De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. nobis reuelatum est in filio. iam quis enim filius? nouum patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto [*]( 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. 17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. ) [*]( 5 eelesia A 11 moses A quidem B, quidam A, quid, non Itm 12 iam quis scripsi: I*quis A, iam B nouum Gel: non AB non patris nomen est? Hartelius 13 no nomen A corr. ego ueni-14 glorifica nomen tuum om. B 17 aliud Gel 20 cęterum A 21 cęteros A 23 cessant A 24 meminerimus Gel 25 fu*turae A. ediximus Muratorius 29 cgteris A huius Ivm )
Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit. [*]( 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. ) [*]( 1 orandi x 2 enunciatione A 5 celis A. 8 figura A corr. in mg. 9 quanquam A sic fere semper 17 sic Gel pronunciauit A 18 erant B 23 sit mali Gel 24 sequius Scal 26 sub instantiam Urs: substantia AB 27 transfert B )
VErrm-r quoque REGNUM TUUM ad id pertinet, quo et fiat uoluntas tua, in nobis scilicet. nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus quod ab illo expectamus. itaque si ad dei uoluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam per tractum quendam in saeculo postulant, cum regnum dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi. tendat? optamus maturius regnare et non diutius seruire. etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. clamant ad dominum inuidia animae martyrum sub altari: quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam celeriter ueniat, domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.
Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae, et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit [*]( 3] Prou. 21,1. 13] Apoc. 6,10. 22] Matth. 6,33. 26] Ioh. 6,35. ) [*]( 1 quo et Leopoldus: quod et AB, quod est Semlerus 7 per tractum Scal: pertractum B, protractum A in om. A 10 prefinitum A 11 eam uocem] eum uoto Lat protulissemus Rig: postulissemus A, postulassemus B, Lat, post tulissemus Scal 12 domini Hartelius inuidia AB, in uisu Gel, ut uidit Iohannes fort., iudicia Hartelius 15 caeleriter A 19 eliganter A 22 et edixerat Gel: et ei dixerat AJB 23 regnum dei x 26 uitae panis Semlerw: uita panis AB- )
Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI- MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde [*]( 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. 9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. ) [*]( 5 spiritali disciplina fort. 6 cetera A 10 expectens A corr. 11 poscebat Urs: pulsabat AB 14 pro uenientibus Ivrn 15 longe A cogitans ipsa x 17 dei Gel: diei AB libertate A 18 praecaremur A 19 illi Rig: illis AB, in eis Iun 20 dimitte susp. Oehlerus 21 exhomologesis A corr. 22 patientia B 23 quia uult AB, qui mauult Leopoldus 24 figurata A corr. 28 dum A )
Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit geStiens. diaboli est infirmitas et malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim: SED DEUEHE NOS A MALO.
Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini, [*](1] cf. Matth. 5, 25 sq. 5] Luc. 6, 37. 6] Matth. 18, 21 sqq. 21] Luc. 22, 46. ) [*]( 4 hac om. Mwratorius spetie A. 13 ceterum A. sic fere semper 14 et fidem B 15 gestiens Rig: ... nstiens A, consentiens B 17 probbandae A 18 ne qui scripsi: neque AB, ne quis Mercerus, ne quae Oehlerus 19 chariora B, carior A habenda Gel 21 a deo B 22 qui Gel 23 causula A. 25 euehe Gel malos B 26 Compendiis] incipit D INC . TERTULLIANI DIYERSARV RERV NECES- SARIARVM I Posse nos super adicere. II Ne orans patrem fratri irascaris. III Etiam omni animi contusione uacuum esse debere. IIII De )
Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10 sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.
Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad , caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae uel offensae cum fratribus contraxerimus, resoluamus. quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? [*](11] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. 19] cf. Matth. 5, 23). [*]( lauatione manuum. V Apostrophe. VI De expositis penulis VII De assidendo post orationem. VIII. De manibus elatis. VUII. De uultu. X De osculo. XI De stationibus XII De habitu feminarum. XIII De uirginibus XTTTT Responsio XV De genu ponendo XVI De loco XVII De tempore XVIII De fratrum digressu XVTIIT De subiugendo psalmo XX De hostia spiritali quae oratio sit XXI De ui et affectu orationis. ANACEPHALESIS. Compendiis D ANAKEOAAAIQCIC; Compendiis A, AVCXXEq>acÀlX(roatç. Compendiis B pauculorum D, paucorum AB quot Rig: quod ABD 27 eu*angeliorum D 1 parabole A quot Rig: quod ABD 2 fidei D, fides AB obsequi A 6 quomodo D, ut AB 10 POSSE NOS SVPER ADICERE inscribitur in ABD 11 tradita morandi A 13 legitime A corr. 14 accedentium ius est D, accidentium ius est AB, accedentium iuxta Lat, accidentium iuste Scal, accidentium iustorum Urs 16 quantum B, quam AD preceptis A 18 NE ORANS PATREM FRATRI IRASCARIS. Ne prius ABD altare dei D, dei altare AB 19 offense A 20 quale AD, quid B recedere A corr. )