De Carnis Resurrectione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur, nec redanimari, sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res et vitae obnoxia et morti, Illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renovat natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi iam nemo, iterum ipse qui non iam, alius idem. Quid expressius atque signatius in hanc causam, aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam scripturis suis, Et florebit enim, inquit, velut phoenix, id est de morte, de funere. uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. Multis passeribus antestare nos dominus pronuntiavit; si non et phoenicibus, nihil magnum, Sed homines semel interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?
Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto veniamus et ad ipsa edicta atque decreta
eius, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. Exorai enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat. Nunc si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit. Accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate. At nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. Et bono enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc vindicans istud, inde remunerans illud. Sed cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum. Interim talis est noster, merito iudex, quia dominus, merito dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. Hine et ille nescio quis haereticorum merito non iudex, non enim dominus, merito non dominus, non enim auctor, nescio iam si deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, quod auctor. Igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit an non, id quoque iudicium resurrectio expunget. Haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo destinatio iudicii; de cuius dispositione dispicias an utrique substantiae humanae diiudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni. Quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. Dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum; itaque plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare, totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus utique non vixerit: qualis ergo vixerit, talem iudicari, quia de eo quod vixerit habeat indicari. Vita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est.Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum prius in vitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione. Negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedem negare. Non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. Sola anima revocetur, si sola decedit. At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud unde decedit, vitam hanc dico. Adeo autem non sola anima transigit vitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus in suggillationem cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? et: Qui conspexerit mulierem ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. Sed etsi in cerebro, vel in medio superciliorum discrimine, vel ubiubi philosophis placet, principalitas sensuum consecrata est, quod HTEMONIKON appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est, quamdiu in carne est. Nihil non cum illa agit, sine qua non est. Quaere adhuc an cogitatus quoque per carnem administrentur, qui per
carnem dinoscuntur extrinsecus. Volutet aliquid anima, vultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est. Negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. Et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. Nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. Deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis, quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fruetum.