De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
A parabolis licebit incipias, ubi est ovis perdita a domino requisita quisita et humeris eius revecta. Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conlineet. Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae provocantur, id est ad ea quae provocant. Provocabat, ut opinor, quod pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem dominum et cum illis de victu communicatem indignati mussitabant. Ad hoc dominus pecudis perditae restitutionem cum figurasset, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano, qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cavillator responsionis, omissa specie praesenti quam repercutere deberet,
de futura laboret? Sed ovis proprie Christianus, et grex domini ecclesiae populus, et pastor bonus Christus, et ideo Christianus in ove intellegendus, qui ab ecclesiae grege erraverit. Ergo nihil ad pharisaeorum mussitationem respondisse vis dominum, sed ad tuam praesumptionem. Et tamen ita eam vindicare debebis, ut neges in ethnicum competere quae in Christianum existimas convenire. Dic mihi, nonne omne hominum genus unus dei grex est? nonne universarum gentium idem deus et dominus et pastor est? Quis magis perit a deo quam ethnicus, quamdiu errat? Quis magis requiritur a deo quam ethnicus, quando revocatur a Christo? Denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur in quibus prius est. At tu, opinor, hoc velis, ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel armario. Sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum: sed ut exprimeret adversus livorem pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. Aut numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta legem et prophetas? Posuit igitur illos in parabola, et si non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam. Proinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia provocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad dei verbum. Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam Christiano, qui iam in dei luce est. Denique et ovi et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur, post fidem perditam et iterata amissio eorum et restitutio notaretur. Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem. Condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. Licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ovis non moriendo, sed errando, et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. Ita licet dici perisse quod salvum est. Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scenicae foeditatis et xysticae vanitatis, aut si in lusus, in convivia saecularis sollemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis, si in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit. Ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque revocari. Quod potest recuperari, non perit nisi foris perseveraverit. Bene interpretaberis parabolam viventem adhuc revocans peccatorem. Moechum vero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiavit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate quae non mortuum pecus revocat? Denique si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non convertistis, quod periit non requisistis. Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit, quod perire oves fecerint et a bestiis agri comedi. Neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur. Non, ut perditae in mortem et comestae resumantur, iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia, mox ibidem et reperta, statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur? Moechiae vero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo lumine, sed totius solis lancea opus est. Simul apparuit, statim homo de ecclesia expellitur, nec illic manet, nec gaudium confert repertrici ecclesiae, sed luctum, nec congratulationem advocat vicinarum, sed contristationem proximarum fraternitatum. Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum spectabunt et ovis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum competere possunt propter quod in Christianum de diversa parte coguntur.Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire
est. Cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum et credideris comparationes eorum inter se animasse erudite, mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diversitas evomet. Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus figuris a vero lumine exorbitant eius comparationis quam parabolae materia praetexit. Duos enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem. Nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere veniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum expresserint. Porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur de configuratione filii minoris. Licet enim filius audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano reconciliationem dei patris invideat, quod vel maxime diversa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: Ecce quot annis tibi servio, et praeceptum tuum nunquam praeterivi. Quando enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non audiens, odio habens traducentem in portis et aspernamento sermonem sanctum? Sic nec patris ad Iudaeum erit vox: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui no(??) computaverint dominum, et qui dereliquerint dominum, et in iram provocaverint sanctum Israëlis. Omnia plane Iudaeo concessa di(??)mus, cui etiam conditio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis. Atque adeo non minus hodie Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione mendicat, serviens usque adhuc principibus eius, id est saeculi huius. Quaerunt igitur alium Christiani suum fratrem; Iudaeum enim parabola non recipit. Multo aptius Christianum maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret demutationem. Nisi quod et clausula refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conveniet, siquidem tota spes nostra cum reliqua Israëlis expectatione coniuncta est. Ita et si quaedam favent, sed aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio. Quamquam, etsi omnia ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur felicitas comparationum quam quo parabolae cuiusque materia mandavit. Meminimus enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scena et persona et tamen congruentissime exprimentes. Sed viderit ingenium extraordinarium. Nihil enim ad Andromacham. Sic et haeretici easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. Quare aptissime? Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. Vacuit scilicet illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere quorum parabolae videntur.