De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, aquam sumentes. id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem [*](8] Gen. 45, 24. 9] cf. Eph. 4, 26. ) [*]( 2 iosef A 4 alias AB, Helias D 5 in sup. uers. A 8 pungi fort. etiam A 9 ammonet A 10 an dum D 12 ETIAM OMNI ANIMI CONFVSIONE (CONTVSIONE D) VACVVM ESSE DEBERE (om. D) nec (ne A) ABD contusione D 13 esse debet D, debet esse AB 14 est spiritus ad quem in ras. D emititur D 15 spiritu AB, a spiritu Gel 18 DE LAVATIONE MANWM ABD 20 spirituales D cede D 21 seuitia D beneficiis D idolatria D 22 opere D 23 uere A 24 omnememorationem A a om. AB, Gel 25 ueniunt del. Gel ad aquam D scrupulose AB )
Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, numquam tamen mundus est. certe manus eius semper inmundae, sanguine prophetarum et ipsius domini incrustatae in aeternum; et ideo conscientia patrum hereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Eseias, ne exhorreat Christus. nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et dominicam passionem modulantes et orantes confitemur Christo.