De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Tenes scripturas quibus caro infuscatur, tene etiam quibus inlustratur. Legis cum quando deprimitur, adige oculos et tum quando revelatur. Omnis caro foenum. Non hoc solum pronuntiavit Esaias, sed et, Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in Genesi dicens deus, Non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. Sed et auditur per Ioëlem: Effundam de spiritu meo in omnem carnem. Apostolum quoque ne de uno stilo noris, quo carnem plerumque compungit. Nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum, et si qua alia ita ponit ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit. Verum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostre. Itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam aliquando probavit.

Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui negant carnis resurrectionem. Negantes enim poenam despiciunt et disciplinam. De quibus luculenter et Paracletus per prophetidem Priscam: Carnes sunt, et carnem oderunt. Quam si tanta auctoritas munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere

debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscunque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? An et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico naturae promulgarit, ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui non alia lego credendus est quam ut omnia posse credatur? Plane apud philosophos habes qui mundum hune innatum infectumque defendant, sed multo melius quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. Igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti fidendo quod tantum deus valeat. Nam et quidam infirmiores hoc prius credere de materia. De materia potius subiacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro et si ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat quae omnino non fuerant. Quo enim interest ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? Sic et fuisse e contrario nonnihil est fuisse. Nunc etsi interest, tamen utrumque mihi adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocunque dehaustam evocare de alio. Et utique idoneus est reficere qui fecit, quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse. Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.

Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. Funestatur

mundi honor, omnis substantia denigratur. Sordent, silent, stupent cuncta, ubique iustitium est, quies rerum. Ita lux amissa Iugetur. Et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat cum suo et illa suggestu. Reaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; reornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriverat. Revolvuntur hiemes et aestates, verna et autumna cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terrae de caelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio: de fraudatrice servatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminavit; revera fenore interitu, et iniuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio recidiva est. Quodcunque conveneris, fuit: quodcunque amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt cum abscesserint; omnia incipiunt cum desierint; ideo finiuntur, ut fiant. Nihil deperit nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum testatio est ressurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim admittas, cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites
deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?