De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Iocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum. Nihil aeternum nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. Proinde et Ioanni angelus: Et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae
imbrem indulgentia divina siccaret. Et rursus: Deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per immortalitatem. Si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt, quomodo auferentur, nisi cessaverint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? Ubi casus adversi apud deum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna vel fatum? quae resuscitatis plaga post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post virtutem? quae imbecillitas post salutem? Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israëlis quadraginta illis annis indetrita, et inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabara, quamquam Iudaeis aliena, laeserunt, quod Ionas devoratus a belua maris, in cuius alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis exspuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hos ipso iam aeternitatis candidati, ab omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? Figurae enim nostrae fuerunt, apostolo auctore, quae scripta sunt ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cuius etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non dispositio propter hominem. Sed enim apostolus scribens, Sive mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi largitur Esaias, dicens, Omnis caro foenum, et alibi, Et videbit omnis caro salutare dei. Exitus, non substantias, distinxit. Quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur, et omnis caro videbit salutare dei, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare quae visura sit dei salutare. Sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini, numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit. Et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium, de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia, sed mercede disiunxit.
Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentatur, aut
et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant, cuius scilicet perseverantia credenda non sit, ut quae sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. Quo enim iam, inquiunt spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et compitum stomachi et alvi gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt, subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula, et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet vacaturum? Ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tune de mutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus vitae huius eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induit immortalitatem et corruptivum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. Licet enim officiis liberentur, sed indiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. Salvum enim hominem tribunal dei exigit; salvum vero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte et navem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam vel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De dei artificio et arbitrio et iure torquemur? Porro si dives dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem velit denuo esse quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse. Licet enim esse quid denuo et nihilominus vacare; nec potest autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare; nihil enim apud deum vacabit.