De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. Nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori adiudicaverunt, quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. Porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mavult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. Siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum sensibus utique intimandum dominum significavit. Denique adiunxit: Per fidem, et in cordibus vestris, et in dilectione; fidem quidem et dilectionem non substantiva animae ponens, sed conceptiva; in cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari die ac die. Nec illam corruptelam carnis affirmes quam ex die mortis in perpetuum detectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem et usque ad mortem vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis causa experietur. Nam et homo interior hic utique renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina

die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renovari habemus, sed semel ad summam. De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficiet nobis, non intuentibus quae videntur, id est passiones, sed quae non videntur, id est mercedes. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae vero non videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas affirmat, praeferens mercedum aeternarum invisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. Sic et alibi, Siquidem, ait, compatimur, uti et conglorificemur: reputo enim non dignas esse passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. Porro si per carnem compatimur, cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra, dehinc ut et animae daret compassionem, In omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor, afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem, corrumpi intellegetur ex hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia laborum consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.

Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri buius tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis, id est per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones domicilium consecuturi sumus in caelis. Meminerat evangelicae definitionis: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem (nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit; quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissolute aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere): divisionem enim facit apostolus cum subicit, Nam et in hoc ingemiscimus domicilium nostrum, quod de caelo est, superindui desiderantes, siquidem exuti non nudi inveniamur, id est ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. Huius enim gratiae privilegium illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thessalonicensibus scribit: Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: Quoniam ipse dominus in iussu

et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam domino in aera, et ita semper cum domino erimus.

Horum demutationem ad Corinthios reddit, dicens, Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur. Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua revocabis cabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes in hac carne superindui desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia gravari nos ait, qui simus in tabernaculo, quod nolimus exui, sed potius superindui, uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutamur, superinduendo quod est de caelis. Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem exacturos? Ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est, inferos iam expertus. Abhinc enim definimus carnem quidem omni modo resurrecturam atque illa ex demutatione superventura habitum angelicum suscepturam. Aut si in his solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit, ut devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti et aeterno, ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati iam materia et, ut ita dixerim, esca vitae, id est carne: aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis, inquis, iam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus.

Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera, ut nihil in illis devoratum videri possit? Utique enim devoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec Gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum crates adhuc vivunt. Diximus iam de isto alibi. Sed et proxime in ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. Postremo etsi tune devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? Porro qui ab his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit. Et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet. Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari ut demutetur. Si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur alibi necessarium adfirmare, alibi non. Sic et cum infulcit: Siquidem exuti non nudi inveniamur, de eis scilicet qui non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negavit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et revestitos voluit intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati. Ut nudi enim
invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita (et hoc enim nuditas potest dici); dehinc recipient eam, ut redinduti carnem fieri possint etiam superinduti immortalitatem; superindui enim nisi vestito iam convenire non poterit.