De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus divina tractavit, sicuti limum. Quando in hoc tractavit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carnis utique negotium gessit. Sed adhuc velim discas quando et quomodo caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliceae tunicae, quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae stantiae suae traducem in femina iam carnem recognoverit (Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea), et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem. Quando? cum factus est homo in animam vivam de dei flatu, vapore scilicet idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in tostam, ita in carnem. Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. Nam etsi scriptum est, Numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, etsi apostolus, In testaceis, ait, vasculis, tamen et argilla homo, quia limus ante; et testa caro, quia ex limo per adflatus divini vaporem, quam postea pelliceae tunicae, id est cutes superductae, vestierunt. Usque adeo, si detraxeris cutem, nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur,

si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. Hine et apostolus circumcisiorem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmavit. Haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. Non es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, vinis item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perfectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem, -deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam vilissimo alicui commiserit capulo, et indigne collocando utique damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et immiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit utrumne caro animam, an carnem anima circumferat, utrumne animae caro, an anima appareat carni. Sed et magis animam invehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam. Hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, visu, auditu, gustu, odoratu, contactu? per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, vel tacite praemisso? Et sermo enim de organo carnis est. Artes per carnem, studia, ingenia per carnem, opera, negotia, officia per carnem, atque adeo totum vivere animae carnis est, ut non vivere animae nil
aliud sit quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis eat, cuius et vivere. Porro si universa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. Per quod utaris, cum eo utaris necasse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et cohaeres invenitur. Si temporalium, cur non et aeternorum?

Et haec quidem velut de publica forma humanae conditionis suffragia carni procuraverim. Videamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma quanta huic substantiae frivolae ac sordidae apud deum praerogativa sit: etsi sufficeret illi quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi dum est in carne crediderit; adeo caro salutis est cardo. De qua cum anima deo allegitur, ipsa est quae efficit ut anima allegi possit. Scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede, quas opera coniungit. Nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes caro de proprio suo incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adolentur. Age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis

fide in medium extracta et odio publice exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio, penuria mundi, squalore, psedore, contumelia victus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentcrum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum. Nae illa beatissima et gloriosissima quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit, hoc magis vincta quod absoluta.

Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit, quam incolatui, fructui, dominatui totius suae operationis praeposuit, quam de sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haeccine non resurget, totiens die? Absit, absit ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. Bonum deum novimus: solum, optimum a Christo eius addiscimus; qui dilectionem mandans post suam in proximum faciet et ipse quod praecepit. Diliget carnem tot modis sibi proximam, etsi infirmam, sed Virtus in infirmitate perficitur, etsi imbecillam, sed Medicum non desiderant nisi male habentes, etsi inhonestam, sed Inhonestioribus maiorem circumdamus honorem, etsi perditam, sed Ego, inquit, veni, ut quod periit salvum faciam, etsi peccatricem, sed Malo mihi, inquit, salutem peccatoris quam mortem, etsi damnatam, sed Ego, inquit, percutiam et sanabo. Quid ea exprobras carni quae deum expectant,

quae in deum sperant, quae honorantur ab illo, quibus subvenit? Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas, gratia, misericordia, omnis vis dei benefica vacuisset.