De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Solent quidem isti infirmiores etiam de quibusdam personis ab haeresi captis aedificari in ruinam. Quare illa vel ille fidelisimi et prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem transierunt? Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat? Saul, bonus prae ceteris, livore postea evertitur. David, vir bonus secundum cor domini, postea caedis et stupri reus est. Solomon, omni gratia et sapientia donatus a domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim dei filio servabatur sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens, nemo fidelis, nemo maior, nisi Christianus. Nemo autem Christianus, nisi qui ad finem usque perseveraverit. Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti. Putas quod vides. Vides autem, quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, domini alti. Homo in faciem, deus in praecordia contemplatur. Et ideo contemplatur et ideo cognoscit dominus qui sunt eius, et plantam, quam non plantavit, eradicat, et de primis novissimos ostendit: et ventilabrum in manu portat ad purgandam aream suam. Avolent quantum volunt paleae levis fidei quocunque adflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea domini reponetur. Nonne ab ipso domino quidam discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea
ceteri quoque discedendum a vestigiis eius putaverunt, sed qui scierunt illum vitae esse verbum et a deo venisse, perseveraverunt in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si vellent et ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum eius aliqui Phygelus et Hermogenes et Philetus et Hymenaeus reliquerunt: ipse traditor Christi de apostolis fuit. Miramur de ecclesiis eius, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendunt Christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi. Ex nobis, inquit, prodierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.