De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus. Quare centum oves? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae? Necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret de quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. Huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur cui exemplum procuratur. Et duo utique filii illuc spectabunt quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam, eandemque utique mussitationem pharisaeorum erga
commercium domini et ethnicorum. Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israël. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos, alios ex natura, id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensa Iudaica disciplina depellit. Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subverti videmus ea interpretatione quae ex diverso adfectatur. Nam si Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis immundis, scilicet spiritibus curandis, praepositus resipuit ad patrem reverti, iam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti. Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperare? Quis curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est eius. Recuperabit igitur et apostata vestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat dominus utique ut quod perierat salvum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de valetudine, nisi qui dominum nescit? Quis salvus ac sanus, nisi qui dominum novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. Vide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus notat in sapientia dei non cognovisse mundum per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. Hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus tradidit se principi huius aevi. Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos esset vitalis escae simulque alios videret in opere divino abundantes pane caelesti. Recordatur patris dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum quem Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accepit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis vescitur, eucharistia scilicet. Hic erit prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem in publicanis et peccatoribus maerebant. Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est livor, non quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, s(??)d quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. Et utique Iudaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationres reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia servari. Sed plus est quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius domini in gregem referet. Sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio in interpretatione quam in conversatione.Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas, et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream deo faciat. Porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari, qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. Num ergo et Ionas idcirco ethnicis Ninivitis non putabat paenitentiam (??)ecessariam, cum cavillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam dei providens etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium verebatur? atque adeo propter civitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae.
Bene quod et Ioannes domini vias sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat praeco. Ipse dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, tiam, si virtutum documenta vidissent. Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam voluntariis. Magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. Nimirum dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Iudaei de patientia ludunt. Sed hoc volunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur. Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplina eiusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu totus es? Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus et quasi in solido es. Nam si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, deus bonus est. Suis, non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. Haec tu mihi benignissime dei interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum etiam vestrarum inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius libas quam ovem paenitentiae secundae. At ego eius pastoris scripturas haurio qui non potest frangi. Hunc mihi statim Ioannes offert cum paenitentiae lavacro et officio dicentem, Facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis, Patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae. Sic et nos sequitur, ut eos qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum. Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus! Sed etsi venia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est veniae, ut venia sit paenitentiae fructus.