De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
In primis cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit salvum faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex parte? Utique totum. Siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo. Nisi si et ovis illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. Aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere
in salutem? paene minus facere; cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis iniuriam intellegitur, totum eum elidens: deus infirmior renuntiabitur, non totum eum revelans? Atquin et apostolus suggerit, Ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus. Nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit, id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. Porro autem recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium, id est in gehennam. Et si ita est, iam non animam spectabit salus, salvam scilicet sua natura per immortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali et interibili, quia id quod perit salvum facturus est dominus. Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. Ecce enim ex quacunque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit, salvum facturus est dominus, et quodcunque non perit, utique non erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam voluntatem. Quam, oro te? Ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid a patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. Quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum, nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. Ingerens amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die, plenitudinem exstruit resurrectionis. Distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. Ergo, dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, qui non viderunt et credunt, quando, et si illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices, si ex parte perituri?Sed et praecipit eum potius timendum qui corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat, revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia. Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi
corpus id quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam, si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium (quasi consumendarum, non quasi puniendarum), recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat propterea humanae ut temporali praetimendam. Tunc et aeternas substantias credet quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione. Absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet reficietur, ne sit cui non esse iam evenit. Eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit in terram proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antestamus, eo quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique repromittit. Perituros enim quae ratio in numerum redegisset? nisi quia hoc est, Ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. Ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore surrexerit. Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno, et sedere in thronis Christi, et adsistere tunc ad dexteram vel sinistram, et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram
magis sententiam erexerit. Causa, opinor, quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque carnis admittunt salutem, et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt; de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus nupta in dubio haberetur cui eorum restitueretur. Porro serventur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens, Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim, si nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit. Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes; post quam non nubent, sed resuscitati Similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae resuscitatae tamen demutationem. Ceterum nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus, si non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum, quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.