De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur. quid denique et Thessalonicensibus scribit? aduocatio enim nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: haec est uoluntas dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae deum ignorant. quid Galatae legunt? manifesta sunt opera carnis. quaenam ista? in primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum dei non sunt consecuturi hereditati. Romani uero quid magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem? quid ergo dicimus? perseueramus in delinquentia, ut superet gratia? absit. qui mortui sumus delinquentiae, quomodo uiuemus in ea adhuc? an ignoratis, quod, qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? consepulti ergo sumus per baptismum in mortem, ut, sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi. si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. quod autem uiuit, deo uiuit. ita [*]( 6] 1 Thess. 2,8 7] ibid. 4, 3 sqq. 12] Gal. 5,19 sq. 17] Rom. 6,1 sqq. ) [*]( 1 occasione Gel: occasionem B 3 prouoca Gel: prouocat B 11 deum Gel: dum B 13 primis Gel: primo B 15 haereditati C, haereditatem B 17 dicemus Pam perseuerabimus Pam 19 quomodo Gel: quo B 20 sumus Gel: sunt B Christo Iesu Pam 21 ergo illi Pam, illi ergo Oehlerufi 23 consati Pam )

257
et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, uiuentes autem deo per Christum Iesum. igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. instat autem apostolus prohibens regnare delin- . quentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis nouerat. sicut enim exhibuistis membra uestra famulari immunditiae et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. nam etsi habitare bonum in carne sua negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis. licet enim ex parte ex Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit deus per carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. sensum autem carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non posse, et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est ut moriamini. quid autem intellegimus carnis sensum et carnis uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? cetera enim carnis et apostolus nominasset. proinde et Ephesiis pristina reputans de futuro monet: in quibus et nos conuersati sumus [*]( 13] Rom. 8, 2. 16] ibid. 8, 3 sqq. 26] ibid. 8, 13. 30] Eph. 2, 3. ) [*]( 1 uos om. Pam 3 qui om. Pam 8 nouerat Gel: *uestrae B famula Gel 9 iniquitati ad iniquitatem Pam 13 manumisit te a Gel: manum misit ea B 15 Iudaismo Gel: iudaeis modo B 17 per carnem miserit Pam similitudinem Pam 24 dei et in deum fort. deum C, dominum B 29 repetens fort. ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 17 )
258
facientes concupiscentias et uoluptates carnis. notans denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem, inquit, non sic didicistis Christum. et iterum sic dicit: qui furabatur, iam non furetur. sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui uolens, omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore uestro. item: fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat dei regnum. nemo uos seducat inanibus uerbis. propter hoc uenit ira dei super filios incredulitatis. quis seducit inanibus uerbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: et nolite inebriari uino, in quo est luxuria. demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis faceret. circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit circumcisionem.

Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando [*](3] Eph. 4,20.28. 9] ibid. 4,29. 10] ibid. 5,3. 5 sqq. 18] ibid. 5,18. 19] cf. Coloss. 3, 5. ) [*]( 1 uoluntates Iwn 2 eo C, gratia B, gratia, eo Gel 4 sic alterum Gel: si B 5 moechabatur Gel: moechatur B 17 effossa Gel: effusa B 18 nolite Gel: noli te B 23 adnumerantur fort. 25 esset Harrisius: esse B 29 ad indictionem Lat: addictionem B saluo Gel: salua B 30 ueniae Gel: ueniet B )

259
ueniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. sequebatur et hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. nam et in prouerbiis Salomon, quae παροιμίας dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. ignominia autem eius non abolebitur in aeuum. plena enim zeli indignatio uiro non parcet in die iudicii. hoc si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: excedite de medio eorum et separamini et immundum ne tetigeritis. habes statim in psalmis beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum nec in uia peccatorum steterit et in cathedra pestilentiae non sederit. cuius et postea uox: non sedi cum consessu uanitatis et cum inique agentibus non introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo, et: lauabo cum innocentibus manus meas et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures, quoniam quidem cum sancto sanctus eris: et cum uiro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruersus eris. et alibi: peccatori autem dicit dominus, ut quid tu exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? si uidebas furem, currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. hinc igitur informatus et apostolus, scripsi, inquit, uobis in epistola, non [*]( 6] Prou. 6, 32 sqq. 12] Es. 52, 11. 2 Cor. 6, 17. 14] Ps. 1,1 sqq. 16] ibid. 26, 4 sqq. 21] ibid. 18, 26. 23] ibid. 50, 16 sqq. 28] 1 Cor. 5, 9 sqq. ) [*]( 1 non concurrat Hartelius 4 sunt BC, sint Gel 9 aeuum C, eum B- 10 parcet C, paret B 12 Esaiam Lat: cassum B 13 tetigeritis Pam: egeritis B, attigeritis Lat 17 consessu Pam: consensu B et Gel: sed B 18 odiui ecclesiam malignantium Lat: hoc de ecclesia male agentium B 20 solius Lat plures solus fort. 21 quoniam quidem Gel: quod quid est B 24 utl et fort. exponis Gel: expones B ) [*]( 17* )
260
commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. ceterum oportebat uos exire de mundo. nunc autem scribo uobis, si quis frater nominatur in uobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) aut idololatres (quid enim tam propinquum?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit conspersionem. item ad Timotheum: manus nemini cito imponas neque communices delictis alienis. item ad Ephesios: nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. et adhuc pressius: nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et reuincite ea. quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est edicere. quid turpius impudicitiis? si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore? haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum, sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga uetustatis ut uirgo, sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro uilitatis ut emundata. quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus uel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam clementiam dei, quae mauult peccatoris paenitentiam quam mortem? hoc enim fundamentum opinionis uestrae usquequaque pulsandum est. dicimus itaque, clementiae diuinae si ita esse competisset [*]( 7] 1 Cor. 5, 6. 8] 1 Tim. 5, 22. 10] Eph. 5, 7 sqq. 11 sqq. 15] cf. 2 Thess. 3, 6. 17] cf. Eph. 5, 25 sq. ) [*]( 1 huius mundi Gel: huiusmodi B 5 enim tam Gel: tam in B 7 quoniam Oehlerm: modicam B, modicum Urs et del. Urs modicum del. Urs desipit Gel: despicit B 14 dicere Gel 16 consultata sunt Gel: om. lacuna tredecim fere litterarum relicta B, consulta sunt Semlerus 18 et] ut Gel 21 uetustatis Rig: ueritatis B, uanitatis Lat 22 quodsi Lat 25 quae mauult Gel: qua ei uult B, qua mauult Urs, quae uult Hartelius 28 ita psse B, cauisse Oehlerus, statuisse fort. )
261
demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret: nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam egerint, et, cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum uolutando deterserint, et, qui templum dei uitiauerit, uitiabit illum deus, nisi omnium focorum cineres in ecclesia de capite suo excusserit. debuerat enim quae damnauerat proinde determinasse, quonam usque et sub qua condicione damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua seueritate damnasset. porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a communicatione detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam semel pro peccatis nostris morte functi. nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. adfirmans enim Christum ad hoc uenisse, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ipse fuisset, quid adicit? et misericordiam sum consecutus, quoniam ignorans feci in incredulitate. ita clementia illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum uenerit Christus, non qui iam deum norint et sacramentum didicerint fidei. quod si clementia dei ignorantibus adhuc et infidelibus competit, utique et paenitentia ad se clementiam inuitat, salua illa paenitentiae specie post fidem, quae aut leuioribus delictis ueniam ab episcopo consequi poterit aut maioribus et inremissibilibus a deo solo.