De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Scimus autem sicut vocibus ita et rebus prophetatum. Tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio, cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit, siquidem trina virtus dei per illa trina signa denotabatur, cum suo ordine primo diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem exsecutura iudicio. De quo apud eundem propheten, Quoniam et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis, et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum. Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur, quod ultionis nomine reposcetur et exquiritur,Neque enim vindicari poterit quod omnino non fuerit. Erit autem dum restituitur uti vindicetur. In carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. Caro suscitabitur ut sanguis vindicetur. Sunt et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam: Ego occidam et vivificabo. Certe postea quam occiderit vivificabit. Ergo per mortem occidens per resurrectionem vivificabit. Caro est autem quae occiditur per mortem, caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. Certe si occidere carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est per vivificationem.
Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices voces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non erunt deducendae in quaestionem? Accipe Ezechielem. Et facta est, inquit, super me manus domini, et extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio campi, is erat ossibus refertus, et
circumduxit me super ea per circuitum, et ecce multa super faciem campi. Et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi, Adonai, domine, tu scis. Et ait ad me, Propheta in ossa haec et dices, Ossa arida, audite sermonem domini. Haec dicit dominus Adonai ossibus istis: Ecce, ego adfero in vos spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos carnes: circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et cognoscetis quod ego dominus. Et prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi et caro ascendit, et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non erat. Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai: A quatuor ventis veni, spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus, et vixerunt et constiterunt super pedes suos valentia magna satis. Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus Israël est. Ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio sepulchra vestra, et eveham vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël, et cognoscetis quod ego dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris vestris, populus meus, et dabo vobis spiritum, et vivetis et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus sim et fecerim, dicit dominus.Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae argumentationem, Quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israël est, imaginem ea fecerit Israëlis et a propria condicione transtulerit: atque ita figuratam esse non veram resurrectionis praedicationem;
statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde in terra sua Iudaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio; ergo et haec erit, et temere in statum eam Iudaicarum rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Iudaicarum. Denique hoc ipso, quod recidivatus Iudaici status de recorporatione et readunatione ossuum figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossibus figura componi, si non id ipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui. Necesse est esse prius sibi quo alii configuretur. De vacuo similitudo non competit, de nullo parabola non convenit. Ita oportebit ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem, qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis adfingitur. Sed magis religiosum est veritatem de suae auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus Israëlis est, et cetera deinceps. At cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israële, et fidem temptat prophetae, Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille responderet, Domine, tu scis. Non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam Israël audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israël vero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura qui non credebant resurrectura. Denique in clausula, Et cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus quod fuerat locutus. Ceterum non id facturus quod locutus, si aliter facturus quam locutus.