De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Proinde cum dicit, Itaque confisi semper et scientes quod, cum immoramur in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino. Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re. Et ideo subiungit, Fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. Nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum, nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis, diversurus. Defecerant autem apostolo verba ad significandum de corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium, Exinde etiam ad omnes, Et ideo gestimus, inquit, sive peregrinantes, sive immorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus, secundum quae gessit, bonum sive malum. Hoc iam quomodo legas quaero. Quasi turbate enim per hyperbaton struxit. Utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis
indubitate resurrectio est, et si quae per corpus gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum clausula consonant.Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies? Cum enim de lumine quod illuxerit deus in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis gloriae suae in persona Christi dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum originem in limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium est extolletur? Atquin si lumen ipsum dei illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane sic periturus et ipse thesaurus; perituris enim peritura creduntur, sicut veteribus utribus novum vinum. Cum item subicit, Semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est quae post dei templum iam et sepulchrum Christi potest dici? Cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi? in corpore. In quo? in mortali. Ergo in carne plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam; vide quantam, ut in illa vita Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis, in substantia perpetuae dissolutionis manifestabitur vita Christi aeterna, iugis, incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita domini manifestabitur in corpore nostro? Illa quidem, quam vixit usque in passionem, quae non modo apud Iudaeos in manifesto fuit, verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra est. Denique manifestabitur in corpore. Quando? post mortem. Quomodo? dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari vitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini vita
floruerit, providentissima apostoli intentio ingerit: Si enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut vita eius manifestetur in corpore nostro mortali. Adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato eo? Proinde et in clausula, Scientes, ait, quod, qui suscitavit Iesum, et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexit a mortuis. Nisi quia Cum ipso Sicut ipsum sapit; si vero Sicut ipsum, non utique sine carne.Sed et rursus alia caecitate in duos homines inpingunt, in veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum deum conditus est, in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior, nec caro ideo vetus quia prior. Quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? Ausim dicere, Etiam si multo prior anima quam caro, eo ipso, quod anima impleri se expectavit priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? Atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. Contemperant fetu, coaetant natu. Duos istos homines sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt, dum prior neuter. Rectius est totos nos aut veteres aut novos esse; qua enim alterum possimus esse nescimus. Sed apostolus veterem hominem manifeste
notat. Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis diabolo locum. Qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia et indignatio auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et deus vobis donavit in Christo. Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credidimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem hominis quam novitatem ad moralem, non ad substantialem, differentiam pertinere defendimus. Atque ita pariter agnoscimus hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem, per interitum perpetuum. Ceterum carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.