Nouimus plane et hic suspiciones eorum. reuera enim suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio heredem, quasi uel ipsum postea stilum uerterit, scribens: si quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex parte, ne uos onerem omnes. satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario magis uos uelitis donare et aduocare, ne forte abundantiore tristitia deuoretur eiusmodi. propter quod oro uos, constituatis in eum dilectionem. in hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus obauditis mihi. si cui autem donaueritis, et ego. nam et ego si quid donaui, donaui in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius. quid hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum perinde utique speciali uenia absoluisset quem speciali ira damnasset? obscurius miseretur quam indignatur. apertior est in austeritate quam in lenitate. atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. magis tristiora cunctantur quam laetiora. de modica scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione. et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens con-\' ciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium lacinias inuadentem, omnium uestigia lambentem, omnium genua [*](5] 2 Cor. 2, 5 sqq. ) [*]( 2 suspicantur Gel: suspicatur B 5 quasi uel Iun: quasiue B, quasique Urs 8 magis] malitis Oehlerus uelitis addidi 14 quid Gel: quod B in persona Christi C, in Christo B 15 quoniam C, quod B 17 ethnicum Gel impudentiam Pam: impudentia B 18 perinde scripsi: proinde B 22 conctantur B 25 tantum fort. sine Gel: siue B paenitentiam Gel: paenitentiae B 26 exorandam Gel: exorandum B conciliciatum Lat: conciliatum B 28 prosternis Urs: prosternens B 29 lacinias Urs: laerimas B inuadentem Urs: suadentem B ) [*]( 16* )
244
detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris et in parabola ouis capras tuas quaeris? tua ouis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens? apostolus uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignouisset, ut nec hunc saltem habitum legitimum paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus? quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. et tamen dilectionem audio, non communicationem. quod et ad Thessalonicenses: si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate nec commisceamini illi, ut reuereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. sed uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem, quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris deuoraretur, quem in interitum carnis addixerat. hic iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod uideatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem carnis consecuturum, igitur et consecutum. plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut
[*](13] 2 Thess. 3,14 sqq. 30] cf. 1 Tim. 1,20. ) [*]( 1 inque eum Gel: in quae cum B 3 tua ouis Gel: tua domus B, del. Lat 4 exiliant Lat 6 incesto onustam tam Gel: incestu onus tantum B 7 legitimum Urs: legatum B, legalem Oehlerus 9 ezegerit? Gel: exigeres. B 10 ultro Urs 23 interitum Gel: interitu quem B 25 facere Gel: faceret B 29 consecutum Gel: consecuta B 30 himeneum B emendarentur Gel: enim darentur B ) 245
emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. si et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae uel capitis? incestum uero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo uero angelum datum satanae. postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? satis habe gratiam meam, uirtus enim in infirmitate perficitur. hoc qui satanae deduntur audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aeuo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus non aduersus terminum domini sub spe ueniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. unde et naufragos eos iuxta fidem pronuntiauit, non habentes iam solacium nauis ecclesiae. illis enim uenia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt. ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt. sed et si dixit: tradidi eos satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit, qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis erudiri haberent blasphemandum non esse. sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. denique in
[*]( 1] cf. 2 Cor. 12, 7. 14] 2 Cor. 12, 9. 23] 1 Tim. 1, 20. 29] 1 Cor. 5, 5. ) [*]( 3 extolleret Gel: extolleretur B 5 quid Gel: quod B anima ab his integra Gel: animi ab his integri B 6 non add. Gel 7 elata, quae Gel: elatoque B 11 refert Gel: referet B 16 hymenei B 19 mersos Gel: mersus B 21 blasphemiam Gel: blasphemia B 23 etsi wulgo 28 ethnicos Pam. ) 246
interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, saluus sit in die domini. et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius saluus erit. ergo saluus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne. saluus sit in poena? ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio? sic resurrectionem carnis amittimus. superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in ecclesia censetur, saluum id est integrum praestandum in die domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore. siquidem subiungit: non scitis, quod modicum fermentum totam desipiat consparsionem? et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.
Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum: sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis, non in fornicatoris personam conuenire. si enim dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique damnauerat eum magis quam increpauerat. alius ergo erat, cui uoluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristauerint incondite agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis potuerit adipisci. animaduertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem indignantem dedignantem comminantem inuidiosam et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. sic enim exegerant schismata et aemulationes et [*](11] 1 Cor. 5, 6. 16] 2 Cor. 2, 6. ) [*]( 6 ut saluus Gel 6 sq. interrogationis signa posui 7 sic Urs: si B 8 eum Gel: cum B 12 desipiat Pam: decipiat B conspersionem Pam 17 personam Gel: persona B 22 dispiciendum Gel: despiciendum B 23 et add. Gel 24 sint Gel: sunt B 26 animaduertamus Gel: animaduertam B 27 felle Gel: folle B )
247
dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. et qualis inuidia humilitatis aculeus? deo gratias ago, quod neminem uestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. nec enim iudicaui scire aliquid in uobis quam legum Christum et hunc crucifixum. et puto, nos deus apostolos nouissimos elegit uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema, et: non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum nostrum uidi? de quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: mihi autem in modico est, ut a uobis interroger aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum, et: gloriam meam nemo inaniet. non scitis quod angelos sumus iudicaturi? ceterum libertas quam aperta obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire! nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim, inquit, te discernit? quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti quid gloriaris, quasi non acceperis? nonne et illos in os caedit? quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. sic autem delinquentes percutien.do conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. iam uero et nominatim: aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? et: si alii de potestate uestra consequuntur,
[*]( 4] 1 Cor. 1, 14 sqq. 6] ibid. 2, 2. SJ ibid. 4, 9 et 13. 11] ibid. 9, 1. 14] ibid. 4, 3 sqq. 16] ibid. 9, 15 et 6, 3. 18] ibid. 4, 8. 19] ibid. 8, 2. 21] ibid. 4, 7. 25] ibid. 8, 10. 12. 27] ibid. 9, 4 sqq. ) [*]( 5 qui V, quis B 9 quoniam C, quod B 11 peripseuia Gel: per ipsum B 13 de quali] uide quasi Lat, quali Iun 15 aut Gel: ut B 17 aperta scripsi: apertae B 23 si autem accepisti add. Urs 30 et si Rig: etsi B ) 248
non magis nos? aeque et illos singulari stilo figit: propterea qui se putat stare, uideat ne cadat, et: si quis contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia domini. tali clausula maledicto detexta, si quis non amat dominum Iesum, sit anathema maranatha, aliquem utique percussit. sed illic magis stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. quasi non sim uenturus ad uos, inflati sunt quidam. ueniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed uirtutem. non enim in sermone est regnum dei, sed in uirtute. et quid uultis? ueniam ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? quid enim suberat? auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio, qualis \'nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. et uos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit? pro quo lugerent? utique pro mortuo. ad quem lugerent? utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. hoc enim non a deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadauer corruptiuum esset et immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. et ideo, quoquo modo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. maledici enim eam sequebatur, quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur numquam in castra ecclesiae reuersura. uidemus itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam
[*]( 1] 1 Cor. 10, 12. 2] ibid. 11, 16. 5] ibid. 16, 22. 8] ibid. 4, 18 sqq. 14] ibid. 5, 1 sqq. ) [*]( 6 maranatha C, om. B 7 feruet Gel: semet B 12 in add. Gel 19 ut quo (id est aliquo) modo B, quomodo ut Urs, quomodo Pam, ut quoquo modo Lat 20 a deo Gel: adeo B 23 corruptiuum scripsi: quo captiuum B, quod captiuum Gel, quod corruptiuum Lat, quae capulum Urs esset et Lat: esset B 24 quoquo modo scripsi: quomodo B ) 249
inflatum et in quendam incestum, in alterum uirga, in alterum sententia armatum. uirga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, qua damnabat. certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub repraesentatione poenae perisse. statim ille timens plagam ***, abiit ille luens poenam. cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. res cum sensibus conferam. si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. sane rei ratio satis . habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus est. inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non uidetur ignotum, ut damnato. si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum perisset. nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo. damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. quomodo uereretur fraudem pati eius, quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione deciderit an quod interlocutione suspenderit, et utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur? age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius
[*](2 prius quam Urs: qua B 4 qua damnabat scripsi: quaque damnabat B 6 plagam abiit, ille ante Ursinum; lacunam signaui; rediit intercidit fort. 8 iterantur Oehlerus: iterant B C ueniam Urs fit C, sit B, sic Urs 10 rei ratio Pam: reatio B, relatio Urs 12 incesto C, incestus B 15 maerens Gel: moeroris B 20 transacto Gel: transacta B 27 eum iudicem Gel: cum iudice B 30 in causa uel inter causam fort. ) 250
suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore saucius propterea permittente modulo delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli secta, a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut aut damnauerit temere quem mox esset absoluturus aut temere absoluerit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparauerat, ne consuetudini deputaretur, quam absens iudicarat, ne spatium reus lucraretur, quam aduocata etiam domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur. lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiauerat, rescidit.