De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Etiam in Apocalypsi Ioannis ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis praerogative de soliis ordinetur, dehinc et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur. Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent, et totam Christianae. spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur,
et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in ultimo praedicatur, et sequitur ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur. Cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur. Cur enim iterum annuntiaretur resurrectio eiusdem conditionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc sub omni clausula temporum? Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. Ecce enim divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando, Terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit. Maledicta quidem quae hauserit sanguinem, sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. Nam et si iuvari seu laedi habet terra, id quoque propter hominem, ut ille iuvetur sive laedatur per consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur. Itaque et cum comminatur terrae deus, carni potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam, ut apud David: Dominus regnavit, exultet terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini fructus. Dehinc subiungit: Vidit, et concussa est terra: montes sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum:
et, Videbunt enim eum qui confixerunt. Atque adeo si simpliciter de terra elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini, quo supra regnante exultavit? Sic et apud Esaiam: Bona terrae edetis; bona carnis intellegentur quae illam manent in regno dei reformatam et angelificatam et consecuturam, quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt. Alioquin satis vanum ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis vitae huius invitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione communicat, pluens super honos et malos, et solem suum emittens super iustos et iniustos. Felix nimirum fides, si ea consecutura est quibus hostes dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem victurum hominem. Sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum divinae unctionis et vinum spiritus, aquam animae vigorantis ex vite Christi. Sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, vere sancta per incolatum spiritus sancti, vere lacte et melle manans per suavitatem spei ipsius, vere Iudaea per dei familiaritatem. Non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto. Ut et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge Hierusalem, induere fortitudinem brachii tui: Exsurge, sicut in primordio diei, scilicet in illa integritate quae fuerat ante delictum transgressionis. Quae enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit ad se missos, et ipsum postremo dominum suum confixit? Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi habitu praeterire. Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo revocetur qualis inde pulsus est.Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Ioannis, Hi sunt, ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus; virgines scilicet significans, et qui semetipsos castraverunt propter regna caelorum. Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. Itaque Esaias docens quale ieiunium elegerit dominus cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur, non subsericam utique nec pallium, sed carnem volens accipi ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. Adeo nobis quoque suppetit allegorica defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint. Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medioata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. Quod cum ita intellegi congruat (ecquae enim ab ira dei cellarierum nos refugia servabunt?). hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulchro. in quo ante iram fuerit inlata. Nam et de cellariis non aliud effertur quam quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.