De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima ratio intercedit. Primo enim quid facient tot ac talia instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum et incertorum, manifestorum et obscurorum fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. Tum quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor iustus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis pendet eventu. Sed et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones

eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cavillatur.

Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim vitae vindicari. Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum, nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus

elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. Evolverem prophetias, si dominus ipse tacuisset (nisi quod et prophetiae vox erant domini), sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis quande eventura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. Nam posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegandarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israëlis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Ioëlem et Danielem et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conlisionem nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. Virtutes enim, inquit, caelorum commovebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum plurimo potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis, et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum. Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris et florem dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Vigilate ergo omni tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. Quis ergo dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit, iam ad dexteram dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae, puto, adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum David, quasi velocior patre, omni adhuc popularium
coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt. Nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fievit. Et est iam qui resurrexerit, nisi haereticus? Exiit plane iam de corporis sepulchro, etiam nunc febribus et hulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique iam regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.

Docet quidem apostolus, Colossensibus scribens, mortuos fuisse nos aliquando alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum suscitarit a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis. Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quasi quidam viventes in mundo sententiam fertis? Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. Denique, Si resurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum sunt quaerite, ubi est Christus in dextera dei residens, ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia attingere. Quae non quaereremus nec saperemus, si possideremus. Subicit etiam, Mortui enim estis, scilicet delictis, non vobis, et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa est, quae abscondita est. Sic et Ioannes, Et nondum, ait, manifestatum est quid futuri simus. Scimus quia, si manifestaverit, similes eius erimus. Tanto abest ut simus iam quod nescimus, utique scituri, si iam essemus. Adeo contemplatio est

spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio, sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus; non ait, tenemus, Iustitiae autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de mercede. Ad quam pendens et ipse cum Philippensibus scribit, Si qua, inquit, concurram in resurrectionem, quae est a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum, et tamen adicit: Persequor autem, si adprehendam, in quo sum adprehensus a Christo. Eo amplius: Ego me, fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, suo tamen tempore, sicut ad Galatas: Bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus. Sicut et ad Timotheum de Onesiphoro: Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. In quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum, inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium et dominus dominantium, de deo dicens. De quibus temporibus et Petrus in Actis: Paeniteat itaque vos et resipiscite ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum, quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhibitionis omnium quae Iocutus est deus ore sanctorum prophetarum.

Quae haec tempora cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim: Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero deo et ad expectandum e caelis filium eius, quem suscitavit ex

mortuis, Iesum. Et rursus: Quae enim spes nostra vel gaudium vel exultationis corona, quam ut et vos coram domino deo nostro Iesu Christo in adventu ipsius? Item: Coram deo et patre nostro in adventu domini nostri Iesu Christi, cum universis sanctis eius. De quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit, dicens, Si enim credimus quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos, qui vivimus, qui remanemus in adventum domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui vivimus, qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus. Quae vox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? Nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest, qui illos iam vocaret, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo vivunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt quod post illam repromittitur, frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes. Et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thessalonicenses epistula suggerit: De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis. Ipsi enim certissime scitis quod dies domini quasi fur nocte ita adveniet. Cum dicent, Pax, et, Tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: Obsecro autem vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram ad illum, ne cito commoveamini animo neque turbemini, neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistulam, scilicet pseudapostolorum, ac si per nostram, quasi insistat dies domini. Ne quis vos seducat
ullo modo. Quoniam nisi veniat abscessio primo, huius utique regni, et reveletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod deus dicitur vel religio uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se. Nonne meministis quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. Iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet? Et time revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia adventus sui, cuius est adventus secundum operationem satane in omni virtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis qui pereunt.

Etiam in Apocalypsi Ioannis ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis praerogative de soliis ordinetur, dehinc et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur. Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent, et totam Christianae. spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur,

et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in ultimo praedicatur, et sequitur ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur. Cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur. Cur enim iterum annuntiaretur resurrectio eiusdem conditionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc sub omni clausula temporum? Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.

Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. Ecce enim divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando, Terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit. Maledicta quidem quae hauserit sanguinem, sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. Nam et si iuvari seu laedi habet terra, id quoque propter hominem, ut ille iuvetur sive laedatur per consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur. Itaque et cum comminatur terrae deus, carni potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam, ut apud David: Dominus regnavit, exultet terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini fructus. Dehinc subiungit: Vidit, et concussa est terra: montes sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum:

et, Videbunt enim eum qui confixerunt. Atque adeo si simpliciter de terra elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini, quo supra regnante exultavit? Sic et apud Esaiam: Bona terrae edetis; bona carnis intellegentur quae illam manent in regno dei reformatam et angelificatam et consecuturam, quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt. Alioquin satis vanum ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis vitae huius invitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione communicat, pluens super honos et malos, et solem suum emittens super iustos et iniustos. Felix nimirum fides, si ea consecutura est quibus hostes dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem victurum hominem. Sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum divinae unctionis et vinum spiritus, aquam animae vigorantis ex vite Christi. Sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, vere sancta per incolatum spiritus sancti, vere lacte et melle manans per suavitatem spei ipsius, vere Iudaea per dei familiaritatem. Non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto. Ut et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge Hierusalem, induere fortitudinem brachii tui: Exsurge, sicut in primordio diei, scilicet in illa integritate quae fuerat ante delictum transgressionis. Quae enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit ad se missos, et ipsum postremo dominum suum confixit? Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi habitu praeterire. Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum
potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo revocetur qualis inde pulsus est.

Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Ioannis, Hi sunt, ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus; virgines scilicet significans, et qui semetipsos castraverunt propter regna caelorum. Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. Itaque Esaias docens quale ieiunium elegerit dominus cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur, non subsericam utique nec pallium, sed carnem volens accipi ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. Adeo nobis quoque suppetit allegorica defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint. Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medioata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. Quod cum ita intellegi congruat (ecquae enim ab ira dei cellarierum nos refugia servabunt?). hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulchro. in quo ante iram fuerit inlata. Nam et de cellariis non aliud effertur quam quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.

Scimus autem sicut vocibus ita et rebus prophetatum. Tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio, cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit, siquidem trina virtus dei per illa trina signa denotabatur, cum suo ordine primo diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem exsecutura iudicio. De quo apud eundem propheten, Quoniam et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis, et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum. Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur, quod ultionis nomine reposcetur et exquiritur,Neque enim vindicari poterit quod omnino non fuerit. Erit autem dum restituitur uti vindicetur. In carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. Caro suscitabitur ut sanguis vindicetur. Sunt et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam: Ego occidam et vivificabo. Certe postea quam occiderit vivificabit. Ergo per mortem occidens per resurrectionem vivificabit. Caro est autem quae occiditur per mortem, caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. Certe si occidere carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est per vivificationem.

Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices voces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non erunt deducendae in quaestionem? Accipe Ezechielem. Et facta est, inquit, super me manus domini, et extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio campi, is erat ossibus refertus, et

circumduxit me super ea per circuitum, et ecce multa super faciem campi. Et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi, Adonai, domine, tu scis. Et ait ad me, Propheta in ossa haec et dices, Ossa arida, audite sermonem domini. Haec dicit dominus Adonai ossibus istis: Ecce, ego adfero in vos spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos carnes: circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et cognoscetis quod ego dominus. Et prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi et caro ascendit, et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non erat. Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai: A quatuor ventis veni, spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus, et vixerunt et constiterunt super pedes suos valentia magna satis. Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus Israël est. Ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio sepulchra vestra, et eveham vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël, et cognoscetis quod ego dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris vestris, populus meus, et dabo vobis spiritum, et vivetis et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus sim et fecerim, dicit dominus.

Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae argumentationem, Quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israël est, imaginem ea fecerit Israëlis et a propria condicione transtulerit: atque ita figuratam esse non veram resurrectionis praedicationem;

statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde in terra sua Iudaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio; ergo et haec erit, et temere in statum eam Iudaicarum rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Iudaicarum. Denique hoc ipso, quod recidivatus Iudaici status de recorporatione et readunatione ossuum figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossibus figura componi, si non id ipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui. Necesse est esse prius sibi quo alii configuretur. De vacuo similitudo non competit, de nullo parabola non convenit. Ita oportebit ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem, qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis adfingitur. Sed magis religiosum est veritatem de suae auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus Israëlis est, et cetera deinceps. At cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israële, et fidem temptat prophetae, Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille responderet, Domine, tu scis. Non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam Israël
audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israël vero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura qui non credebant resurrectura. Denique in clausula, Et cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus quod fuerat locutus. Ceterum non id facturus quod locutus, si aliter facturus quam locutus.

Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitu querulus, merito videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset. resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, et manifestus est de corporum interitu labetactans fiduciam resurrectionis, ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. Quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israël, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim et alii prophetae: Exibitis de sepulchris velut vituli de vinculis soluti, et conculcabitis inimicos. Et rursus: Gaudebit cor vestrum, et ossa vestra velut herba orientur, quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie

in Israëlis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israëli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus enim dictum est: Vivent mortui, et exsurgent de sepulchris: ros enim, qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi: Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. Supra enim: Quemadmodum caelum novum et terra nova, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum. Tunc ergo et quod subicit implebitur: Et exibunt, utique de sepulchris, et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis illorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia adorabit.

Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari quae sepulchris demandantur, habes scriptum: Et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad os. Ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? Non utique. Sed idcirco nominantur bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur. Puto autem huius quoque divinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de alvo piscis evolvitur. Et utique triduo concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulchrum, quam senium requietae atque reconditae alicuius sepulturae; salvo eo quod et bestias, feros in Christianum

vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. Quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi, et credendi diligentior quam contendendi, et divinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et nervos et ossa aliud quid haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas iudicii, non quodcunque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur ex quibus homo structus est, in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum et sepulchrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur, nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum vero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseverant quam quod nominatur? Si corporalia parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.

Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelia nunc provoco; hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis, et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet Iudaeos. Nam et discipuli, Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus, Propterea in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non audiant, secundum Esaiam. Quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam. Ad quosdam autem, dum ad Iudaeos; nonnunquam plane et ad discipulos, Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat autem et parabolam ad eos. Ergo et non parabolam dicebat; quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen nullam parabolam non aut ab ipso invenias edisseratam, ut de seminatore in verbi administratione, aut a commentatore evangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad perseverantiam

orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. Quodsi nec parabolae obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive regnum dei sive resurrectionem. Tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii; et, Dicite illis quod adproquinquaverit regnum dei; et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. Si nomina absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur quae ad dispositionem et transactionem et passionem regni, iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. Nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt.

In primis cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit salvum faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex parte? Utique totum. Siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo. Nisi si et ovis illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. Aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere

in salutem? paene minus facere; cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis iniuriam intellegitur, totum eum elidens: deus infirmior renuntiabitur, non totum eum revelans? Atquin et apostolus suggerit, Ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus. Nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit, id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. Porro autem recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium, id est in gehennam. Et si ita est, iam non animam spectabit salus, salvam scilicet sua natura per immortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali et interibili, quia id quod perit salvum facturus est dominus. Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. Ecce enim ex quacunque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit, salvum facturus est dominus, et quodcunque non perit, utique non erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam voluntatem. Quam, oro te? Ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid a patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. Quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum,
nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. Ingerens amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die, plenitudinem exstruit resurrectionis. Distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. Ergo, dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, qui non viderunt et credunt, quando, et si illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices, si ex parte perituri?

Sed et praecipit eum potius timendum qui corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat, revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia. Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi

corpus id quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam, si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium (quasi consumendarum, non quasi puniendarum), recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat propterea humanae ut temporali praetimendam. Tunc et aeternas substantias credet quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione. Absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet reficietur, ne sit cui non esse iam evenit. Eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit in terram proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antestamus, eo quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique repromittit. Perituros enim quae ratio in numerum redegisset? nisi quia hoc est, Ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. Ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore surrexerit. Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno, et sedere in thronis Christi, et adsistere tunc ad dexteram vel sinistram, et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.

Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram

magis sententiam erexerit. Causa, opinor, quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque carnis admittunt salutem, et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt; de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus nupta in dubio haberetur cui eorum restitueretur. Porro serventur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens, Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim, si nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit. Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes; post quam non nubent, sed resuscitati Similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae resuscitatae tamen demutationem. Ceterum nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus, si non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum, quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.

Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt

sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit, Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, ad vivificandum scilicet. Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt. Sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae adpetendus et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum quia senserat dispergendos, Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? Spiritus prodest; vivificat enim. Caro nihil prodest; mortificatur enim. Itaque secundum nos magis collocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter inluminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem. Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox dei, nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulchro, quo illatus est ipse? Denique cum dicit, Ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei, et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem, qui mala, in resurrectionem iudicii, - nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum stabula, siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores,
id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. Ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?

Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de capulis, de sepulchris mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. Nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae resuscitationem. Male deum norunt qui non putant illum posse quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Ioannis norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. At ego deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse videatur, immo ne, si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. Atque adeo secundum nostram veri aestimationem exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem ne cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant (non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem, sed in mortem aliam suscitabantur) quam ediderit Christus.

Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, duntaxat apud Israëlem, quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi, et potius iam dei in Christo contionandi. Ita et de resurrectione nihil novi intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. Habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem. Viri, inquit, fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud vos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae annuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque qualem prophetae annuntiarant. Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. Sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi. Denique irriserant, non irrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. At ubi nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus

fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam ostendens et nondum transactam, et, de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.

Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. Nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori adiudicaverunt, quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. Porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mavult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. Siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum sensibus utique intimandum dominum significavit. Denique adiunxit: Per fidem, et in cordibus vestris, et in dilectione; fidem quidem et dilectionem non substantiva animae ponens, sed conceptiva; in cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari die ac die. Nec illam corruptelam carnis affirmes quam ex die mortis in perpetuum detectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem et usque ad mortem vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis causa experietur. Nam et homo interior hic utique renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina

die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renovari habemus, sed semel ad summam. De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficiet nobis, non intuentibus quae videntur, id est passiones, sed quae non videntur, id est mercedes. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae vero non videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas affirmat, praeferens mercedum aeternarum invisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. Sic et alibi, Siquidem, ait, compatimur, uti et conglorificemur: reputo enim non dignas esse passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. Porro si per carnem compatimur, cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra, dehinc ut et animae daret compassionem, In omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor, afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem, corrumpi intellegetur ex hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia laborum consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.