De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet. Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat. Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum fuerit. Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi; ne, quia sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. Ceterum excidisti ab exemplo. Nunquam enim frumento seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et non id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. Denique unde, si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est corpus seminetur? dicens, Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout vult. Certe ei grano quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum est cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est. si nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? Si non resurgit, salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus a deo non potest. Sed enim salvum omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi deus prout vult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi. Exsurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum et usquequaque vestitum. Haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione, sed ampliatione mutatur. Et unicuique seminum suum corpus deputavit non suum, id est non pristinum; ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a deo acquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum eius
carni, eandem credens fructificaturam quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum qualem illi deus voluerit superducere secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, Non omnis caro eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. In hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum. Alia caro hominis, id est servi dei, qui vero homo est, alia iumenti, id est ethnici (de quo et propheta, Assimilatus milatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis), alia caro volatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit. Alia solis gloria, id est Christi, et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. Et stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. Ceterum si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem. Postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. Rursus enim resurrectionem ad eandem substantiam revocans et ad granum denuo spectans, Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela; seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi quam caro. Hanc enim sententia dei elisit: Terra es, et in terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens: Sic enim scriptum est; ne aliud existimes esse seminari quam In terram ibis, ex qua es sumptus, sic ne alterius quam carnis; sic enim scriptum est.Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum a carne avocent recidivatum Porro cum constet fixumque sit illud resurrecturum corpus quod fuerit seminatum,ad ipsius rei exhibitionem provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disiectam, dissolutam, quod in illam a deo decretum non est, proponant corruptelam eius et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere in incorruptelam et in gloriam et in virtutem. Sed enim in Lazaro praecipuo resurrectionis exemplo caro iacuit in infirmitate, caro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, nemo in sepulchro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo quatriduo viderat seminatam. Totum habitum, totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. Nam ut ita intellegas manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam vivam. Si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam vivam. Porro in animam cum esset corpus, utique animale corpus est facta. Quid eam appellari velint quam quod per animam facta est, quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? Recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale. Non enim resurgit nisi quod fuit. Ita unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. Caro enim ante corpus quam animale corpus. Animata enim postea facta est corpus animale. Anima vero etsi corpus,
tamen quia ipsa est corpus non animatum, sed animans potius, animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. Alii enim accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se faciet animale? Sicut ergo ante animale corpus caro recipiens animam, ita et postea spiritale induens spiritum. Hune ordinem apostolus disponens in Adam quoque et in Christo eum merito distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius. Et cum Christum novissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum. Si enim et primus homo Adam caro, non anima, qui denique in animam vivam factus est, et novissimus Adam Christus ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima; atque ita subiungit, Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. Ecquid tibi videtur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? Ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? Scilicet ex carne; licet et ex anima. Sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim caro homo. Ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter novissimus homo, id est Adam, deputarentur. Ceterum diversa in ordinem disponi non possunt, de substantia duntaxat. De loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. Hic autem de substantia carnis primus et novissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundus de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. Itaque cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in spiritum vivificantem distincti sint, aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicavit; ut de carne sit dictum, Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra intellegenda: Et quae seminetur corpus animale, et quae resurgat corpus spiritale, quia non primum quod spiritale, sed quod animale, quia primus Adam in animam, novissimus Adam in spiritum. Totum de homine, totum de carne, quando de homine. Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum ex fide? ut quaerendum sit quomodo corpus animale dicatur seminari. Plane accepit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem, sed plenitudinem. Itaque etiam propterea maioris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua resuscitatur. Quid mirum, si magis inde vocitata est unde conferta est quam unde respersa est?Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud apud apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos continere. Denique cum et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intellegis. Aliud enim mors et aliud mortale. Aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit, dum devoratur a vita? Quomodo devoratur a vita, dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam? Ceterum mors merito in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit, inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit
in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.