De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Porro si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit. Quod malis adiungat, malum utique profitetur, et quidem maius, cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret etiam haereses oportere esse. Ostendit enim gravioris mali conspectu de levioribus se facile credidisse, certe non ut ideo de malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerint depravare. Denique si totum capitulum ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt quam schismata et dissensiones, sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis constituit in qua et schismata et dissensiones: ac per hoc non eos probabiles facit qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab eiusmodi obiurget, edocens unum omnes loqui et id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.