De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitu querulus, merito videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset. resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, et manifestus est de corporum interitu labetactans fiduciam resurrectionis, ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. Quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israël, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim et alii prophetae: Exibitis de sepulchris velut vituli de vinculis soluti, et conculcabitis inimicos. Et rursus: Gaudebit cor vestrum, et ossa vestra velut herba orientur, quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie
in Israëlis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israëli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus enim dictum est: Vivent mortui, et exsurgent de sepulchris: ros enim, qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi: Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. Supra enim: Quemadmodum caelum novum et terra nova, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum. Tunc ergo et quod subicit implebitur: Et exibunt, utique de sepulchris, et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis illorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia adorabit.Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari quae sepulchris demandantur, habes scriptum: Et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad os. Ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? Non utique. Sed idcirco nominantur bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur. Puto autem huius quoque divinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de alvo piscis evolvitur. Et utique triduo concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulchrum, quam senium requietae atque reconditae alicuius sepulturae; salvo eo quod et bestias, feros in Christianum
vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. Quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi, et credendi diligentior quam contendendi, et divinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et nervos et ossa aliud quid haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas iudicii, non quodcunque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur ex quibus homo structus est, in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum et sepulchrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur, nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum vero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseverant quam quod nominatur? Si corporalia parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelia nunc provoco; hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis, et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet Iudaeos. Nam et discipuli, Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus, Propterea in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non audiant, secundum Esaiam. Quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam. Ad quosdam autem, dum ad Iudaeos; nonnunquam plane et ad discipulos, Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat autem et parabolam ad eos. Ergo et non parabolam dicebat; quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen nullam parabolam non aut ab ipso invenias edisseratam, ut de seminatore in verbi administratione, aut a commentatore evangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad perseverantiam
orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. Quodsi nec parabolae obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive regnum dei sive resurrectionem. Tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii; et, Dicite illis quod adproquinquaverit regnum dei; et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. Si nomina absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur quae ad dispositionem et transactionem et passionem regni, iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. Nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt.