque ad mortem uexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis nominis causa experitur. nam et homo interior hic utique renouari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renouari habemus, sed semel ad summam. de sequentibus disce: quod enim ad [*]( 3] II Cor. 4, 16. 6] cf. Gen. 2, 7. 13] Eph. 3, 16. 17. 15] Eph. 3,17. 29] n Cor. 4, 17-18. ) [*]( 5 die et Jtf, de die et P, de die in F 6 homini Gel: homine PMF 7 homo om. Gel 9 fibula R3, fabula PMFR1 10 nisi om. PBl 17 ponens om. P (add. R ex Hirsaugiemi) 20. hominem quidem P 21 allegarit Gel: allegaret PMF die, ne scripsi: die. nec PMF 25 eiperitur scripsi: experietur PMF ) [*]( 6* )
84
praesens est, inquit, temporale et leue pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus quae uidentur, id est passiones, sed quae non uidentur, id est mercedes. quae enim uidentur temporalia sunt, quae uero non uidentur aeterna sunt. pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leues et temporales, idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum aeternarum inuisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. adeo non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. sic et alibi: siquidem, ait, compatimur uti et conglorificemur: reputo enim non dignas esse passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet reuelari. et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. porro si per carnem compatimur, cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. atque adeo, carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit: cum uenissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra; dehinc, ut et animae det compassionem: in omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor, adflictans scilicet animam. adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem sed ut sustinens uexationem corrumpi intellegitur, et hoc non sine interiore. ita amborum erit etiam [*]( 5] II Cor. 4, 18. 13] Rora. 8, 17-18. 20-24] II Cor. 7, 5. ) [*]( 2 in supergressum om. Gel 3 perficit nobis scripsi (cr. coZ. Ip. 176, 6): perfici a nobis PMF, perficiet nobis Gel intuentibus FR, ut tuentibus M, tuentibus P 6 sunt om. Rig 10 patiendo caro fort. 13 uti et R, uti ut PMF glorificamur F 19 adscripturus Oehlerw: adscribitur ut PMFB1, adscribit 2?3 20 ut et R, mutet PMF dicit PMFy dicat R 22 det scripsi: daret PM, om. F 25 ut om. P 26 intellegitur R3, intellegeretur PMFRintellegetur C 27 et PMF, ex Oehlerus erit om. F )
85
conglorificari sicut et compati. secundum collegia laborum consortia quoque decurrant necesse est praemiorum.