De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. si uero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum praestitisset. nunc enim dicimus, soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. Christiana enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis id est domini passione censetur. nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.
Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae paenitentia dilui posse. non in apostolis quoque ueteris legis forma soluta circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte leuior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate. cum primum intonuit euangelium et uetera concussit, ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant. uisum est, inquiunt, spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere [*](3] cf. Luc. 7, 37 sq. 6] cf. Ioh. 4, 17 sq. 28] Act. 15, 28 sq. ) [*]( 2 discussa Gel: discussio B 4 permittit Gel: permittat B 5 unguento Gel: ungenti B 8 etsi (et si ego) iam Gel: et suam B, ut suam Hartelius, tamquam Wissowa 10 at Gel 15 fidei fort. 19 receperunt Gel: reciperent B nec Gel: nunc B propriis Gel: proprius B, propius Iun 21 respersae paenitentia. Gel: respersa paenitentiae B 23 forma soluta scripsi: formam solutam B, formam salutamus Gel 24 leuior scripsi: lenior B 26 necessitate Mercerus: nec statu B, necne statu Rig, nunc statu Hartelius 28 allegi Gel: a lege B ) [*]( XI. Tert. I. ) [*]( 16 )