De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. sed ut mala magis uincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. denique de qua incipimus eo usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur isque satis castus habeatur, qui minus non castus fuerit. sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset ut infructuosa, quae non apud deum egisset. malim nullum bonum quam uanum. quid prodest esse, quod non prodest? nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam per lauacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque [*]( 6] cf. Iuuenal. VI, 1 sqq. ) [*]( omnis Gel 13 eiuratio Ciacconius: ei ratio B, eius ratio Gel 14 minus non scripsi: non minus B, minus Rig, a nonariis Iun, non nimis Urs, Harrisius, nomine Oehlerus 15 incestus Urs 18 malim Urs: malum B, malo Gel 19 nullum Gel: nullumque B quid Gel: quod B quod addidi, quod esse add. Gel 20 mergitur B, exigitur Urs )

220
testamento coacta constantius ex metu et uoto aeterni ignis et regni. aduersus hanc nonne dissimulare potuissem? audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. pontifex scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. o edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! et ubi proponetur liberalitas ista? ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis. illic eiusmodi paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur. illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est. absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! illa, quae uera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula. non habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, quod et terrenum dei templum citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum. erit igitur et hic aduersus psychicos titulus, aduersus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam leuitatis obiectent. numquam societatis repudium delicti praeiudicium. quasi non facilius sit errare cum pluribus, quando ueritas cum paucis ametur. at enim me non magis dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. nemo proficiens erubescit. habet et in Christo scientia aetates suas, per quas deuolutus est et apostolus. cum paruulus, inquit, essem, tamquam paruulus loquebar, tamquam paruulus sapiebam; at ubi uir sum [*]( 15] cf. Matth. 21, 13. 26] 1 Cor. 13, 11. ) [*]( 1 et coacta B; et del. Lat 2 nonne B, nuncne Gel, nunc, ne Iun, nec Hartelius potuissem, audio Iwn 3 peremptorium Gel: peremptorem B 4 quod del. Gel est add. Urs 5 delicta paenitentia add. Gel functis Gel: funes B 10 cum spe eius Gel: conspectius B 14 habebit Urs repromittet Urs 15 quoniam Gel 17 erit igitur Gel: erigitur B 19 obiectent Gel: obiicient B 20 praeiudicium est Gel 21 non Gel: nos B 22 decorabit Rig utilis Oiacconius: inutilis B 23 carui quia del. Urs 27 tanquam paruulus sapiebam C (— liber Clementis), om. B, Gel )
221
factus, ea quae paruuli fuerant euacuaui. adeo deuertit a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant. atque utinam et isti, qui meram et ueram integritatem carnis obtruncant amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat id uolens eripere quod uitae anteponunt. sed iam haec gloria extinguitur et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quanto propterea, quotiens uolunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quod melius est nubere quam uri. nimirum propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae iure? nam et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur et crimina manebunt, si remedia uacabunt. itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo uanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum aut praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non sit ubi praecauetur. praecauent enim, quasi nolint admitti tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere uelint, non debeant praecauere. nec enim moechia et fornicatio de modicis et de mediis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri . [*]( 4] cf. Gal. 5, 12. 16] 1 Cor. 7, 9. ) [*]( 1 deuertit C, diuertit B, Gel 3 Christianarum C, Christianorum B, Gel 6 obtruncant amputantes Gel: obtruncatam putantes B 12 anteponunt Gel: anteponent B, anteponant Urs 14 quanto Urs: quando B 15 nubunt Urs: nubant B 16 quoniam Gel 18 et crimina C, crimine B 26 tale quid C, aliquid B 29 mediis B, maximis Urs ut add. Gel 31 capit Urs: capiunt B )
222
quasi modica et praecaueri quasi maxima. nobis autem maxima ant summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diuersas, et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus. eundem limitem liminis moechis quo- . que et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas profusuris nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime fidelium. itaque et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes inuicem sicut et Christus donauit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. domino enim suo stat quis uel cadit: tu quis es, ut seruum iudices alienum? dimitte, et dimittetur tibi. talia et tanta futilia eorum, quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis quam uigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et dei seueritatem intemptent et nostram constantiam prouocent? quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. ex causa enim, sicut sanare nouit, ita et caedere, faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. quod, et si ieiunauerint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. et rursus: et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore adflictionis suae. et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: et tu ne adoraueris pro populo [*]( 9] cf. Ioel 2, 13. 10] cf. Hos. 6, 6. 11] cf. Ezech. 33, 6. 12] 1 Tim. 4,10. 15] Rom. 14, 4. 22] cf. Es. 45, 7. 23] ffier. 14,12. 24] ibid. 11, 14 sqq. 26] ibid. 7, 15 sqq. ) [*]( 2 ne Lat 4 et ideo Urs: sed ideo B 5 paracletum istum fort. 12 saluificator Urs 17 futilia B, sparsilia C et codex Bemensis a Pithoeo inspectus 24 quod et] quoniam C 28 inuocauerint C, inuocauerit B in C, et in B 29 idem Gel: hisdem B )

223
isto et ne postulaueris misericordiam consequi eos et ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes et adflictationem suam offerentes deo. deus enim zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: tacui, numquid et semper tacebo et sustinebo? quieui uelut parturiens, exsurgam et arescere faciam. ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos eius, non solum corpus, uerum et animas occidens in gehennam. ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur ipse demonstrat: quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ita non prohibuit iudicare, sed docuit. unde et apostolus iudicat et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. adiciens enim inquit: ut quid mihi eos qui foris sunt iudicare? dimittis autem, ut dimittatur tibi a deo. delicta mundantur, quae quis in fratrem, non deum admiserit. debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur, sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem contentiosum alterno ductu in diuersa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae, illa laxare uideatur, quasi incertae et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem. porro et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione. et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiua concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione. causas paenitentiae delicta condicimus. haec [*]( 4] Ex. 20, 5. Gal. 6,7. 7] Es. 42,14 sqq. 9] Ps. 96,3. Matth. 10,28. 12] Matth. 7, 2. 14] 1 Cor. 5, 3 sq. 17] 1 Cor. 5,12. ) [*]( 5 bonitati C, bonitatem B 6 comminatur Oehlerus: comminetur B 17 inquit add. Gel ut B, ad Oehlerus 18 dimittis —19 mundantur] dimitti autem, ut dimittantur tibi a deo, delicta mandantur Ciacconius 20 profitemur BC, profitetur Gel 23 uideantur Gel quasi Gel: quia si B in certae Iun 24 et del. Gel, It/In 26 si et Urs 27 determinatur Gel: determinetur B 28 eius Gel: enim B )
224
diuidimus in duos exitus. alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem. omne delictum aut uenia dispungit aut poena, uenia ex castigatione, poena ex damnatione. de ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. sed et Iohannes docebit: si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit et dabitur uita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, hoc erit inremissibile. ita ubi est postulationis ratio, illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio discriminatur. alia erit quae ueniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu exami nare, in quam delictorum partem debeant redigi.