De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad , caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae uel offensae cum fratribus contraxerimus, resoluamus. quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? [*](11] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. 19] cf. Matth. 5, 23). [*]( lauatione manuum. V Apostrophe. VI De expositis penulis VII De assidendo post orationem. VIII. De manibus elatis. VUII. De uultu. X De osculo. XI De stationibus XII De habitu feminarum. XIII De uirginibus XTTTT Responsio XV De genu ponendo XVI De loco XVII De tempore XVIII De fratrum digressu XVTIIT De subiugendo psalmo XX De hostia spiritali quae oratio sit XXI De ui et affectu orationis. ANACEPHALESIS. Compendiis D ANAKEOAAAIQCIC; Compendiis A, AVCXXEq>acÀlX(roatç. Compendiis B pauculorum D, paucorum AB quot Rig: quod ABD 27 eu*angeliorum D 1 parabole A quot Rig: quod ABD 2 fidei D, fides AB obsequi A 6 quomodo D, ut AB 10 POSSE NOS SVPER ADICERE inscribitur in ABD 11 tradita morandi A 13 legitime A corr. 14 accedentium ius est D, accidentium ius est AB, accedentium iuxta Lat, accidentium iuste Scal, accidentium iustorum Urs 16 quantum B, quam AD preceptis A 18 NE ORANS PATREM FRATRI IRASCARIS. Ne prius ABD altare dei D, dei altare AB 19 offense A 20 quale AD, quid B recedere A corr. )

188
quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, et ne, inquit, irascamini in uia. nos scilicet monuit — alias enim uia cognominatur disciplina nostra — tum ne in uia orationis constituti ad patrem cum ira incedamus. exinde aperte dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit. ne uerbo quidem malo permittit expungi: etiam si irascendum est, non ultra solis receptum, ut apostolus admonet. quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseuerante iracundia perdere?

Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera esse debet orationis intentio de tali spiritu emissa, qualis est spiritus ad quem mittitur. neque enim agnosci poterit spiritu sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut impeditus a libero. nemo aduersarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.