De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori veniam dedisse quem in prima dedendum satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio haeredem, quasi vel ipsum postea stilum verterit scribens: Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes. Satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario malitis vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur eiusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem. In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram, quod in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius. Quid hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum proinde utique speciali venia absolvisset quem speciali ira damnasset? Obscurius miseretur quam indignatur. Apertior est in austeritate quam in lenitate. Atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. Magis tristiora cunctantur quam laetiora. De modica scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione. Et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante viduas, ante presbyteros, omnium lacrimas invadentem, omnium
vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris, et in parabola ovis capras tuas quaeris? tua ovis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens? Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum legalem paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de ceteroallocutus? Quinimmo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. Et tamen dilectionem audio, non communicationem. Quod et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, nec commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. Adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. Sed verebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris devoraretur quem in interitum carnis addixerat. Hic iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod videatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut ex hoc argumentur fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum, igitur et consecutum. Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. Si et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis? Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo vero angelum datum satanae. Postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? Satis habe gratiam meam, virtus enim in infirmitate perficitur. Hoc qui satanae deduntur audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus non adversus terminum domini sub spe veniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. Unde et naufragos eos iuxta fidem pronuntiavit, non habentes iam solatium navis ecclesiae. Illis enim venia negatur qui de fide in blasphemiam impegerunt. Ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt. Sed etsi dixit, Tradidi eos satanae uti disciplinam acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit qui illis traditis satanae, id est extra ecclesiam proiectis, erudiri haberent blasphemandum non esse. Sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. Denique in interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, salvus sit in die domini. Et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in poena. Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio, si resurrectionem carnis amittimus. Superest igitur ut eum spiritum dixerit qui in ecclesia censetur salvum, id est integrum praestandum in die domini ab immunditiarum contagione, eiecto incesto fornicatore. Siquidem subiungit, Non scitis, quod modicum fermentum totam desipiat consparsionem? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum, Sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis non in fornicatoris personam convenire. Si enim dedendum satanae pronuntiaverat in interitum carnis, utique damnaverat eum magis quam increpaverat. Alius ergo erat cui voluit sufficere increpationem;
siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristaverint incondite agentes, et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea veniam aliquis potuerit adipisci. Animadvertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam, et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. Sic enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et invidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. Et qualis invidia humilitatis aculeus? Deo gratias ago, quod neminem vestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. Nec enim iudicavi scire aliquid in vobis quam Iesum Christum, et hunc crucifixum. Et puto, nos deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus, et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema: et, Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum nostrum vidi? De quali contra supercilio pronuntiare compulsus est, Mihi autem in modico est, ut a vobis interroger, aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum: et, Gloriam meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus iudicaturi? Ceterum libertas quam apertae obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: Iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et, Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire! Nonne et tunc in faciem alicuius impingens, Quis enim, inquit, te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis? Nonne et illos in os caedit? Quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes percutiendo conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam vero et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli, et fratres domini et Cephas? et, Si alii de potestate vestra consequuntnr, non magis nos? Aeque et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat stare, videat ne cadat: et, Si quis contentiosus videtur, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia domini. Tali clausula maledicto detexta, Si quis non amat dominum Iesum, sit anathema maranatha, aliquem utique percussit. Sed illic magis stabo, ubi apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidam. Veniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum dei, sed in virtute. Et quid vultis? veniam ad vos in virga, an in spiritu lenitatis? Quid enim suberat? Auditur in vobis in totum fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et vos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus admisit? Pro quo lugerent? Utique pro mortuo. Ad quem lugerent? Utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. Hoc enim non a deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadaver, quae capulum esset immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. Et ideo, quomodo interim potuit auferri, iudicavit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur, nunquam in castra ecclesiae reversura. Videmus itaque hoc in loco divisam apostoli severitatem in quendam inflatum et in quendam incestum, in alterum virga, in alterum sententia armatum. Virga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat. Certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione virgae tremuisse, damnatum vero sub repraesentatione poenae perisse. Statim ille timens plagam abiit, ille luens poenam. Cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, venia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam. Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei ratio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus vero damnatus est. Inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non videtur ignotum, ut damnato. Si ei ignoscebatur cui devoratio ex maerore nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus vero et culpa et sententia iam devoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. Si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecavebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecavetur, sed de adhuc salvo. Damnatus autem, et quidem in possessionem satanae, iam tunc perierat ecclesiae cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo vereretur fr(??)dem pati eius quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? Postremo, quid iudicem indulgere conveniet, quod pronuntiatione deciderit, an quod interlocutione suspenderit? Et utique eum iudicem qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur. Age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pavorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore iam saucius propterea permittente modulo delicti veniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? Hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli secta a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere quem mox esset absoluturus, aut temere absolverit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparaverat, ne consuetudini deputaretur, quam absens iudicaret, ne spatium reus lucraretur. quam advocata etiam domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur. Lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de virtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat rescidit.