De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut velint carnem sic in officio animae collocare, non quasi ministram, ne ex hoc sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. Itaque animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis, vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. Iam ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet enim nec bona opera reputentur illi, sicut nec mala, divinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. Beneficus
enim debet; optimi est autem etiam quod non debetur offerre. Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum, elidere solemus, quo magis puero irascamur. Gladium vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inludia animarum somniaturum, urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? At enim et calix bene sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur. Et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis. Caro autem ab exordio uteri consata, conformata, congenita animae etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas vocatur apud apostolum, quam iubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur; ille scilicet limus qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi ullius. Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo vero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. Ita et ministerium tenebitur iudicio, et si de suo nihil sapiat, quia portio est eius quae sapit, non supellex. Hoc et apostolus sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima videatur impelli iudicio liberata credatur. Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit, Glorificate, inquit, et tollite deum in corpore vestro, certus et hoc conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. Alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio vacarent erga carnem, si vacaret et merces quae in resurrectione captatur.Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis; hoc enim vulgus existimat. Nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo volumine probamus, habentem proprium genus substantiae soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. Nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. Dedi igitur adversario dicere: Ergo quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. Immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere. Ad perficiendum autem operam carnis expectat. Sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus
et voluntatis. Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii de his iudicanda in quae agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum; expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit. Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur.Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum, quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut deo impossibile, aut iudicio inhabile. Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit; nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. At cum divinis quoque vocibus personat, tanto abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine
divinis vocibus persuadetur. Videamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes edictum dei pendet, Resurrectio mortuorum. Duo verba expedita, decisa, detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse est quid eius cadere sortitum sit; siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per vitam. Sententiam dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis. Et qui non audivit, videt. Nulla mors non ruina membrorum est. Hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipsa substantia indutus, Diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. Ostendit enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et relevari et resuscitari; quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem; quia et scriptura, De corpore, inquit, suo dixerat. Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadaver renuntietur. Anima porro nec vocabulo cadit, quia nec habitu ruit. Atquin ipsa est quae ruinam corpori infert cum efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitabit ingressa. Non potest cadere quae suscitabit ingressa; non potest ruere quae elidit egressa. Artius dicam, ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne. Etenim agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret, et iaceret, si caderet. Ita nec in veritatem mortis cadit quae nec in imaginem eius ruit. Sequens nunc vocabulum, Mortuorum, aeque dispice cui substantiae insidat; quamquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae. Sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. Iam quidem eo ipso quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui, quia caducae rei est resurrectio, quae dicitur mortuorum. Sic et per Abraham, patrem fidei, divinae familiaritatis virum discimus. Postulans enim Sarae humandae locum de filiis Chet, Date ergo, inquit, mihi possessionem sepulchri vobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. Neque enim animae humandae spatium desiderasset, et si anima mortalis crederetur, et si Mortuus dici mereretur. Quodsi Mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.