De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia sensuum.
Quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de aversatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante decreverit? Compara denique, an eius sit dicere, Propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed et sceleris manifestum dedamnaverit: an eiusdem sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post angustias atque pressuras, post ieiunia et vigilias castimoniam quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque qui scribat, Quae enim societas iustitiae et iniquitati? quae autem communicatio luci et tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo dei et idolis? Nonne constanter audire debebit, Et quomodo discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? Illo enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. Et viderint idola, ipse templi dei vitiator in templum dei convenit. Nam et hic, Vos enim, inquit, estis templum dei vivi. Dicit enim, Quia inhabitabo in vobis, et inambulabo, et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, separamini et immundum ne attigeritis. Hoc quoque evolvis, o apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, immo et adhuc superdicis, Habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes castimoniam in dei timore. Oro te, qui talia infigit mentibus nostris, revocaverat aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc revocasse videatur? Haec sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. In finem enim epistolae dicens, Ne rursus cum venero, humiliet me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et vilitate, non utique recipiendos constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia inventurus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. Et ceterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse qui eam supra luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. Sed ignorant apostolum omnes isti qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt, ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in omnibus litteris novi. Qui et in prima primus omnium templum dei dedicavit: Non scitis vos templum dei esse et in vobis dominum habitare? qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit: Si quis templum dei vitiaverit, vitiabit illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis vos. Age iam, quis omnino vitiatum a deo redintegravit, id est traditum satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum, id est, nemo praesumat vitiatum a deo redintergrari denuo posse? Sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum dei consecuturos praemisit: Ne erraveritis, scilicet si putaveritis eos consecuturos. Quibus autem regnum adimitur, utique nec vita permittitur quae inest regno. Etiam ingerens, Sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri; quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit, tanto post lavacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui
non licet. Agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem disciplinarum: Cibi ventri, et venter cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed deo. Faciamus enim hominem, ait deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit illum. Dominus corpori; et sermo enim caro factus est. Deus autem et dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum illo. Et ideo: Non scitis corpora vestra membra Christi? quia et Christus dei templum. Evertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. Auferens membra Christi, faciam membra fornicariae? Non scitis, quod qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in unam carnem. Qui autem adglutinatur domino, unus est spiritus. Fugite fornicationem. Si revocabilem venia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? Nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur invaderes, ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, addicit, Et non estis vestri, statim opponens, Empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini; glorificate et tollite dominum in corpore vestro. Hoc qui praecipit, vide an ignoverit ei qui dedecoraverit dominum et qui deiecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum. Si vis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure censurae omnem silvam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne quidquam de recidivo fruticare permittat, aspice illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem. De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; vir uxori et uxor viro debitum reddat. Huius boni fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse, ut fornicationi obviam esset? Quam si cui indulsit vel indulget, utique consilium remedii sui infregit, et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. Non enim timebitur quae ignoscetur. Et tamen ignovisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse. Vult enim omnes sibi esse aequales. Quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo eius perseverare, si vero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri. Quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae, an poenae? Atquin si fornicatio habet veniam, non erit concupiscentia eius. Apostoli autem magis est poenae ignibus providere. Quod si poena est quae urit, ergo veniam non habet fornicatio, quam manet poena. Interea et divortium prohibens pro eo aut viduitatis perseverantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto adversus moechiam procurat, quia Qui dimiserit uxorem praeter causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a viro ducit, moechatur. Quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur quod ignosci denuo non vult? Iam si usquequaque optimum dicit homini sic esse, Iunctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des: Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serves: Quod et si duxeris uxorem, et si nupserit virgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt huiusmodi, — et hic parcendo permittit. Ceterum tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tanquam non habentes. Praeterit enim habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis, Crescite et multiplicamini. Sic vult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant deo, nupti vero de mundo recogitent quomodo placeant coniugio. Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem quam erogatorem. Sic et illam beatiorem discernit quae amisso viro fidem ingressa amaverit occasionem viduitatis. Sic haec omnia continentiae consilia ut divina commendat; Puto, inquit, et ego spiritum dei habeo. Quis iste est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam adversus spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. Indulget sane, non adulteria, sed nuptias. Parcit sane, matrimoniis, non stupris. Tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur. Studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. Hoc ei supererat, carnem vel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. Sed est hoc sollemne perversis et idiotis haereticis, iam et psychicis universis, alicuius capituli ancipitis occasione adversus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.