De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt

sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit, Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, ad vivificandum scilicet. Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt. Sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae adpetendus et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum quia senserat dispergendos, Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? Spiritus prodest; vivificat enim. Caro nihil prodest; mortificatur enim. Itaque secundum nos magis collocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter inluminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem. Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox dei, nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulchro, quo illatus est ipse? Denique cum dicit, Ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei, et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem, qui mala, in resurrectionem iudicii, - nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum stabula, siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores,
id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. Ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?

Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de capulis, de sepulchris mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. Nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae resuscitationem. Male deum norunt qui non putant illum posse quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Ioannis norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. At ego deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse videatur, immo ne, si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. Atque adeo secundum nostram veri aestimationem exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem ne cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant (non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem, sed in mortem aliam suscitabantur) quam ediderit Christus.

Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, duntaxat apud Israëlem, quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi, et potius iam dei in Christo contionandi. Ita et de resurrectione nihil novi intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. Habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem. Viri, inquit, fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud vos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae annuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque qualem prophetae annuntiarant. Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. Sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi. Denique irriserant, non irrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. At ubi nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus

fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam ostendens et nondum transactam, et, de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.