De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis; quas substantias quali conditione exhaeredaverit apostolus a dei regno aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limaceus, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei, id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. Nam et supra novissimus Adam dictus de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam disciplina captavit? Atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere
caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti, sed de futura claritate caelestes praedicati intelleguntur; quia et retro unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei, nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et veritate. Atque adeo sd disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima; aut si quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et caelestis in conversatione constituat, illam eierandam, hanc vero sectandam, dehinc adiungat, Hoc enim dico (id est propter ea quae supra dixi, coniunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici; quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane si nunquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a dei regno. Quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur quod qui talia agunt regnum dei non sunt haereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portaverant choici, ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillavit.Sed et omissis huiusmodi interpretationibus, carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. Non enim resurrectio carni et sanguini directo denegatur, sed dei regnum, quod obvenit resurrectioni (est autem et in iudicium resurrectio), immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. Spiritus enim est qui vivificat in regnum dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. Sed quorum est adire regnum dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis
et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. Iam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis regnum dei haereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint, accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus, etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo, etsi deus, Adam novissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis, etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma qua ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit, et vexit in caelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. Securae estote, caro et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. Aut si negent vos in Christo, negent et in caelo Christum, qui vobis
caelum negaverunt. Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati habebit. Non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet; siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit, verum etiam consumit. Sed quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata est mors, dicens, in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, potentia tua? Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela. Virtus autem delinquentiae lex; illa alia sine dubio quam constituit in membris suis militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. Nam et supra novissimum inimicum mortem evacuari ait. Hoc modo nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur, id est nec mors perseverabit. Quando et quomodo defectura? Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis? Et nos demutamur. De qua habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis? Ac ne putes aliud sentire apostolum providentem tibi, et ut de carne dictum intellegas laborantem, cum dicit istud corruptivum et istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. Certe istud nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. Demonstrationis corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela, et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.