De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Exinde quod ad evangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti tergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam

quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis confertur, etsi iam Christianis veniam delictorum praestitisset. Nunc enim dicimus, Soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. Ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis venia conferebatur. Christiana enim disciplina a novatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id est domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc vel de apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae paenitentia. dilui posse. Non in apostolis quoque veteris legis formam salutamus circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte lenior existimetur in novitate disciplinarum quam in vetustate. Cum primum intonuit evangelium et vetera concussit, ut de legis retinendae necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant. Visum est, inquiunt, spiritui sancto et nobis nullum amplius vobis adicere pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. A quibus

observando recte agitis vectante vos spiritu sancto. Sufficit et hic servatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. Interdictum enim sanguinis multo magis humani intellegemus. Porro qualia videri volunt apostoli crimina, quae sola in observatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia permittant, sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. Cur ergo cervicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista disciplinae semper imponant? Cur tot vincula indulgent. nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? Solverunt a pluribus, ut nocentioribus observandis obligaremur. Compensatione res acta est. Lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. Compensatio autem revocabilis non est, siquidem revocabitur iteratione, moechiae utique et sanguinis et idololatriae. Tota enim iam lex sumetur, si veniae condicio solvetur. Sed non leviter nobiscum pactus est spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo magis honorandus. Sponsionem eius nemo dissolvet nisi ingratus. Iam nec recipiet quae dimisit, nec dimittet quae retinuit. Novissimi testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegavit veniam eorum quorum custodiam elegit, vindicavit quae non proinde concessit. Hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. De qua finitione sua apostolos
excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt, debebunt probare.