De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. Illa credentes sumus. Hoc credere veritas cogit, veritatem deus aperit, sed vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. Et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire quicquam, etiam desiderare praesumant. At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! Sacrificat an insultat, cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est. Ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam.
Satis est autem si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant, etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita veritate. Ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in semetipso probare. Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident quam alterius divinitatis haeretici. Ideoque et Christum
aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum haereses Valentini et Apellen. Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instructam, si iam in Christo resurrexit caro. Propterea et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius conditio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. Carneum enim atque corporeum probantes eum proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore iam et de resurrectione carnis revincentur. Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem. Nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur. Atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversus deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas; atque ita tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum, depretiantibus carnem, paulatim ad alterius divinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. Deiectus enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat apud creatorem facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt. Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque titulo, de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem, de carne vero domini etiam adversus quatuor haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tanquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii, et simplices plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit, quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita vindicata constabilitur. Animae autem salutem credo retractatu carere. Omnes enim fere haeretici eam quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis plenissimum de omni statu animae stilum, quam inprimis immortalem tuentes solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus, si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. Nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.Est quidem et do communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis, Omnis anima immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus, qui deum iudicem praedicant: Deus videt, et, Deo commendo. At cum aiunt, Mortuum quod mortuum, et, Vive dum vivis, et, Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa, tunc meminero et cor vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam. Tunc si et haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia confugerit, Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid caeco duci inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti? Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es? Ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. Adeo non erit Christianus
qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit quibus utitur non Christianus. Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt. Ratio autem divina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt, dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum. An aliud prius vel magis audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et non ubique convicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius, immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae, molestae, et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem terram et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? Hancne ergo vir sapiens et visui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere vis, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo. et utique redhibentibus eam ignibus et undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gula? Adeone autem eadem sperabitur
quae intercidit, ut claudus et luscus et caecus et leprosus et paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? an integri, ut iterum talia pati timeant? Quid tum de consequentiis carnis? Rursusne omnia necessaria illi, et inprimis pabula atque potacula, et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum, et pudendis non pudendum, et omnibus membris laborandum? Rursus ulcera et vulnera et febris et podagra et mors reoptanda? Nimirum haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. Ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum in congressibus experire, tam ethnicorum quam haereticorum.Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, vituperatione laudatione depulsa. Ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari. Futile et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius exstructio aeque angeli, ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium. Angelos post deum novimus. Iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo voluntas producendae ei adfuisset. Utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. Ita et secundum illos aeque caro dei res. Nihil operis non eius est qui
passus est esse. Bene autem quod et plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus hic sit satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore; nec ideireo restitutio mundi praeiudicabitur quia dei opus est. Et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid portio? Plane, si portio universitati adaequatur. Ad distantiam enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta sunt, et sine illo nihil. Caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone. Faciamus enim hominem, ante praemisit, et amplius, manu, propter praelationem, ne universitati compararetur. Et finxit, inquit, deus hominem. Magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. Minora enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur ut famula iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant. Contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo exstructus est, ut dominus esse posset, dum fit a domino. Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: Et fl(??)xit deus hominem, limum de terra. Iam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo, id est limus, in animam vivam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim. uti quioquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum, ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei quaecunque sunt pervenit, satis beatus etsi solummedo contactus. Quid enim, si nullo amplius opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo magna res agebatur, qua ista materia exstruebatur. Itaque totiens
honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. Recegita totum illi deum occupatum ac deditum, manu, sensu, opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta dictabat. Quodcunque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus, quod et limus et caro sermo, quod et terra tune. Sic enim praefatio patris ad filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit hominem deus, id utique quod finxit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo enim deus qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit parem esse deo. Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat, sed et pignus. Quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus Iovem Olympium ex ebore molitur, et adoratur, nec iam bestiae et quidem insulsissimae deus est, sed summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: deus vivus, deus verus quamcunque materiae vilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? Nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. Carnem iam teneo, non terram; licet et caro audiat: Terra es, et in terram ibis. Origo recensetur, non substantia revocatur. Datum est esse aliquid origine generosius et demutatione felicius. Nam et aurum terra, quia de terra; hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior de obsoletiore matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus excusato censu eliquasse.Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus divina tractavit, sicuti limum. Quando in hoc tractavit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carnis utique negotium gessit. Sed adhuc velim discas quando et quomodo caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliceae tunicae, quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae stantiae suae traducem in femina iam carnem recognoverit (Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea), et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem. Quando? cum factus est homo in animam vivam de dei flatu, vapore scilicet idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in tostam, ita in carnem. Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. Nam etsi scriptum est, Numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, etsi apostolus, In testaceis, ait, vasculis, tamen et argilla homo, quia limus ante; et testa caro, quia ex limo per adflatus divini vaporem, quam postea pelliceae tunicae, id est cutes superductae, vestierunt. Usque adeo, si detraxeris cutem, nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur,
si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. Hine et apostolus circumcisiorem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmavit. Haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. Non es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, vinis item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perfectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem, -deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam vilissimo alicui commiserit capulo, et indigne collocando utique damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et immiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit utrumne caro animam, an carnem anima circumferat, utrumne animae caro, an anima appareat carni. Sed et magis animam invehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam. Hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, visu, auditu, gustu, odoratu, contactu? per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, vel tacite praemisso? Et sermo enim de organo carnis est. Artes per carnem, studia, ingenia per carnem, opera, negotia, officia per carnem, atque adeo totum vivere animae carnis est, ut non vivere animae nil aliud sit quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis eat, cuius et vivere. Porro si universa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. Per quod utaris, cum eo utaris necasse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et cohaeres invenitur. Si temporalium, cur non et aeternorum?Et haec quidem velut de publica forma humanae conditionis suffragia carni procuraverim. Videamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma quanta huic substantiae frivolae ac sordidae apud deum praerogativa sit: etsi sufficeret illi quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi dum est in carne crediderit; adeo caro salutis est cardo. De qua cum anima deo allegitur, ipsa est quae efficit ut anima allegi possit. Scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede, quas opera coniungit. Nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes caro de proprio suo incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adolentur. Age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis
fide in medium extracta et odio publice exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio, penuria mundi, squalore, psedore, contumelia victus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentcrum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum. Nae illa beatissima et gloriosissima quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit, hoc magis vincta quod absoluta.Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit, quam incolatui, fructui, dominatui totius suae operationis praeposuit, quam de sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haeccine non resurget, totiens die? Absit, absit ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. Bonum deum novimus: solum, optimum a Christo eius addiscimus; qui dilectionem mandans post suam in proximum faciet et ipse quod praecepit. Diliget carnem tot modis sibi proximam, etsi infirmam, sed Virtus in infirmitate perficitur, etsi imbecillam, sed Medicum non desiderant nisi male habentes, etsi inhonestam, sed Inhonestioribus maiorem circumdamus honorem, etsi perditam, sed Ego, inquit, veni, ut quod periit salvum faciam, etsi peccatricem, sed Malo mihi, inquit, salutem peccatoris quam mortem, etsi damnatam, sed Ego, inquit, percutiam et sanabo. Quid ea exprobras carni quae deum expectant,
quae in deum sperant, quae honorantur ab illo, quibus subvenit? Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas, gratia, misericordia, omnis vis dei benefica vacuisset.Tenes scripturas quibus caro infuscatur, tene etiam quibus inlustratur. Legis cum quando deprimitur, adige oculos et tum quando revelatur. Omnis caro foenum. Non hoc solum pronuntiavit Esaias, sed et, Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in Genesi dicens deus, Non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. Sed et auditur per Ioëlem: Effundam de spiritu meo in omnem carnem. Apostolum quoque ne de uno stilo noris, quo carnem plerumque compungit. Nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum, et si qua alia ita ponit ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit. Verum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostre. Itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam aliquando probavit.
Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui negant carnis resurrectionem. Negantes enim poenam despiciunt et disciplinam. De quibus luculenter et Paracletus per prophetidem Priscam: Carnes sunt, et carnem oderunt. Quam si tanta auctoritas munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere
debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscunque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? An et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico naturae promulgarit, ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui non alia lego credendus est quam ut omnia posse credatur? Plane apud philosophos habes qui mundum hune innatum infectumque defendant, sed multo melius quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. Igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti fidendo quod tantum deus valeat. Nam et quidam infirmiores hoc prius credere de materia. De materia potius subiacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro et si ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat quae omnino non fuerant. Quo enim interest ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? Sic et fuisse e contrario nonnihil est fuisse. Nunc etsi interest, tamen utrumque mihi adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocunque dehaustam evocare de alio. Et utique idoneus est reficere qui fecit, quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse. Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. Funestatur
mundi honor, omnis substantia denigratur. Sordent, silent, stupent cuncta, ubique iustitium est, quies rerum. Ita lux amissa Iugetur. Et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat cum suo et illa suggestu. Reaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; reornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriverat. Revolvuntur hiemes et aestates, verna et autumna cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terrae de caelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio: de fraudatrice servatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminavit; revera fenore interitu, et iniuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio recidiva est. Quodcunque conveneris, fuit: quodcunque amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt cum abscesserint; omnia incipiunt cum desierint; ideo finiuntur, ut fiant. Nihil deperit nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum testatio est ressurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim admittas, cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur, nec redanimari, sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res et vitae obnoxia et morti, Illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renovat natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi iam nemo, iterum ipse qui non iam, alius idem. Quid expressius atque signatius in hanc causam, aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam scripturis suis, Et florebit enim, inquit, velut phoenix, id est de morte, de funere. uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. Multis passeribus antestare nos dominus pronuntiavit; si non et phoenicibus, nihil magnum, Sed homines semel interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?
Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto veniamus et ad ipsa edicta atque decreta
eius, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. Exorai enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat. Nunc si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit. Accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate. At nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. Et bono enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc vindicans istud, inde remunerans illud. Sed cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum. Interim talis est noster, merito iudex, quia dominus, merito dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. Hine et ille nescio quis haereticorum merito non iudex, non enim dominus, merito non dominus, non enim auctor, nescio iam si deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, quod auctor. Igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit an non, id quoque iudicium resurrectio expunget. Haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo destinatio iudicii; de cuius dispositione dispicias an utrique substantiae humanae diiudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni. Quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. Dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum; itaque plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare, totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus utique non vixerit: qualis ergo vixerit, talem iudicari, quia de eo quod vixerit habeat indicari. Vita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est.Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum prius in vitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione. Negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedem negare. Non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. Sola anima revocetur, si sola decedit. At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud unde decedit, vitam hanc dico. Adeo autem non sola anima transigit vitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus in suggillationem cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? et: Qui conspexerit mulierem ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. Sed etsi in cerebro, vel in medio superciliorum discrimine, vel ubiubi philosophis placet, principalitas sensuum consecrata est, quod HTEMONIKON appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est, quamdiu in carne est. Nihil non cum illa agit, sine qua non est. Quaere adhuc an cogitatus quoque per carnem administrentur, qui per
carnem dinoscuntur extrinsecus. Volutet aliquid anima, vultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est. Negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. Et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. Nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. Deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis, quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fruetum.Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut velint carnem sic in officio animae collocare, non quasi ministram, ne ex hoc sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. Itaque animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis, vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. Iam ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet enim nec bona opera reputentur illi, sicut nec mala, divinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. Beneficus
enim debet; optimi est autem etiam quod non debetur offerre. Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum, elidere solemus, quo magis puero irascamur. Gladium vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inludia animarum somniaturum, urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? At enim et calix bene sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur. Et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis. Caro autem ab exordio uteri consata, conformata, congenita animae etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas vocatur apud apostolum, quam iubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur; ille scilicet limus qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi ullius. Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo vero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. Ita et ministerium tenebitur iudicio, et si de suo nihil sapiat, quia portio est eius quae sapit, non supellex. Hoc et apostolus sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima videatur impelli iudicio liberata credatur. Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit, Glorificate, inquit, et tollite deum in corpore vestro, certus et hoc conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. Alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio vacarent erga carnem, si vacaret et merces quae in resurrectione captatur.Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis; hoc enim vulgus existimat. Nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo volumine probamus, habentem proprium genus substantiae soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. Nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. Dedi igitur adversario dicere: Ergo quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. Immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere. Ad perficiendum autem operam carnis expectat. Sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus
et voluntatis. Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii de his iudicanda in quae agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum; expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit. Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur.Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum, quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut deo impossibile, aut iudicio inhabile. Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit; nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. At cum divinis quoque vocibus personat, tanto abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine
divinis vocibus persuadetur. Videamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes edictum dei pendet, Resurrectio mortuorum. Duo verba expedita, decisa, detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse est quid eius cadere sortitum sit; siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per vitam. Sententiam dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis. Et qui non audivit, videt. Nulla mors non ruina membrorum est. Hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipsa substantia indutus, Diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. Ostendit enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et relevari et resuscitari; quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem; quia et scriptura, De corpore, inquit, suo dixerat. Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadaver renuntietur. Anima porro nec vocabulo cadit, quia nec habitu ruit. Atquin ipsa est quae ruinam corpori infert cum efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitabit ingressa. Non potest cadere quae suscitabit ingressa; non potest ruere quae elidit egressa. Artius dicam, ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne. Etenim agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret, et iaceret, si caderet. Ita nec in veritatem mortis cadit quae nec in imaginem eius ruit. Sequens nunc vocabulum, Mortuorum, aeque dispice cui substantiae insidat; quamquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae. Sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. Iam quidem eo ipso quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui, quia caducae rei est resurrectio, quae dicitur mortuorum. Sic et per Abraham, patrem fidei, divinae familiaritatis virum discimus. Postulans enim Sarae humandae locum de filiis Chet, Date ergo, inquit, mihi possessionem sepulchri vobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. Neque enim animae humandae spatium desiderasset, et si anima mortalis crederetur, et si Mortuus dici mereretur. Quodsi Mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid pars diversa turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praevaleant, et de incertis certiora praescribant. Nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste annuntiatam in imaginariam significationem distorquent, asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. Non enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo non minus in errore iacuerit quam in sepulchro. Itaque et resurrectionem eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus deo ignorantiae morte discussa velut de sepulchro veteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris dealbatis adaequaverit. Exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum domino esse cum eum in baptismate induerint. Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consueverunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit; ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt: Vae, qui non, dum in hac carne est, cognoverit arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes de sepulchro exire de saeculo evadere interpretantur,
quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri conclusam animam in saecularis vitae morte detineat.Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. Atque adeo si omnia figurae, quid erit illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes, si nusquam est facies? Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates, nec omnia umbrae, sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. Nam et virgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum deum Iesum, non oblique; et si oblique, Accepturum virtutem Damasci et spolia Samariae, sed manifeste, Venturum in indicium cum presbyteris et principibus populi. Nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israëlis. Astiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiphas, adversus dominum et adversus Christum eius. Qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est, et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce; sic non aperuit os suum; dorsum suum ponens ad flagella, et maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in vestimento, et potus amaros, et capitum irridentium nutus, triginta argenteis appretiatus a proditore. Quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud David, quae aenigmata apud Hieremiam, ne virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt ut cervus? Quae etsi spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium vitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, salvo eo
quod plures voces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et Carthaginiensium navium, ut cum ipsius Israëlis plagas aut venias, captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant. Quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? Res in litteris tenentur ut litterae in rebus leguntur. Ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.