De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad eam paenitentiae speciem quam cum maxime definimus venia carere. Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret venia, iam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro frustra agetur paenitentia, si caret venia. Omnis autem paenitentia agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra agatur, quia non erit agenda, si frustra agatur. Porro frustra agitur, si venia carebit. Merito itaque opponunt, quoniam huius quoque paenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt. Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur. Quantum autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. Ad dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mavult erubescere quam communicare. Adsistit enim pro foribus eius, et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque advocat, et redit plus usque negotiata, compassionem scilicet quam communicationem. Et si pacem hic non metit, apud dominum seminat. Nec amittit, sed praeparat fructum. Non vacabit ab emolumento, si non vacaverit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi vana, nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant. Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adiuvabit.

Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae veniam ab hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornicationem

nominamus, usus expostulat. Habet et fides quorundam nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus. Ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium. Nec enim interest nuptam alienam an viduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium et extra silvam latrocinium est. Ita et ubicunque vel in quacunque semetipsum adulterat et stuprat qui aliter quam nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii crimen eludant. Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra iura naturae, non modo limine, verum omni ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed monstra.