De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto est. siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati uenerationem, post imperatam in parentes secundam a deo religionem nullum aliud in talibus titulis firmandis muniendisque substruxit praeceptum quam non moechaberis. post spiritalem enim castitatem sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. et hanc itaque muniuit hostem statim eius prohibendo moechiam. quale delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. nihil secundum longinquat a primo. nihil tam proximum primo quam secundum. quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est. itaque moechia adfinis idololatriae. nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. eo amplius praemittens non moechaberis, adiungit non occides. honorauit itaque moechiam, quam homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione signatam. de loco modum, de ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis. inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi uacantem locum pari criminis auctoritate compleuit. quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a [*]( 10] Ex. 20,14., ) [*]( 10 muniendisque Lat: monendisque B 12 hanc Gel: hunc B muniuit Gel: minuit B 18 sorte Gel: forte B 21 honorauit itaque Lat: onerauit utique B, onerauit itaque Gel 22 utique Iun: itaque B, ubique C 24 signata Urs )

227
cohaerentium corpore diuellet, de uicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae fructum? nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt, noster hic cuneus est, nostra compago? ab idololatria initiamur, illa distinguente coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit nos scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. ego quidem idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. sciunt luci mei et mei montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa quantum euertendae pudicitiae procurem. ego quoque homicidium nonnumquam moechiae elaboro. ut tragoedias omittam, sciunt hodie uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, quot riualitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. etiam apud Christianos non est moechia sine nobis. ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,. occiditur. igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae subsidia conuenient. aut detinemus eam, aut sequimur. haec ipsae res loquuntur. si res uoce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. pariter , de paenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt, eodem fletu ingemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eandem inuocant matrem. quid agis, mollissima et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra esse. idololatren quidem et homicidam semel damnas, moechum uero de medio excipis? idololatrae successorem, [*]( 27] Matth. 5, 6. ) [*]( 4 uox B, uis Ciacconius 5 initiamur scripsi: inuitamur B, metamur Gel 6 adunamur Lat: adulamur B 11 procurem Ciacconius: procuremus B 12 moechiae elaboro Rig: moechia elaboro B, moechiae laboro Ciacconius 13 uenenarii Gel: uenerarii B 13 sq. quot quinquiens Rig: quod qumquiens B 19 illi fort. 21 ipsae res Urs: ipsi rei B 23 sedent Gel: sedere B, sedentes Urs 24 flatu Gel ingemiscunt C, gemiscuut B 28 idololatrem B. ) [*]( 15* )
228
homicidae antecessorem, utriusque collegam? personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.

Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. uetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Iohannem secundum dominum. nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. onera enim legis usque ad Iohannem, non remedia. operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae -pudicitiae. in qua lege beatus uir qui meditabitur die ac nocte. de qua idem Dauid rursus: lex domini inuituperabilis, conuertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens, inluminans oculos. sic et apostolus: itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: non moechaberis. sed et supra: legem ergo euacuamus per fidem? absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. pro \'non moechaberis\', \'qui uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo\', et pro \'non occides\' \'qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gehennae\'. quaere, an salua sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi. ceterum si qua uobis exempla in [*](8] cf. Es. 43, 18 sq. 9] cf. Hier. 4, 4. 10] Phil. 3, 18. 11] cf. Matth. 9, 13. 18] Ps. 1, 2. 19] ibid. 19, 8 sqq. 22] Rom. 7, 12 et 7. 24] Rom. 3, 31. 27] Matth. 5, 27 et 22. ) [*]( 4 praeceptorumque C, praeceptorum B 5 pandas Lat 20 animas C, animam B 21 corda Gel: corde B 27 prohibentur Gel: prohibemur B )

229
sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum id est concupiscentias et uoluntates non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia, quia et aliquando concessa est. cui emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus retro restitutum. communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Uriae caedem cum causa eius moechia confessione purgauit. iam et incesta donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, uerum et semel plures, propter patres nostros. utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo uenia moechiae uindicatur. habemus quidem et nos eiusdem uetustatis exempla pro sententia nostra non modo non indulti, uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. et utique sufficit- Scit tantum numerum xxiv milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si uolunt psychici, etiam potestatem. luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens et de ficulneis foliis pruriginem retinens. inhaerebat [*]( 1 sinu Oehlerus: sinum B 3 concupiscentias Gel: concupiscentia B 4 concedetur - 5 hodie om. B, add. Gel moechiae Pam: moechia Gel 5 aliquando Urs: aliqua Gel cur Urs plenior Scal 6 a maiore Oehlerm 7 idololatrae Gel: idololatriae B omni apostatae Gel: omnia apostata B ueniam add. Gel 8 quotiens reum Lat 10 in deprecatione B; in del. Gel 11 tum causam Urs moechia Gel: moechiae B, moechiam Urs 14 frequentatas Gel: frequentas B 21 Madian una] Moab Pam 22 habuerint Gel: habuerunt B 23 ante Christum Gel: antichristum B 25 dono Gel: domino B 28 inhaerebat Gel: in herba B )
230
usquequaque libidinis uirus et f lactae sortes non habentes, idoneae quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. at ubi sermo dei de- . scendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. quid itaque illam de pristino excusas? non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. itaque si exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini, [et magnum] tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.