De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim vitae vindicari. Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum, nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus
elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. Evolverem prophetias, si dominus ipse tacuisset (nisi quod et prophetiae vox erant domini), sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis quande eventura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. Nam posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegandarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israëlis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Ioëlem et Danielem et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conlisionem nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. Virtutes enim, inquit, caelorum commovebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum plurimo potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis, et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum. Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris et florem dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Vigilate ergo omni tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. Quis ergo dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit, iam ad dexteram dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae, puto, adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum David, quasi velocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt. Nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fievit. Et est iam qui resurrexerit, nisi haereticus? Exiit plane iam de corporis sepulchro, etiam nunc febribus et hulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique iam regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.Docet quidem apostolus, Colossensibus scribens, mortuos fuisse nos aliquando alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum suscitarit a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis. Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quasi quidam viventes in mundo sententiam fertis? Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. Denique, Si resurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum sunt quaerite, ubi est Christus in dextera dei residens, ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia attingere. Quae non quaereremus nec saperemus, si possideremus. Subicit etiam, Mortui enim estis, scilicet delictis, non vobis, et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa est, quae abscondita est. Sic et Ioannes, Et nondum, ait, manifestatum est quid futuri simus. Scimus quia, si manifestaverit, similes eius erimus. Tanto abest ut simus iam quod nescimus, utique scituri, si iam essemus. Adeo contemplatio est
spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio, sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus; non ait, tenemus, Iustitiae autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de mercede. Ad quam pendens et ipse cum Philippensibus scribit, Si qua, inquit, concurram in resurrectionem, quae est a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum, et tamen adicit: Persequor autem, si adprehendam, in quo sum adprehensus a Christo. Eo amplius: Ego me, fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, suo tamen tempore, sicut ad Galatas: Bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus. Sicut et ad Timotheum de Onesiphoro: Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. In quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum, inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium et dominus dominantium, de deo dicens. De quibus temporibus et Petrus in Actis: Paeniteat itaque vos et resipiscite ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum, quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhibitionis omnium quae Iocutus est deus ore sanctorum prophetarum.Quae haec tempora cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim: Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero deo et ad expectandum e caelis filium eius, quem suscitavit ex
mortuis, Iesum. Et rursus: Quae enim spes nostra vel gaudium vel exultationis corona, quam ut et vos coram domino deo nostro Iesu Christo in adventu ipsius? Item: Coram deo et patre nostro in adventu domini nostri Iesu Christi, cum universis sanctis eius. De quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit, dicens, Si enim credimus quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos, qui vivimus, qui remanemus in adventum domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui vivimus, qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus. Quae vox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? Nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest, qui illos iam vocaret, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo vivunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt quod post illam repromittitur, frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes. Et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thessalonicenses epistula suggerit: De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis. Ipsi enim certissime scitis quod dies domini quasi fur nocte ita adveniet. Cum dicent, Pax, et, Tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: Obsecro autem vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram ad illum, ne cito commoveamini animo neque turbemini, neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistulam, scilicet pseudapostolorum, ac si per nostram, quasi insistat dies domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi veniat abscessio primo, huius utique regni, et reveletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod deus dicitur vel religio uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se. Nonne meministis quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. Iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet? Et time revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia adventus sui, cuius est adventus secundum operationem satane in omni virtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis qui pereunt.