De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes? Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? denique et edentulos esse audi, et vide ut honori oris et organum dentium quaeras. Forata sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis defluxura colentur? Est adhuc feminis intus quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? Dicenda enim et haec, quatenus quae volunt et qualiter volunt et quorum volunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae ressurrectionis

oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc vacaturas, cibi, famem, et potus, sitim, et concubitus, genituram, et operationis, victum. Sublata enim morte neque victus fulcimenta ad praesidia vitae neque generis supparatura gravis erit membris. Ceterum et hodie vacare intestinis et pudendis licebit. Quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur. Iam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivit homo, sed in dei verbo. Ecce virtutis futurae liniamenta. Nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus, etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii? quot virgines Christo maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi? Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consuevimus.

Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit. Erunt, inquit, tanquam angeli. Si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis conditionis, quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo et pedes lavacro porrigendo; humanam enim induerant superficiem salva intus substantia propria. Igitur si angeli facti tanquam homines in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines facti tanquam angeli in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus spiritus sub humano? nec ideo non permansuri in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus. Denique non dixit, Erunt angeli, ne homines negaret, sed, Tanquam angeli, ut homines conservaret. Non abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit.

Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. In deposito est ubicunque apud deum per fidelissimum

sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem. Utrumque iam in semetipso foederavit, sponsam sponso et sponsum sponsae comparavit. Nam et si animam quis contenderit sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro. Non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. Habet instrumentum, habet cultum, habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. Sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem pacta est. Huius interitum quem putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur. Habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis; cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram, quasi per ambages resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam auditurus a domino, Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, vere tunc compos mali, quod evasit, et boni, quod invasit. Quid, anima, invides carni? Nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quae tecum etiam in deo nascitur. Tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum, si odisti, cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus est, vel stilo vel interpretaione corrumpens, arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. At enim deus omnipotens adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima gratia sua effundens in novissimis diebus de suo spiritu in omnem carnem, in servos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animavit et pristina instrumenta manifestis verborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgavit. Nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta
quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem iisdem litteris revincibiles. Sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, immo et veteres eorum cespites vellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates et quas volunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de paracleto inundantem. Cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum, resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis.