De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Nec diutius de isto, si idem est Paulus qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat scribens ad Galatas, et qui Tito suggerit hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit eiusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus. Sed et in omni paene epistula de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans haereses taxat. Quarum opera sunt adulterae doctrinae, haereses dictae Graeca voce, ex interpretatione electionis
qua quis sive ad instituendas sive ad suscipiendas eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur sibi elegit. Nobis vere nihil ex nostro arbitrio indulgere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de caelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Providerat iam tunc spiritus sanctus futurum in virgin(??) quadam Philumene angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cuius signis et praestigiis Apelles inductus novam haeresin induxit.