De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio. Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat. Peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si resurgit quidem, verum in demutationem subducitur, aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit. Et quam ineptum, si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non resurrexisse, nec esse, quia non esse iam coeperat. Non miscebuntur omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa. Perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. Perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse aliter esse est. Porro dum aliter est, id ipsum potest esse; habet enim esse quod non perit. Mutationem enim passum est, non perditionem. Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia et valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus, nec quicquam tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem esse, immo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, et quidem ad instar emortuae, exsanguis et exalbida, frigida, sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est.
Mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. Sed Moyses erat proinde qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat; ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerunt. De quo exemplo instructus et Paulus, Qui transfiguravit, inquit, corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus de corpore suo excessit, et ipse satanas cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae.Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur. Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu divini utrobique iudicii. Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam? Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in
omnibus praefuit carni? Quale est ut eadem anima quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescio qua metat fructum? Nae illa gratiosissima caro cui gratis vita constabit. Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. Itaque et caeci et claudi et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid nunc, etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscunque a deo consequi? Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eandem adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de vexatione revocabitur. Minoribus maiora praescribunt. Cuiuscunque membri detruncatio vel obtusio nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem? Vitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. In hac nascimur. Etiam si in utero vexemur, iam hominis est passio. Prius est genus quam casus. Quomodo vita confertur a deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus. Naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reviviscimus. Si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis incolumis qui exanimis? Quod corpus illaesum, cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit. Idoneus deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem. Atque adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent
incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam vitio valetudinis quam et senio sepulturae? Nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit. Puto autem et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. Nihil poterit amittere integritas vel conservata vel restituta, ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris. Quasi domino deo non liceat et mutare naturam et sine lege servare. Quomodo ergo legimus, Quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum sunt, et, Stulta mundi elegit deus, ut sapientiam mundi confundat? Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor. Atquin et vestis albae nitore et aurei anuli honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et deo potestatem per vim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.