De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia sensuum. quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de auersatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante decreuerit? compara denique, an eius sit dicere: propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed [*]( . 15] cf. 1 Cor. 5, 4. 26] 2 Cor. 4, 1 sq. ) [*]( 1 suspicareris Gel: suspirareris B 3 iam saucius Gel 4 ceperit Gel: coeperit B 5 in add. Urs 7 et paulum B; et del. Gel 8 nationumconditorem add. Gel 9 infamares fort. 13 nationibus Gel: rationibus B 14 comparat Big consuetudini Gel: in consuetudinem B 15 iudicarat scripsi: iudicaret B 19 intentionem Scal 21 incongruentia Gel: in congruentia B 24 auersatione Urs: aduersatione B )

251
et sceleris manifestum dedamnauerit: an eiusdem sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque qui scribat: quae enim societas iustitiae et iniquitati? quae autem communicatio luci et tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo dei et idolis? nonne constanter audire debebit, et quomodo discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? illo enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. et uiderint idola, ipse templi dei uitiator in templum dei conuenit. nam et hic, uos enim, inquit, estis templum dei uiui. dicit enim, quia inhabitabo in uobis, et inambulabo, et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. propter quod discedite de medio eorum, separamini et immundum ne attigeritis. hoc quoque euoluis o apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, immo et ** adhuc superdicis: habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes castimoniam in dei timore. oro te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc reuocasse uideatur? haec sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. in finem enim epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet [*]( 5] 2 Cor. 6, 14 sqq. 15] ibid. 6, 16 sqq. 21] ibid. 7, 1. 28] ibid. 12, 21. ) [*]( 1 manifestum dedamnauerit Gel: manifestando damnauerat B, manifestum. praedamnauerit Lat sit C, om. B 9 dei C, om. B 13 infidelis C, infidelitas B 14 uitiator Gel: uitiatur B 17 ego Rig 19 euoluas fort. 20 ut] et Hartelius malum Lat 21 lucwnam signaui; osculum uel simile quid desideratur supra dicis Urs, superadicis Wissowa 22 dilecti Harrisius: delicti B 23 perficientes Pam: perficientis B 24 dei Pam: fidei B 26 sicuti Gel: sicubi B 27 praescribere Gel; praescriberet B )
252
me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia inuenturus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. et ceterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. sed ignorant apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt, ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.

Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in omnibus litteris noui. qui et in prima primus omnium templum dei dedicauit: non scitis uos templum dei esse et in uobis dominum habitare? qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit: si quis templum dei uitiauerit, uitiabit illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis uos. age iam, quis omnino uitiatum a deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: nemo seducat semetipsum id est nemo praesumat uitiatum a deo redintegrari denuo posse? sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum dei consecuturos praemisit: ne erraueritis, scilicet si putaueritis eos consecuturos. quibus autem regnum adimitur, utique nec uita permittitur quae inest regno. etiam ingerens: sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri, quanto delicta ista ante lauacrum accepto [*]( 18] 1 Cor. 3, 16 sq. 24] ibid. 3,18. 28] ibid. 6,9. 31] ibid. 6,11. ) [*]( 3 uilitate Pam: utilitate B 16 qualem et in B; et del. Gel 21 uitiabit HarrisiUlS: uitiauit B 23 a del. Gel 25 a del. Gel 28 nec Pam - )

253
facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui non licet. agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem disciplinarum: cibi uentri, et uenter cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed deo. faciamus enim hominem, ait deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit illum. dominus corpori; et sermo enim caro factus est. deus autem et dominum suscitauit et nos suscitabit per uirtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum illo. et ideo: non scitis corpora uestra membra Christi? quia et Christus dei templum. euertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. auferens membra Christi faciam membra fornicariae? non scitis, quod, qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? erunt enim duo in unam carnem. qui autem adglutinatur domino, unus est spiritus. fugite fornicationem. si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. omne delictum quod admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes, ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, addicit, et non estis uestri, statim opponens, empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini; glorificate et tollite dominum in corpore uestro. hoc qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit deum et [*]( 3] 1 Cor. 6,13. 5] Gen. 1, 26 sqq. 8] Ioh. 1, 14. 1 Cor. 6,14. 11] ibid. 6, 15. 12] Ioh. 2, 19. 13] 1 Cor. 6, 15 sqq. ) [*]( 4 conficiet Lat 5 domino Lat 8 et dominus Lat 9 suscitabit Gel: suscitauit B 11 non ideo B; non del. Gel non alterum, quoque del. Urs 18 uenia Gel: ueniam B moechus Gel: moechum B 19 profecero C, proficere B, fecero Gel si C, si ergo B 21 qui Gel: quae B 23 aufert te Ciacconius: auferat B, aufert Gel 24 addicit Oiacconius: adiicit B apponens Urs 26 deum Ciacconius 27 ignouerit Gel: ignorauerit B dedecorauerit Gel: decorauerit B deum C, - dominum B)
254
qui deiecerit eum de corpore suo et quidem per incestum. si uis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure censurae omnem siluam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare permittat, aspice illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem. de quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori et uxor uiro debitum reddat. huius boni fibulam quis illum nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset? quam si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. non enim timebitur quae ignoscetur. et tamen ignouisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse. uult enim omnes sibi esse aequales. quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare, si uero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri. quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an poenae? atquin si fornicatio habet ueniam, non uritur concupiscentia eius. apostoli autem magis est poenae ignibus prouidere. quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet fornicatio, quam manet poena. interea et diuortium prohibens pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit uxorem praeter causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur quod ignosci denuo non uult? iam si usquequaque [*](6] 1 Cor. 7, 1 sqq. 18] 1 Cor. 7, 9. 25] Matth. 5, 82. ) [*]( 2 securi Gel 4 excaudicet Gel: audi B fruticare Pam: fructiiicare B permittatur Hartelius aspice Gel: ut aspicias B, aspicias Hartelius 6 scripsistis Urs: scriptis B, scribitis Gel 10 isset Pam, iret Scal 11 infregit BC, infringit Gel 15 esse aequales B, adhaerere Gel 16 quando Oehlerus: Adae B, si Gel sperant ignosci fort. 18 praestat Lat 20 uritur scripsi: erit B, urit Iun, uret Lat, deerit Hartelius concupiscentiae Hartelius 21 apostoli Gel: apostolum B 23 manet Gel: inuret B)
255
optimam dicit homini sic esse: iunctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des: solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serues: quod et si duxeris uxorem, et si nupserit uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt huiusmodi, — et hic parcendo permittit. ceterum tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tamquam non habentes. praeterit enim habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis: crescite et multiplicamini. sic uult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo placeant coniugio. sic melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem quam erogatorem. sic et illam beatiorem discernit quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem uiduitatis. sic haec omnia continentiae consilia ut diuina commendat; puto, inquit, et ego spirituIl} dei habeo. quis iste est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam aduersus spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. indulget sane non adulteria, sed nuptias. parcit sane matrimoniis, non stupris. temptat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur? studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. hoc ei supererat, carnem uel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. sed est hoc sollemne peruersis et idiotis haereticis, iam et psychicis uniuersis, alicuius capituli ancipitis [*]( 1] 1 Cor. 7, 27 sqq. 9] Gen. 1, 28. 11] 1 Cor. 7, 82 sq. 13] ef. ibid. 7, 38 sqq. 17] ibid. 7, 40. ) [*]( . 4 uxorem, non peccas fort. 9 desiderantis Gel: desiderantesB 10 pater praeter Pam in ed., Paulus praeter Pam 13 couiugi Lat uirginis Gel: uirginera B 14 decernit Urs 16 sic Urs: si B 20 honorandis Gel: honorari B, honorariis Hartelius 25 ne Gel: quique B, Quine fort. 29 iam Gel: etiam B.- )
256
occasione aduersus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.