De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit. oportebat enim in hac quoque specie nouum uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui uestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. omnia de carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio qua uenit. sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo tantum potest, ex ratione, qua docetur. docuerat et Iohannes discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec extat, in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena [*]( 6] cf. Matth. 9,16. 17. 19] cf. Ioh. 3, 30. ) [*]( 2 m. rec. saec. XVI in uersu quem librarius uacuum reliquerat scripsit De oratione A 4 utriusque quidam in miscell. obseru. 3,1 p. 220 (— x): utrumque AB 5 nouis Pam: nobis AB orationem A 6 specie A 11 spiritualia B 15 qua Lat: quo AB uenit] promouit Lat igitur oratio Rig: igitur AB, oratio Gel instituta x 16 enunciatur A 17 potest, ex ratione qua docetur (suscipitur Rig) add. Pam ioannes B sic fere semper 18 orare Urs 19 ipso om. A )

181
caelestibus cesserint. qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et uidere fideret, ei soli religionem suam offerret. sequens sophia III sequenti praecepto perinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen breuitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur uerbis, tantum diffunditur sensibus. \' neque enim propria tantum orationis officia complexa est, uenerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione breuiarium totius euangelii comprehendatur.

Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus, PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. scriptum est: qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii dei uocentur. quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. felices, qui patrem agnoscunt. hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum [*]( 1] Ioh. 3, 31. 23] ibid. 1, 12. 25] cf. Matth. 23, 9. ) [*]( 4 sofiam A sic fere semper 5 precepto A 7 abditis Gel modestum B [et modestum fidei] B 9 sequens Iun: sequente AB 10 praecepto; quod etsi proinde Urs perinde scripsi: proinde AB pertinet Iim fidem hominis x 11 dm A 12 simus Rig attamen Urs 14 interpretatimonis A corr. 16 uel uenerationem AB; uel del. Gel 21 pater noster Urs 23 crediderint B, credider (— crediderunt) A 24 quanquam A 25 pronunciauit A 28 israeli B sic semper, israheli sic fere semper A exprobatur A )

182
ac terram spiritus contestatur, filios, dicens, genui, et illi me non agnouerunt. dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. appellatio ista et pietatis et potestatis est. item in patre filius inuocatur. ego enim, inquit, et pater unum sumus. ne mater quidem ecclesia praeteritur. siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen. uno igitur genere aut uocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris - denotamus.