De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri buius tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis, id est per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones domicilium consecuturi sumus in caelis. Meminerat evangelicae definitionis: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem (nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit; quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissolute aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere): divisionem enim facit apostolus cum subicit, Nam et in hoc ingemiscimus domicilium nostrum, quod de caelo est, superindui desiderantes, siquidem exuti non nudi inveniamur, id est ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. Huius enim gratiae privilegium illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thessalonicensibus scribit: Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: Quoniam ipse dominus in iussu

et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam domino in aera, et ita semper cum domino erimus.

Horum demutationem ad Corinthios reddit, dicens, Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur. Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua revocabis cabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes in hac carne superindui desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia gravari nos ait, qui simus in tabernaculo, quod nolimus exui, sed potius superindui, uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutamur, superinduendo quod est de caelis. Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem exacturos? Ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est, inferos iam expertus. Abhinc enim definimus carnem quidem omni modo resurrecturam atque illa ex demutatione superventura habitum angelicum suscepturam. Aut si in his solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit, ut devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti et aeterno, ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati iam materia et, ut ita dixerim, esca vitae, id est carne: aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis, inquis, iam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus.

Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera, ut nihil in illis devoratum videri possit? Utique enim devoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec Gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum crates adhuc vivunt. Diximus iam de isto alibi. Sed et proxime in ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. Postremo etsi tune devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? Porro qui ab his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit. Et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet. Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari ut demutetur. Si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur alibi necessarium adfirmare, alibi non. Sic et cum infulcit: Siquidem exuti non nudi inveniamur, de eis scilicet qui non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negavit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et revestitos voluit intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati. Ut nudi enim
invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita (et hoc enim nuditas potest dici); dehinc recipient eam, ut redinduti carnem fieri possint etiam superinduti immortalitatem; superindui enim nisi vestito iam convenire non poterit.

Proinde cum dicit, Itaque confisi semper et scientes quod, cum immoramur in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino. Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re. Et ideo subiungit, Fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. Nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum, nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis, diversurus. Defecerant autem apostolo verba ad significandum de corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium, Exinde etiam ad omnes, Et ideo gestimus, inquit, sive peregrinantes, sive immorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus, secundum quae gessit, bonum sive malum. Hoc iam quomodo legas quaero. Quasi turbate enim per hyperbaton struxit. Utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis

indubitate resurrectio est, et si quae per corpus gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum clausula consonant.

Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies? Cum enim de lumine quod illuxerit deus in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis gloriae suae in persona Christi dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum originem in limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium est extolletur? Atquin si lumen ipsum dei illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane sic periturus et ipse thesaurus; perituris enim peritura creduntur, sicut veteribus utribus novum vinum. Cum item subicit, Semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est quae post dei templum iam et sepulchrum Christi potest dici? Cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi? in corpore. In quo? in mortali. Ergo in carne plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam; vide quantam, ut in illa vita Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis, in substantia perpetuae dissolutionis manifestabitur vita Christi aeterna, iugis, incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita domini manifestabitur in corpore nostro? Illa quidem, quam vixit usque in passionem, quae non modo apud Iudaeos in manifesto fuit, verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra est. Denique manifestabitur in corpore. Quando? post mortem. Quomodo? dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari vitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini vita

floruerit, providentissima apostoli intentio ingerit: Si enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut vita eius manifestetur in corpore nostro mortali. Adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato eo? Proinde et in clausula, Scientes, ait, quod, qui suscitavit Iesum, et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexit a mortuis. Nisi quia Cum ipso Sicut ipsum sapit; si vero Sicut ipsum, non utique sine carne.

Sed et rursus alia caecitate in duos homines inpingunt, in veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum deum conditus est, in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior, nec caro ideo vetus quia prior. Quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? Ausim dicere, Etiam si multo prior anima quam caro, eo ipso, quod anima impleri se expectavit priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? Atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. Contemperant fetu, coaetant natu. Duos istos homines sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt, dum prior neuter. Rectius est totos nos aut veteres aut novos esse; qua enim alterum possimus esse nescimus. Sed apostolus veterem hominem manifeste

notat. Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis diabolo locum. Qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia et indignatio auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et deus vobis donavit in Christo. Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credidimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem hominis quam novitatem ad moralem, non ad substantialem, differentiam pertinere defendimus. Atque ita pariter agnoscimus hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem, per interitum perpetuum. Ceterum carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.

Talem ubique apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem, ut carnem damnare videatur, sed ne ita quis existimet ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. Nam et dicens cos qui in carne sunt deo placere non posse statim de

pravo intellectu ad integrum revocat, adiciens, Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Eos enim quos in carne esse constabat negando in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat; atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter viverent, placere autem deo illos qui in carne positi secundum spiritum incederent. Et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum vitam propter iustitiam. Vitam autem morti opponens in carne constitutae sine dubio illic et vitam repromisit ex iustitia ubi mortem determinavit ex delinquentia. Ceterum frustra opposuit vitam morti, si non est illic ubi est et ipsa cui eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret ubi est quod excludit. Et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in vobis, qui suscitavit Iesum a mortuis suscitabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. Ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam. Itaque fratres, ait, debitores sumus non carni ad vivendum: Si secundum carnem vixeritis, futurum est ut moriamini, si vero spiritu carnis actus mortificaveritis, vivetis. Porro ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur, iam non caro adversatur saluti, sed operatio carnis. Operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis, salva iam caro ostenditur, causa carens mortis. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit habitare in membris nostris. Ergo iam membra nostra lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur. per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae,
et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia; neque enim domus cum habitatore damnabitur. Habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. Damnata autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea lege mortis et delinquentiae obstricta est. Sic et sensum carnis mortem appellavit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia propter carnem et per carnem administratur. Et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum delinquentiae nomine. Nam et alibi, Quomodo, inquit, etiam nunc velut viventes in mundo sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.

Haec enim erit vita mundialis, quam veterem hominem dicit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum adiecit, Uti evacuetur corpus delinquentiae per emendationem vitae, non per interitum substantiae, sicut ait, Uti hactenus delinquentiae serviamus. Et ut hac ratione commortui Christo credamus quod etiam convivemus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos. Cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi erunt carni, viventes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra vestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete vosmet ipsos deo velut ex mortuis vivos, non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos, et membra vestra arma iustitiae. Et rursus: Sicut exhibuistis

membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra famula iustitiae in sanctificium; cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae. Quem ergo fructum habebatis super his de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum vestrum in sanctificium, finem autem vitam aeternam. Stipendia enim delinquentiae mors, donativum autem dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro. Ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra divellens et iustitiae et sanctimoniae adiungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: An ignoratis quod quicunque in Christum Iesum tincti sumus, in mortem eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum quae ex fide per baptisma in novitate incedenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus; Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem, quia et vita ibi ante ubi postea mors. Nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, proinde vitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis redintegrationem, uti, sicut devoraverat mors
invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate audire possit, Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors contentio tua? Sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod perit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus Iesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. Haec erunt corpora nostra quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem deo. Quomodo vivam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? Age iam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: Ipse autem deus pacis sanctificet vos totos? Non sufficit? Sed sequitur: Et integrum corpus vestrum et anima et spiritus sine querela conserventur in praesentia domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu domini, qui clavis est resurrectionis.

Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Scimus hoc quoque scriptum, sed de industria distulimus hucusque, ut quod adversarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. Sed et nunc expetent praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. Opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et sui evangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret unde constaret. Itaque subicit, Si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit, quomodo

quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides vestra. Inveniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus quod resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc in delictis vestris estis, et qui in Christo dormierunt, perierunt. Per haec cui nos rei credendae videtur exstruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur; certe suo exemplo dominicae resurrectionis volens eam credi. Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate an ex parilitate componitur? Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit? in carne, an non? Sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas, non alias quam in carne; aeque resuscitatum in carne concedis. Ipsum enim quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit; non tam Christus in carne quam caro in Christo. Igitur si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus, Quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem cuius et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. Si enim sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, carne vivificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur. Unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim meritorum dispositorum nomine disponetur. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione. Certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit qua alii etiam carni vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis,
quae nisi corporalis, non alias sic baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt? Anima enim non lavatione, sed responsione sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora perichitamur? utique per carnem. Quotidie morior; utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi, illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra gravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens vanam credi carnis conflictationem, indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim habenda est conflictatio eius cuius nulla erit resurrectio. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. Sed cum eiusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.

Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis; quas substantias quali conditione exhaeredaverit apostolus a dei regno aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limaceus, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei, id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. Nam et supra novissimus Adam dictus de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam disciplina captavit? Atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere

caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti, sed de futura claritate caelestes praedicati intelleguntur; quia et retro unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei, nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et veritate. Atque adeo sd disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima; aut si quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et caelestis in conversatione constituat, illam eierandam, hanc vero sectandam, dehinc adiungat, Hoc enim dico (id est propter ea quae supra dixi, coniunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici; quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei
regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane si nunquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a dei regno. Quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur quod qui talia agunt regnum dei non sunt haereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portaverant choici, ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillavit.

Sed et omissis huiusmodi interpretationibus, carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. Non enim resurrectio carni et sanguini directo denegatur, sed dei regnum, quod obvenit resurrectioni (est autem et in iudicium resurrectio), immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. Spiritus enim est qui vivificat in regnum dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. Sed quorum est adire regnum dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis

et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. Iam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis regnum dei haereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint, accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.

Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus, etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo, etsi deus, Adam novissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis, etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma qua ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit, et vexit in caelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. Securae estote, caro et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. Aut si negent vos in Christo, negent et in caelo Christum, qui vobis

caelum negaverunt. Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati habebit. Non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet; siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit, verum etiam consumit. Sed quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata est mors, dicens, in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, potentia tua? Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela. Virtus autem delinquentiae lex; illa alia sine dubio quam constituit in membris suis militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. Nam et supra novissimum inimicum mortem evacuari ait. Hoc modo nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur, id est nec mors perseverabit. Quando et quomodo defectura? Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis? Et nos demutamur. De qua habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis? Ac ne putes aliud sentire apostolum providentem tibi, et ut de carne dictum intellegas laborantem, cum dicit istud corruptivum et istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. Certe istud nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. Demonstrationis corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela, et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur corruptelam et
mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.

Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet. Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat. Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum fuerit. Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi; ne, quia sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. Ceterum excidisti ab exemplo. Nunquam enim frumento seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et non id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. Denique unde, si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est corpus seminetur? dicens, Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout vult. Certe ei grano quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum est cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est. si nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? Si non resurgit, salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus a deo non potest. Sed enim salvum omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi deus prout vult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi. Exsurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum et usquequaque vestitum. Haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione, sed ampliatione mutatur. Et unicuique seminum suum corpus deputavit non suum, id est non pristinum; ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a deo acquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum eius

carni, eandem credens fructificaturam quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum qualem illi deus voluerit superducere secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, Non omnis caro eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. In hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum. Alia caro hominis, id est servi dei, qui vero homo est, alia iumenti, id est ethnici (de quo et propheta, Assimilatus milatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis), alia caro volatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit. Alia solis gloria, id est Christi, et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. Et stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. Ceterum si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem. Postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. Rursus enim resurrectionem ad eandem substantiam revocans et ad granum denuo spectans, Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela; seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi quam caro. Hanc enim sententia dei elisit: Terra es, et in terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens: Sic enim scriptum
est; ne aliud existimes esse seminari quam In terram ibis, ex qua es sumptus, sic ne alterius quam carnis; sic enim scriptum est.

Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum a carne avocent recidivatum Porro cum constet fixumque sit illud resurrecturum corpus quod fuerit seminatum,ad ipsius rei exhibitionem provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disiectam, dissolutam, quod in illam a deo decretum non est, proponant corruptelam eius et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere in incorruptelam et in gloriam et in virtutem. Sed enim in Lazaro praecipuo resurrectionis exemplo caro iacuit in infirmitate, caro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, nemo in sepulchro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo quatriduo viderat seminatam. Totum habitum, totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. Nam ut ita intellegas manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam vivam. Si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam vivam. Porro in animam cum esset corpus, utique animale corpus est facta. Quid eam appellari velint quam quod per animam facta est, quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? Recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale. Non enim resurgit nisi quod fuit. Ita unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. Caro enim ante corpus quam animale corpus. Animata enim postea facta est corpus animale. Anima vero etsi corpus,

tamen quia ipsa est corpus non animatum, sed animans potius, animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. Alii enim accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se faciet animale? Sicut ergo ante animale corpus caro recipiens animam, ita et postea spiritale induens spiritum. Hune ordinem apostolus disponens in Adam quoque et in Christo eum merito distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius. Et cum Christum novissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum. Si enim et primus homo Adam caro, non anima, qui denique in animam vivam factus est, et novissimus Adam Christus ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima; atque ita subiungit, Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. Ecquid tibi videtur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? Ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? Scilicet ex carne; licet et ex anima. Sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim caro homo. Ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter novissimus homo, id est Adam, deputarentur. Ceterum diversa in ordinem disponi non possunt, de substantia duntaxat. De loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. Hic autem de substantia carnis primus et novissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundus de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. Itaque cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in spiritum vivificantem distincti sint, aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicavit; ut de carne sit dictum, Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita
eadem sit et supra intellegenda: Et quae seminetur corpus animale, et quae resurgat corpus spiritale, quia non primum quod spiritale, sed quod animale, quia primus Adam in animam, novissimus Adam in spiritum. Totum de homine, totum de carne, quando de homine. Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum ex fide? ut quaerendum sit quomodo corpus animale dicatur seminari. Plane accepit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem, sed plenitudinem. Itaque etiam propterea maioris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua resuscitatur. Quid mirum, si magis inde vocitata est unde conferta est quam unde respersa est?

Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud apud apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos continere. Denique cum et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intellegis. Aliud enim mors et aliud mortale. Aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit, dum devoratur a vita? Quomodo devoratur a vita, dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam? Ceterum mors merito in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit, inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit

in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.

Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio. Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat. Peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si resurgit quidem, verum in demutationem subducitur, aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit. Et quam ineptum, si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non resurrexisse, nec esse, quia non esse iam coeperat. Non miscebuntur omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa. Perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. Perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse aliter esse est. Porro dum aliter est, id ipsum potest esse; habet enim esse quod non perit. Mutationem enim passum est, non perditionem. Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia et valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus, nec quicquam tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem esse, immo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, et quidem ad instar emortuae, exsanguis et exalbida, frigida, sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est.

Mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. Sed Moyses erat proinde qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat; ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerunt. De quo exemplo instructus et Paulus, Qui transfiguravit, inquit, corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus de corpore suo excessit, et ipse satanas cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae.

Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur. Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu divini utrobique iudicii. Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam? Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in

omnibus praefuit carni? Quale est ut eadem anima quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescio qua metat fructum? Nae illa gratiosissima caro cui gratis vita constabit. Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.

Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. Itaque et caeci et claudi et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid nunc, etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscunque a deo consequi? Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eandem adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de vexatione revocabitur. Minoribus maiora praescribunt. Cuiuscunque membri detruncatio vel obtusio nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem? Vitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. In hac nascimur. Etiam si in utero vexemur, iam hominis est passio. Prius est genus quam casus. Quomodo vita confertur a deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus. Naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reviviscimus. Si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis incolumis qui exanimis? Quod corpus illaesum, cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit. Idoneus deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem. Atque adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent

incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam vitio valetudinis quam et senio sepulturae? Nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit. Puto autem et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. Nihil poterit amittere integritas vel conservata vel restituta, ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris. Quasi domino deo non liceat et mutare naturam et sine lege servare. Quomodo ergo legimus, Quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum sunt, et, Stulta mundi elegit deus, ut sapientiam mundi confundat? Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor. Atquin et vestis albae nitore et aurei anuli honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et deo potestatem per vim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.

Iocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum. Nihil aeternum nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. Proinde et Ioanni angelus: Et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae

imbrem indulgentia divina siccaret. Et rursus: Deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per immortalitatem. Si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt, quomodo auferentur, nisi cessaverint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? Ubi casus adversi apud deum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna vel fatum? quae resuscitatis plaga post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post virtutem? quae imbecillitas post salutem? Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israëlis quadraginta illis annis indetrita, et inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabara, quamquam Iudaeis aliena, laeserunt, quod Ionas devoratus a belua maris, in cuius alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis exspuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hos ipso iam aeternitatis candidati, ab omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? Figurae enim nostrae fuerunt, apostolo auctore, quae scripta sunt ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cuius etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.

Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non dispositio propter hominem. Sed enim apostolus scribens, Sive mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi largitur Esaias, dicens, Omnis caro foenum, et alibi, Et videbit omnis caro salutare dei. Exitus, non substantias, distinxit. Quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur, et omnis caro videbit salutare dei, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare quae visura sit dei salutare. Sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini, numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit. Et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium, de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia, sed mercede disiunxit.

Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentatur, aut

et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant, cuius scilicet perseverantia credenda non sit, ut quae sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. Quo enim iam, inquiunt spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et compitum stomachi et alvi gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt, subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula, et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet vacaturum? Ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tune de mutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus vitae huius eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induit immortalitatem et corruptivum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. Licet enim officiis liberentur, sed indiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. Salvum enim hominem tribunal dei exigit; salvum vero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte et navem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam vel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De dei
artificio et arbitrio et iure torquemur? Porro si dives dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem velit denuo esse quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse. Licet enim esse quid denuo et nihilominus vacare; nec potest autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare; nihil enim apud deum vacabit.