De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiaverunt et fugiendas praefinierunt, et sicut esse illas non expavescimus, ita et posse id, propter quod effugiendae sunt, non miremur. Instruit dominus multos esse venturos sub pellibus ovium rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi nominis Christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces, nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes? Qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores? Qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Hoc erunt haereses non minus doctrinarum perversitate ecclesiam lacessentes quam tunc antichristus persecutionem atrocitate persequetur; nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint quam qui ad haereses non exorbitaverint. Neque enim eos probabiles intellegi iuvat qui in haeresin fidem demutant;
sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixerit alibi, Omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem.