De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid pars diversa turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praevaleant, et de incertis certiora praescribant. Nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste annuntiatam in imaginariam significationem distorquent, asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. Non enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo non minus in errore iacuerit quam in sepulchro. Itaque et resurrectionem eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus deo ignorantiae morte discussa velut de sepulchro veteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris dealbatis adaequaverit. Exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum domino esse cum eum in baptismate induerint. Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consueverunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit; ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt: Vae, qui non, dum in hac carne est, cognoverit arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes de sepulchro exire de saeculo evadere interpretantur,

quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri conclusam animam in saecularis vitae morte detineat.

Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. Atque adeo si omnia figurae, quid erit illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes, si nusquam est facies? Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates, nec omnia umbrae, sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. Nam et virgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum deum Iesum, non oblique; et si oblique, Accepturum virtutem Damasci et spolia Samariae, sed manifeste, Venturum in indicium cum presbyteris et principibus populi. Nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israëlis. Astiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiphas, adversus dominum et adversus Christum eius. Qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est, et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce; sic non aperuit os suum; dorsum suum ponens ad flagella, et maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in vestimento, et potus amaros, et capitum irridentium nutus, triginta argenteis appretiatus a proditore. Quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud David, quae aenigmata apud Hieremiam, ne virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt ut cervus? Quae etsi spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium vitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, salvo eo

quod plures voces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et Carthaginiensium navium, ut cum ipsius Israëlis plagas aut venias, captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant. Quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? Res in litteris tenentur ut litterae in rebus leguntur. Ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.

Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima ratio intercedit. Primo enim quid facient tot ac talia instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum et incertorum, manifestorum et obscurorum fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. Tum quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor iustus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis pendet eventu. Sed et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones

eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cavillatur.