De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus uenia carere. si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia, iam nec in totum agenda tibi est. nihil enim agendum est frustra. porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. omnis autem paenitentia agenda est. ergo omnis ueniam consequatur, ne frustra agatur, quia non erit, si frustra agatur. porro frustra agitur, si uenia carebit. merito itaque opponunt, quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam, in sua potestate usurpauerunt. quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur, frustra agitur. quantum [*]( 7] 1 Ioh. 5,16. ) [*]( 3 dispungit BC, expungit Gel 9 ei qui non Lat 11 postulationis ratio Urs: postulationis B, postulationis uis Oehlerus, postulationis ius Hartelius 16 et del. Lat 20 cum maxime definimus uenia carere Gel: maxime definiui uenia caret B 23 omni Rig 24 ueniam Gel: uenia B consequitur Lat 25 erit agenda Gel 26 agetur Urs itaque B, utique ita Urs 27 quoniam Gel 29 frustra agitur add. Ciacconius )
Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae ueniam ab hominibus consequi possint. inprimis quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat. habet et fides quorundam nominum familiaritatem. ita in omni opusculo usum custodimus. ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium. nec enim interest nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. omne homicidium et extra siluam latrocinium est. ita et ubicunque uel in quacunque semetipsum adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. nec inde consertae nuptiae obtentu matrimonii crimen eludant. reliquas autem libidinum furias impias et in [*](8 plus utique Urs: plusque B, precibusque Lat, plus plusque Scal, plus quid lun, plus usque Oehlerus 17 ea C, hae B, haec Urs 18 hominibus Lat: omnibus B 23 alienam del. Cia.cconius feminam del. Ciacconius 24 curribus Ciacconius, toris Hartelius 25 et add. Oehlerus intra Pam 26 quamcunque Gel 30 ne Lat nuptiae addidi 31 et in C, in B ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 15 )