De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto est. Siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati venerationem, post imperatam in parentes secundam a deo religionem, (??)ullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit praeceptum quam, Non moechaberis. Post spiritalem enim castitatem
sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. Et hanc itaque munivit, hostem statim eius probibendo moechiam. Quale delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinavit. Nihil secundum longinquat a primo. Nihil tam proximum primo quam secundum. Quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est. Itaque moechia adfinis idololatriae. Nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. Eo amplius praemittens, Non moechaberis, adiungit, Non occides. Honoravit utique moechiam, quam homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione signatam. De loco modum, de ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. Est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis. Inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit. Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a cohaerentium corpore divellet, de vicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae fructum? Nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt, et si qua vox fuerit, reclamabunt, Noster hic cuneus est, nostra compago? Ab idololatria metamur, illa distinguente coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporavit nos scriptura divina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. Ego quidem idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. Sciunt luci mei et mei montes, et vivae aquae ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae procuremus. Ego quoque homicidium nonnunquam moechiae elaboro. Ut tragoedias omittam, sciunt hodie venenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, quot rivalitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. Etiam apud Christianos non est moechia sine nobis. Ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur, occiditur. Igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae subsidia convenient. Aut detinemus eam, aut sequimur. Haec ipsae res loquuntur. Si res voce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. Pariter de paenitentiae officio sedent in sacco et cinere inhorrescunt, eodem fletu gemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eandem invocant matrem. Quid agis mollissima et humanissima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis (beati enim pacifici), aut si non omnibus, nostra esse. Idololatrea quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis? idololatrae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam? Personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias. Vetera enim transierunt secundum Esaiam, et novata est iam novatio secundum
Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Ioannem secundum dominum. Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis quem Christus non dissolvit, sed implevit. Onera enim legis usque ad Ioannem, non remedia. Operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, iustitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae. In qua lege Beatus vir qui meditabitur die ac nocte. De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens vertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens(??), inluminans oculos. Sic et apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc novo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. Pro, Non moechaberis, Qui viderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo, et pro, Non occides, Qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gehennae. Quaere, an salva sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi. Ceterum si qua vobis exempla in sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia quia et aliquando concessa est. Cui emolumento hodie plenior disciplina coercetur, nisi ut a maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens invenimus retro restitutum. Communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione delevit, et David Uriae caedem cum causa eius moechia confessione purgavit. Iam et incesta donabis propter Loth, et fornicationes cum incesto propter Iudam, et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, verum et semel plures, propter patres nostros. Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur. Habemus quidem et nos eiusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati iudicii fornicationis. Et utique sufficit tantum numerum XXIV milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt psychici, etiam potestatem. Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. Adhuc in Adam deputabatur cum suo vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat usquequaque libidinis virus (ex lacte sordes hoc habent), idoneae quod nec ipsae adhuc aquae laverant. At ubi sermo dei descendit in carnem, ne nuptiis quidem resignatam, et sermo caro factus est, ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecunque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia iam res est, nova emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei vocabatur, cum veniam moechiae consequebatur. Itaque si exinde quo statum vertit et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini et agni, tenes aliquod exemplum sive praeceptum sive formam sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem ex quo deputetur aetas quaestionis.