De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt, dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum. An aliud prius vel magis audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et non ubique convicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius, immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae, molestae, et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem terram et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? Hancne ergo vir sapiens et visui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere vis, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo. et utique redhibentibus eam ignibus et undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gula? Adeone autem eadem sperabitur
quae intercidit, ut claudus et luscus et caecus et leprosus et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? an integri, ut iterum talia pati timeant? Quid tum de consequentiis carnis? Rursusne omnia necessaria illi, et inprimis pabula atque potacula, et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum, et pudendis non pudendum, et omnibus membris laborandum? Rursus ulcera et vulnera et febris et podagra et mors reoptanda? Nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. Ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum in congressibus experire, tam ethnicorum quam haereticorum.Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, vituperatione laudatione depulsa. Ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari. Futile et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius exstructio aeque angeli, ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium. Angelos post deum novimus. Iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo voluntas producendae ei adfuisset. Utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. Ita et secundum illos aeque caro dei res. Nihil operis non eius est qui
passus est esse. Bene autem quod et plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus hic sit satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore; nec ideireo restitutio mundi praeiudicabitur quia dei opus est. Et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid portio? Plane, si portio universitati adaequatur. Ad distantiam enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta sunt, et sine illo nihil. Caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone. Faciamus enim hominem, ante praemisit, et amplius, manu, propter praelationem, ne universitati compararetur. Et finxit, inquit, deus hominem. Magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. Minora enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur ut famula iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant. Contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo exstructus est, ut dominus esse posset, dum fit a domino. Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: Et fl(??)xit deus hominem, limum de terra. Iam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo, id est limus, in animam vivam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim. uti quioquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum, ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei quaecunque sunt pervenit, satis beatus etsi solummedo contactus. Quid enim, si nullo amplius opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo magna res agebatur, qua ista materia exstruebatur. Itaque totiens
honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. Recegita totum illi deum occupatum ac deditum, manu, sensu, opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta dictabat. Quodcunque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus, quod et limus et caro sermo, quod et terra tune. Sic enim praefatio patris ad filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit hominem deus, id utique quod finxit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo enim deus qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit parem esse deo. Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat, sed et pignus. Quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus Iovem Olympium ex ebore molitur, et adoratur, nec iam bestiae et quidem insulsissimae deus est, sed summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: deus vivus, deus verus quamcunque materiae vilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? Nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. Carnem iam teneo, non terram; licet et caro audiat: Terra es, et in terram ibis. Origo recensetur, non substantia revocatur. Datum est esse aliquid origine generosius et demutatione felicius. Nam et aurum terra, quia de terra; hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior de obsoletiore matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus excusato censu eliquasse.